[1382]
Autograph: Zürich StA, E II 335, 2027b a (Siegelspur) Ungedruckt
Wartet noch immer auf Antwort; nachdem er erfahren hat, daß die Lebenskosten in Tübingen seine Mittel übersteigen würden, ist er in Basel geblieben. Versteht nicht, daß ihm untersagt wurde, bei Fremden Arbeit anzunehmen, wo er doch mehr als andere darauf angewiesen wäre. Gruß. Bullinger soll dem Boten die erbetenen [Bücher]mitgeben.
Gratiam et pacem a domino.
Iamdudum abs te responsum expecto 1 , humanissime pater, ut, quid de rebus meis constituendum mihi sit, certo cognoscam, quamvis ampliori responsione opus non foret, nisi aIiis arduis profecto et ingentibus caussis impedirer. Nequaquam enim ignoro, quantum officii et obedientiae collegii nostri praesidibus (imprimis vero tibi, qui mihi semper patris loco fuisti 2 ) debeam. Sed ut quimus, aiunt, quando ut volumus non licet 3 . Ego sane
Briefe_Vol_10-088 | arpa |
---|
vestrae huic vocationi, qua Tubingam scholam mihi proposuistis, satisfacere paratus non tam aliorum consiliis (quibus si non multum, certe non nihil debeo) quam propria necessitate impeditus ceptum consilium exequi nequaquam potero. Venerunt enim ad sodales nostros, qui hic mecum degunt 4 , a Tubinga Wolphii et aliorum literae 5 , quae scholae quidem modum non damnant, victus vero caritatem mihi intolerandam ostendunt. Vilissimo enim, quo ibi vivitur pretio, minus 26 florenis non victitare quisquam poterit. Praeterea lectus conducendus, conducendum quoque domicilium, quorum omnium summa ad 34 florenorum summam fere ascendet, quod et ipse iudicare poteris. Esto tamen ut nunc pentecostes et autumni stipendium mittatur 6 , impossibile nihilominus erit, ut Tubingae 17 florenis ab hinc usque ad Christi nativitatem vivere queam. Quare doctissimorum virorum consiliis persuasus Basileae moran institui, nisi vobis secum visum fuerit; quod etiamsi fiat, mihi tamen aliter agere impossibile est hac pecuniarum inopia circumvento. Quare te rogo, ut per hunc tabellarium 7 mihi, quid nam tibi optimum videatur, scribas.
Interim tamen non parum me implicat et illud, quod Lausannam scripseras, cum de Genevensi mercatore et typographo te consuluissem 8 ; in genere mihi rescribere videbaris, ne alienis hominibus operam meam collocarern. Tu tamen ipse, velim, perpendas, et invenies necesse fore aut alienis operam meam condicere aut stipendium amplius habere aut mendicandum forsitan esse, quod tamen vobis nequaquam placere arbitror. Vestris tamen adhuc innitar consiliis, quoad me vobis curae esse intellexero nec mihi soli negari id, quod aliis omnibus me longe ditioribus concessum est 9 .
Salutabis nomine meo uxorem 10 et matrem 11 tuam cum omni familia. Vale, pater charissime, et me tibi commendatum habeas.
Mitte per hunc, quaeso, quae prioribus literis petii 12 , si modo onus non recusaverit.
Basileae, 8. aprilis 1540.
Tui observantissimus
Rod. Gvaltherus.
Briefe_Vol_10-089 | arpa |
---|
[Adresse auf der Rückseite:] Clarissimo viro d. Heinrycho Bullingero, Tigurinae ecclesiae antistiti, patri suo imprimis colendo. An M. Heinrich Bullinger zu Zürich.