[1379]
Rudolf Gwalther an
Bullinger
Basel,
30. März 1540
Autograph: Zürich StA, E II 335, 2025b r.—2026b r. a (Siegelspur)
UngedrucktKann nicht verstehen, daß er zum Weiterstudium nach Tübingen geschickt wird, herrscht doch
dort ebenso schlechte Disziplin wie in Paris; verwahrt sich gegen diesbezügliche Bedenken
von Peter Kolin und anderen. Bittet, ihm Geld nach Tübingen zu schicken und ihm auch die
Bücher zukommen zu lassen, derentwegen er geschrieben hat. Auf der Durchreise erfuhr er in
Bern von einem Brief Bucers an Comander, in dem die Zürcher angegriffen werden; er übermittelt
ein Zitat daraus, warnt vor Heuchlern und kann seinen Zorn nur schwer bändigen.
Hofft auf Verständnis für seine offenen Worte; es schmerzt ihn, daß er nicht länger [Französisch]
lernen darf Bittet um ein Empfehlungsschreiben an [Melchior] Volmar; vielleicht kann
er bei ihm wohnen und dort sein Französisch verbessern. Grüße.
Gratiam et pacem a domino etc.
Multa habeo, quae tibi scribenda essent, humanissime pater; sed quid scribarn
scribendumve sit, plane nescio. Ita enim me implicitum novum illud et
insperatum de Tubinga consilium reddit, ut nec consilii auxiliive ullius apud
me sit copia. Esset autem, si vel unum doctorum reperire liceret, qui hoc sibi
placere diceret. Mirabantur id Lausannae doctissimi quique, Basileae nemo
non damnat 1 . Ego tamen, quia inobedientiae nunquam adhuc specimen aliquod
(quod vos omnes testor) praebui, nob admittere, ut hic minus obediens
erga vos esse videar. Cuperem tamen manifestius consilii vestri rationem et
scopum, quem mihi Tubingae petendum b proposuistis, cognoscere. Certe
nulla caussarum est, ob quas Lutetiam negastis, quae non et alibi magis
magisque valeat, nisi religionem excipias. Quod enim vitae disciplinam attinet,
nulla Tubingensi dissolutior, ut et Gryneus (cui schola haec omnibus
aliis est notior) testatur. Petrus Cholinus
2 certe, cui haec maxime acceptum
ferre debeo, inique mihi egisse merito videbitur (si modo haec c vera sunt), qui
in tanta rerum corruptela et tanta impietate tot annos vixerit, nisi forte animi
constantiam sibi soli a domino concessam putet. Quod nec invidia nec odio
scribo (arno enim hominem quam plurimum); alios autem testor et Myconium
maxime, num quicquam Gallicis conversationibus a pristinis moribus
mutatus sim. Quicquid tandem alii (ut antea Lausannam scripseras
3 ) de luxu
in me conquerantur, velim tales homines tam domi suae oculatos esse, quam
in aliis aculissimum cernunt
4 , vel ut occasionum rationes omnes perpenderent,
priusquam aliena damnarent. Sed facilius est minima quaeque in aliis
carpere quam vel maxima, quibus nos laboramus, deprehendere
5 .
Praeterea vaehementer te obsecro, ut tantum apud nostrates agas, ut et ego
nummos Tubingae recipiam (nisi forte iam per Wolphium 6 missi sunt), ne
ego solus a vobis neglectus videar. Sed id tibi utpote patri et Moecenati 7
unico commendo, quem mihi solum et amicum et fidelem esse saepius
compertus sum.
Libros hos, de quibus per Rublium 8 scripsi 9 , Ovidium scilicet et Vergilium,
primo, quaeso, nuntio ad me transmittas et a Rubhio Thucydidem
Gallicum 10 acceptum simul adiungito; iam enim cum eo de ipso conveni.
||2025b V. Cum per Bernam iter facerem, per duos dies moras illic traxi et
interim rem miram, imo impiam perdidici. Scripsit Bucerus ad Comandrum,
Curiensem pastorem, epistolam 11 , imo librum prolixum admodum. In quo d
den Simon Sulzer in Bern 1536 "Tigurinum
meum puerum" nennt (HBBW VI,
S. 190, 41 mit Anm. 14).
cum multa contra Tigurinos scripta inesse dicerentur, iuvenis quidam Bernensis
bonus et doctus, qui librum hunc praeceptoribus suis descripserat
12
(nam exemplar eius et Bernam missum est), haec verba in epistolae principio
in argumenti divisione contineri dicebat et de verbo ad verbum descripta
mihi tradidit; sunt autem huiusmodi e : "Tertio adiiciam de calumniosa criminatione
Bullingeri nostri (sic eum nomino, quia in viam rediturum spero),
qua nos summa iniquitate et indignitate traducere in animum induxit apud d.
bannern Traversum, senatorem vestrum."Plura mihi iuvenis hic descripsisset;
sed non licebat nec cianculum poterat. Haec ad te misi admonens, ne
cuivis facile fidas (quamvis me monitore opus non sit); inimicos enim habemus
acerrimos, qui amicitiam egregie simulant. Haec sunt christiani illius
et piissimi (si diis placet) opera, ut scorpii in morem
13 clam pungat, quibus
in faciem resistere veretur. Ego quomodo inter tales secure moran possim,
non video; metuo, ne forte irritatus a manibus vix temperem.
Haec omnia ad te scribo, charissime pater, quoniam tu solus es, cum quo et
libere et tuto de rebus meis agere audeo. Te rogo, ut haec mea ardentiori
fortassis animi instinctu scripta aequo animo capias. Dolet enim mihi non
parum, quod linguam illam 14 iam omnino relinquere cogor non sine magno
damno, cuius non infoeliciter fundamenta ieceram. Sed haec vobis curae sunto.
Velim praeterea, humanissime pater, ut Volmario nomine meo scriberes,
si fortassis iustiori f pretio cum illo cohabitare possem; id enim omnino cuperem
propter Gallicae linguae, quod domi suae est, exercitium. Commenda
||2026b r. titias vero literas aut ad me Basileam mittito, ut per me illi tradantur,
aut ad illos 15 praemittas, sic ut tibi visum fuerit. Incommendatum tamen
venire non commodum fuerit.
als auch die Handschrift. Eine
am 2. April 1540 in Bern geschriebene
Kopie liegt in Neuenburg. Bibliothèque
des Pasteurs, Lettres des réformateurs,
Cahier A, Nr.
82.
Salutant te Tigurini nostri ad nos missi 16 . Salutabis et tu nomine meo
uxorem 17 et matrem 18 tuam cum omni familia.
Vale, pater humanissime, et me tibi commendatum habeas.
Basileae, 3. calendas aprilis 1540.
Tui observantissimus
Rodolphus Gvaltherus.
[Adresse auf der Rückseite:] Clarissimo viro d. Heinrycho Bullingero, Tigurinae
ecclesiae episcopo, patri suo imprimis observando. Zü[r]ich g .