[154]
Abschrift: Zürich ZB, Ms F 64, 648v.—649r. Gedruckt: Vadian BW V 104-106
Ist befriedigt über die gemeinsame Haltung der reformierten Städte gegenüber den katholischen Länderorten
und lobt die Standhaftigkeit der Gemeinen Herrschaften im Glauben. Nimmt Stellung zur
Frage Bullingers betreffend das Verhältnis zu den katholischen Eidgenossen. Eine Lösung der Bünde
scheint ihm aus politischen Gründen gefährlich. Anderseits sollen aber die Beziehungen mit andern
Partnern sorgfältig gepflegt werden. Hofft auf die Zukunft. Von Seiten des Kaisers ist im Augenblick
nichts zu befürchten.Briefe_Vol_02_0271 arpa
5. calendas decembris 2 literas tuas plenas consolationis accepi 3 , ex quibus intelligo
partum esse vestra solertia, ut in fide retinenda et avertendis paganorum 4 — sic eos
Myconius vocat 5 —calumniis urbes consentirent. Profecto auspicatum est, et nescio
quid eximiae miserationis dominicae nobis adumbrat Bernatium, Basileensium,
Scaphusianorum auxilium. Significat enim, nisi fallor, solidam pietatem et ipsam
non ita multis annis nobis agnitam fidem, quae verbo illius nititur, suas radices altius
egisse, quam ut ullis malorum procellis facile queat obrui. Idem in hominibus
fidelibus communium praefecturarum experimur, qui quanquam doctrinae libertate
spoliati iacere atque adeo rapti et oppressi tyrannide videantur, in media tamen
afflictione sic stant erecti animis nec desinunt de ministris suo aere alendis inire
consilia, ut palam videre habeamus verbum domini in terram frugiferam seminatum
6 non posse non reddere suum fructum. Quod restat igitur, hoc ipsum gratia
domini videntur assecuti, nempe constantiam 7 Tigurinae urbis, quae re ipsa nostra
metropolis est. Cogita vero, quantum scandali inde nasceretur, si quae viris, quae
ordine, quae authoritate valet civitas vestra quaeque a ceu pia mater reliquis urbibus
Helveticis lac illud purum defecatae religionis praebuit, obortis conspirationum et
malarum artium procellis de gradu caderet receptae et tanta cum asseveratione
professae pietatis. Nam quod illorum furori pro tempore est in militari illo foedere
datum, non attinet ad illius fidei rationem, quum nemo non videat consuta [?] violentaque
esse, quae tunc adversariorum versutia postulavit, atque adeo factum,
quod plerumque in hoc doli genere usu venit, ut quo illi consilio sua in militia confirmare
et nostra infirmare tentarunt, eodem consilio iam nunc nos capite illo foederis
recte inspecto diluere dolum et calumniam declinare cum assertione religionis
nostrae facile possimus.
Legi vero magna cum voluptate consilium tuum circumspectissimum 8 , et quandoquidem rogas, quid equidem agendum existimarem, respondeo mihi non videri consultum, ut initio negocii ea ratio ineatur, cum quod spes sit futurum, ut illi palam cernant suos conatus assequi non posse, quod moliuntur, tum maxime, quod ad foederum solutionem vulgus nostrum 9 varie affici et novis artibus adversum nos ceu rerum novarum cupidis et libertatis Helveticae negligentibus aut excitari aut alienari animis possent. Praeterea vix mihi persuadeo id ita fore, quod tu quidem candide coniectas, quum foederibus nos renunciarimus, pacem illos facile ullis
Briefe_Vol_02_0272 | arpa |
---|
conditionibus servaturos. Quin magis id metuerem, quibus possent artibus daturos operam, ut praetextu veteris libertatis et Helvetici nominis atque gloriae retinendae agros passim ab urbibus alienarent, quod quidem bello cepto et alienis b adductis auxiliis praesidiisque facile consequerentur, si Pagis aliquot exustis et vexatis, qui sunt rure, passim suos facerent, qui iam nostri videntur. Scis enim, quam fidem praestiterint senatui Tigurino nuper, hoc est, proximo bello quidam ex agro, qui rebus suis nondum petitis aut adflictis secedere tamen et cum hoste nescio et contempto magistratu pacisci sunt ausi 10 . Quorum, ut libere dicam, perfidiae hocce tam speciosum foedus debemus et acceptum referimus. Proinde primum tentanda humaniora et placabilior ratio ineunda, si forte illi humanitati et gravi mansuetudini cedant locum. Ea si assequi nequit, quo ex aequitate est, proxima via erit minitandi, de solvendis scilicet foederibus. Nobis enim foedera hoc modo calumniis patentia non foedera, sed vincula esse negatae libertatis. Quis scit, an ad has minas fiant tractabiliores? Non enim sunt tam stupidi, quin expendere queant, quid mali illis paritura esset nostra discessio. Quodsi ne hoc quidem consilium posset proficere, tum in hoc esse, quod consulis, nempe nostrae libertatis retinendae gratia foedera illa rescindenda, scilicet interim multa vigilantia de novis ineundis et servandis amicis sociis, de urbium Transrhenanarum 11 et principum christianorum 12 ambienda concordia, de Gallo 13 salutando ac agris privatis hostiatim 14 rogandis, in fidene mansuri, et inibi de caussae genere, nempe hoc esse in foribus, ut non libertatem modo pristinam, sed et fidem primaevam et religionem apostolicam, qua nulla antiquior est, amissuri simus, si foederati paganis esse velimus. Multa sunt, quae pro tuo acerrimo iudicio rectius vides, quam ego ||649r. monstrare possem. Haec postrema erit et, quod dicitur, sacra ancora 15 . Cura tantum, id quod sedulo facis, ut animis tuorum nihil decedat ad veritatem retinendam. Veniet dies, quae resarciet etiam seculo, quicquid damni clade superiori respublica vestra pertulit. Dives est deus noster et se diligentibus [!] beare etiam regnis assuevit.
De caesare securi estote. Dimisit magnum militum Germanicorum numerum, nec putant illi aliud esse consilii, quam ut primo vere undis se committat Hispaniis reportandum.