[1388]
Autograph: Zürich StA, E II 335, 2030b r.—2031b r. a (Siegelspur) Ungedruckt
Hat aus Bullingers Brief vernommen, daß er nicht in Basel bleiben soll, bedauert aber, daß über seinen künftigen Studienort noch nicht entschieden wurde; die auf Basel bezogene Mahnung war unnötig. Drängt aus Kostengründen auf eine rasche Entscheidung, ist aber Tübingen abgeneigt und schlägt stattdessen Marburg vor. Kann sich einen Aufenthalt in Tübingen nicht leisten und versteht nicht, daß gerade ihm, der über keine privaten Mittel verfügt, fremde Dienste untersagt werden. Oporin wurde das Lehramt entzogen; möglicherweise wird die gleiche Maßnahme auch gegen Grynäus ergriffen. Ist mit den Studenten aus Zürich, besonders mit Christian [Wirth], zufrieden; ihm und Christoph [Rotacher] trägt er Euklid vor. Gruß. Bittet um ein Empfehlungsschreiben.
Gratiam et pacem a domino.
Accepi diu expectatas literas 1 , humanissime pater, ex quibus animi tui sententiam intellexi. Velim tamen intellexissem manifestius non solum, quod Basilea me discedere, sed quo nam terrarum me conferre debeam; id tamen ut scribis, a nostris nondum constitutum est. Quod de Basilea me paterno omnino affectu admones, non tristi animo accepi. Solatur enim hoc multum, quod me tantum tibi curae esse et ante saepius sensi et nunc quoque intelligo. Quamvis, quod hic metuatur, periculum nullum sit. Deum enim testor, qui et me et animum meum novit, me ita iam affectum esse ut vix unquam melius, neque id te caelarem, praesertim rem tam arduam, quem mihi solum salutis meae portum esse existimo. Habeo certe, quae me non parum terrent, exempla iuvenum nostratium, et plurimum istis commoveor. Curabo denique (siquidem deus voluerit), ne in eodem luto submersus 2 perearn. Fuit tamen admonitio illa tua mihi longe gratissima.
Quod rerum mearum stamm attinet, velim, quanta fieri potest celeritate a vobis deliberaretur, ne hic diutius moram trahens (si modo discedendum est) pecuniae meae summam attenuarem. Hoc tamen unum enixe peto, ne Tubingam me abire cogatis; hanc etenim scholam nescio quo affectu quasi horreo, nec quicquam boni mihi animus praesagit, si me eo contulerim. Sunt et aliae scholae hac longe praestantiores, ad b quas si me ablegaveritis, fortasse nihil incommodi orietur. Est Marpurga, quam literis non parum florere audio; quo si me abire iusseritis, faciam animo lubenti, nec me vobis videbitis importunius obstrepentem. Est et illic maior rerum vilitas. Patriae illius mores et ante quodammodo degustavi 3 . Quod religionem attinet, nihilo
Briefe_Vol_10-101 | arpa |
---|
est quam Tubinga deterior. Quamvis hoc te mihi credere velim, me relligionis meae iam dudum fundamenta iecisse. Patriae quoque pietate non minus quam et alius tangor, ut animum meum relligione aliena corruptum iri timere non c sit ulla occasio, si modo dominus suam non denegarit gratiam.
|| 2030b v. Velim autem, diligenter, quos nam sumptus tolerare possim, perpendas. Si Tubingam discessero, vivere nullo modo licebit. Sunt hic mihi floreni 15, quos Quirinus 4 tradidit, minus dimidio 5 ; quibus an possim in decembrem usque victitare, tu ipse iudicaveris, cum 26 pro annuo victu ad minimum impendendi sint, conducendum praeterea cubiculum et lectus. Ubi vestes, ubi libri, qui certe nonnulli ernendi sunt? Regium sane (ut scribis) stipendium est; sed etiam hoc regium est, hominis alicuius libertatem pecuniis redimere, qua nihil habere possumus praestantius, praesertim cum manifesto videam tali vos instituto esse, ut nullam mihi conditionem aliquam accipiendi facere velitis copiam, cum tamen hoc stipendio Tubingae vivere non possim. Erat mihi conditio Genevae oblata non spernenda, quam negavistis 6 , quae duarum d forsan horarum spatium quotidie insumpsisset; reliquum temporis mihi liberum permittebatur. Quae tamen vestra sit sententia, non satis intelligo. Mihi negatur, quod Frisio, Ottoni 7 , Nivero 8 , Gessnero, omnibus denique ante me concessum est, cum omnium illorum tamen sim pauperrimus. Quod a matre habebarn 9 , quantulurncunque id erat, scis, quomodo exponere coactus sim, cum 25 floreni vitrico 10 solvendi essent, scholarchae vero 16 tantummodo numerarent. Hoc cum expendissem nec studiis e potuissem ulterius operam dare, nullum tamen ab illis dabatur auxilium, adeo ut literae, quantum in illis erat f , mihi deserendae fuissent, nisi tu patris affectum promens in domum tuam recepisses, quae omnia et ipse me melius nosti. Quare certe non tam ab illis quam abs te me aeducatum esse affirmare g possum; tu enim id exhibuisti, ut studiis sine impedimento operam dare liceret. Non tamen velim, tam me putetis impium, ut alienis potius quam patriae servire velim: patriae quid debeam h , intelligo nec alienis prodesse
Briefe_Vol_10-102 | arpa |
---|
volo cum patriae detrimento. Te autem rogo, ut || 203 1b r. tantum agere meo nomine digneris, ut patriam iuvandi facultatem per illos consequi possim. Idem, ut scribis, aliis solvitur nec amplius. Fateor; non nescis tamen et tres illos, qui Tubingae sunt 11 , etiam aliunde auxilium habere. Nullus sane eorum proprium illud, quod a suis habet commodum, 15 florenis venderet, cuius ne minima quidem apud me sperandi est occasio. Ex aliis, qui ante me apud exteros egerunt, nullus est, qui non conditionem habuerit amplissimam. Solus ego omnibus quasi infoelicissimus omnium destituor. Apud alios tamen haec conqueri nolim; tibi soli necessitatem hanc meam ceu patri unico conquerens commendo nec dubito, quin rebus hisce diligenter perpensis huic sententiae meae futurus sis aequissimus. Hoc solum peto, ne longiorem in re tam seria moram admittatis; quo enim diutius protracta fuerit, eo magis pecunia praesens decrescit.
Turbatur hic schola mirum in modum. Oporino legendi offitium abrogaturn est; Grynaeo idem multi minitantur, nonnulli fere actum esse aiunt; sed adhuc clancularia res est 12 .
luvenes huc missi 13 bene proficiunt; placent mihi illorum mores et studia, imprimis Christiani, qui omnes simplicitate ingenii, humilitate et morum modestia antecellit, quamvis in aliis nihil conquerar. Incepi Christiano et Cristophoro Euclidis primum librum praelegere, nec infoeliciter, ut spero, hoc studii illis suceedet.
Salutabis nomine meo uxorem 14 et matrem 15 tuam cum omni familia, simul et Iannern 16 fratrem, amicum sincerissimum. Vale, pater charissime, et hanc meam scribendi libertatem aequi bonique consule.
Basileae, ex aedibus d. Myconii, 6. calendas maii 1540.
Tui observantissimus
Rodolphus Gvaltherus.
Quocunque terrarum me ablegaveritis, fac, quaeso, ne incommendatus veniam, si modo commendari a vobis merui.
[Adresse auf der Rückseite:] Clarissimo viro d. Heinrycho Bullingero, Tigurinae ecclesiae antistiti fidelissimo, patri suo imprimis colendo. Z[üri]ch i .