[587]
Autograph: Zürich StA, E II 343, 76 (Siegelspur) Ungedruckt
Empfiehlt ihm Konrad [Hermann] und [Mauriz Bischof]. Gibt ihm erneut die schwierige Lage der Berner Pfarrer, insbesondere jener schwäbischer Herkunft, zu bedenken. Erkundigt sich nach Neuigkeiten und fragt nach Bullingers Kommentar zu vier Paulusbriefen. Meganders Kommentar zu den Timotheusbriefen ist druckfertig.
Gratiam et pacem a domino.
Quandoquidem fratres illi ex nostris patrios suos lares invisere et te praeterire statuerunt, nolui eos absque testimonio ad te venire, quod digni sint et iam multis annis in ministerio probati, qui tibi commendentur. Alter, Conradus 1 scilicet, iam pridem tibi cognitus est, alter vero, olim ordinis Teuthonicorum
Briefe_Vol_05_225 | arpa |
---|
prope urbem nostram in Cönitz, cum primis mecum evangelium Christi confessus est 2 . Quodsi quid in gratiam illorum feceris, mihi factum esse non dubites.
Caeterum, quod novissimis ad te scripsi 3 , serius perpendas; nam ecclesiae nostrae calamitatem magnam imminere non possum non vereri, quod hi, qui primi fuerunt tam in senatu quam ab evangelio veluti Sepianus 4 noster, primi sint omnium ministrorum persecutores, maximo etiam personarum respectu, ut qui Svevus fuerit, etiam in ministerio et conversatione integer, vix inter bubulcos numeretur. Interim Franciscus 5 silet, ego propter sinistram valetudinem silentio proximus, caeteri vero passim in agro omnibus exosi habentur. Quid aliud hic dicerem quam deum immissurum famem iis, qui nunc sibi saturi videntur. Obsecro itaque, charissime Heinrice, mihi tuo amico consilio non desis, quantocius potes.
Megander, Rellicanus et Simon 6 satis valent.
Si quid rerum novarum apud te fuerit, adiunge epistolae tuae: de Wirtenberga, Monasteriensibus, Bucero, concordia cum Lutero atque aliis, subinde etiam, num sub prelo sint tua in Galatas, Ephesios, Colossenses, Philippenses 7 .
Vale.
Alioqui secreta nostra nobis sunto.
5. iunii anno 35.
Tuus B. Hallerus.
Apographum 8 optime reconditum remittam suo nuncio et tempore.
Paravit ad prelum Megander in utranque ad Timotheum commentarios 9 .
[Adresse auf der Rückseite:] Heinrico Bullingero, ecclesiae Tigurinae ministro verbi, fratri suo charissimo.