28
Abschrift (16. Jh.): Bern, Burgerbibliothek, Ms 657, 1r. -2r. 21/4 S. 8°, gut erhalten Ungedruckt
Nach einem Lob auf die Wissenschaften gibt Bullinger seine Gründe für die Abfassung der «Studiorum ratio» an; auf Steiners dringende Bitte geschrieben, solle sie ihn im Studium unterstützen.
Erudito a et pietate praeclaro viro Wernhero Lithonio, presbytero nobis plurimum observando et fratri dulcissimo, gratia et vite innocentia per Christum b.
||1v. Inter praeclaras istas animi tui dotes, quibus splendide ornatus es, haud postrema ea mihi esse videtur, qua inexplebili eruditionis cupiditate teneris. Videt enim prudentissimus ille animus tuus optimarumque rerum amantissimus verissimum, quod apud Lutianum Samosatenum eruditio dicit ac pollicetur 2 : «Ornabo te multis et egregiis ornamentis, modestia videlicet, justicia, pietate, mansuetudine, equitate [!], intelligentia, fortitudine, honestorum pariter omnium amore, imo efficiam, ut erga gravissima quaeque optime sis afectus. Nam ista vere animum vere integrum exornant, denique nihil te antiquarum rerum latebit neque ignorabis quae nunc quidem fieri decet, sed una mecum omnia ea praevidebis, quae gerenda sunt. Et ut semel omnia dicam, brevi te docebo omnia, tum divina, tum d humana.»
Et hactenus Luciani verba, quae eruditioni tribuit, produximus. Ob hanc vero nobilissimam eruditionis frugem videris tu mihi sapientissime agere, quod literas honestas et tanta ||2r. de sese haud temere iactantes amplecteris, multo sapientius facturus, si ita, ut iam olim cepisti mirari, eas perseveraveris. Quod quidem, ut viribus nostris parari non potest, ita sapientia celestis, que sola hoc habet, potest oranda, ut virtutes semper augeat, quo perseverantes in bono ad e fastigium vere et pie eruditionis pertingamus; id quod tibi f largiatur, oro, summus ille et eternus omnium rerum conditor. Amen.
Ego in praesentiarum tibi extempore conscripsi «Studiorum rationem sive hominis adicti [!] studiis institutionem» 3 principio, ut studia illa tua iuvarem,
Briefe_Vol_01-178 | arpa |
---|
deinde, ut votis tuis 4 satisfacerem; nosti enim, quam anxie hoc ipsum a me g postulaveris. Feci ergo quod potui, tu vero videris, a quo rem tantam postulaveris. Me certe non fugit, quod viribus multo gravius subierim onus, quippe qui nec per etatem similem (que tamen hic in primis requirebatur) possideam prudentiam, neque maturam adhuc et multiiugem h eruditionem assequutus sim, neque exercitatione assidua i usum mihi paraverim k . Quia tu iubes, scribo, et uni l tibi scribo, qui omnia brevi consulere novit m .
Vale, Wernhere dulcissime etc.
Calend. maii anno 1528, Capelle.
Heinricus Bullingerus,
[to]tus tibi deditus n .