[64]
Autograph: Zürich StA, E II 355,37r. —v. Siegelspur. —Ungedruckt
Ermuntert Bullinger, Zwinglis Werk in dessen Geiste fortzuführen auch gegen die Widerstände aller Gegner. Beklagt seine Amtsenthebung und die Schwierigkeiten, die er als Fremder hat. Versichert, sich weiter für die Sache der Reformation einzusetzen und bittet um Hilfe. Grüße. Empfiehlt den Boten, der Weiteres berichten kann.
Salutem et in Christi cognicione perseverare.
Quod pro virili tuo sumopere huc anniteris, ut labefactatam nonnihil immaturo beatissimi viri Ulrichi Zuinglii [obitu] christianam eamque veram pietatem repares, adornes et vindices, bene teque dignissime facis, Heinrice suavissime. Foelices istos tuos conatus foveat, augeat, secundet, qui incrementa dat omnium dominus. Addit enim spes ingentes animis nostris, quum (quod foelix faustumque sit) in locum 3 et in functionem succedis viri celeberrimi pariter et candidissimi pridem, non minus ipse futurus et ipse celebris[!]. Stupidos ac bardos homines videas trophea ferentes 4 , paeana 5 canentes, triumphos (sed iuxta proverbium[?] ante victoriam encomium 6 ) iactantes, quibus iniectam in os pilam facile brevique constabit, si intrepide pergas, coeptis inhereas animoque, qui, ut inquit ille, solus omnia vincit 7 , neutiquam te indigno id prestiteris, quod pollicentur sibi de te plurimi. Pollicentur autem et pia quadam dexteritate te superaturum et crudeliter et acerbe nimis ingruentes pietati molestias et (ne quid, quod spero, impudencius celem) non minus
Briefe_Vol_02_0049 | arpa |
---|
pia integritate levaturum et suffragio et ope, quicquid undequaque aerumnarum pios impetit, urget, cruciat. Tu omnium votis pociora prestare conare, et ita conabere, ut ego quoque ipse exilii mei statu 8 (quem per atheos 9 quosdam ob unam missae abhominandissimam impietatem presentes mihi peperere aerumnae) experiar et senciam tuum in adipiscenda functione officium. Egit hac in re pientissime pariter et foelicissime antecessor tuus beatissimus Zuinglius vel ob hoc ipsum apud posteros immortali nomine donandus. Cuius in iuvandis fratribus operam et industriam ut noves 10 data eciam opera, oportet omnino. Sum ego quidem ex eorum numero, quos alienigenas 11 vocant. (Quam autem sit christianus christiano et evangelii ministro alienus cominister, ipse pro animi tui candore facile nosti.) Et hoc certe nomine video et experior (expertus enim loquor) non nullos non satis pios adeoque fraternarum calamitatum inexpertos eoque compacientes minus nos negligere, fastidire, contemnere. Quod quo animo faciant, ipsis a curae fuerit. Certe, quibus animus parum sincerior incorrupciorque, huc intendunt, ut pro christiano candore usui sint, quotquot opus habent. Habent autem opus potissimum (quod me melius nosti), qui pro Christi gloria relicta, imo pulsi patria aliquando 12 nunc demum malis obnoxii plurimis fortassis et gnaviter et fortiter pro eadem fulcienda depugnant. Id quod aliis de me referentibus velim compertum foret. Nosti enim illud de foetu rectius iudicare obstetricem quam matrem ipsam 13 . Plane (imprudencius forte refero) eo agebam loco, ubi pro ratione temporis impietati non obstetisse, consensisse b etiam, non reclamasse, abhominacioni inclamasse et vitae eciam periculo non repugnasse ansas etiam praebuisse multorum perdicioni. Adeo nobis facessebat negocium male negociosa libido. Et huc certe profeci, ut quamquam ipse loco cedere cogar, ipsa tamen abhominatio successura sit minime, nisi inversis denuo rerum vicibus peiora quam nunc eveniant. Et ipse meus discessus efficiet, ut multis cum pietate sit causa manendi, fratribus dico, quorum cervicibus, in quantum valui, obstetissem. Imminebat exilii discrimen. Missicantibus enim illis nebulonibus et luporum more Christi caulas devastantibus 14 pene iam denuo apud nos nullus est locus tutus, nisi, quod vereor, maius nobis facessere negocium quinque illa, ut vocant, loca sacra (iuxta illud auri sacra fames 15 ). Quibus ob id cum suis apud nos greek mire incandescit animus atheus, et coquit illos bilis amara. Irrideat illos desuper conspector 16 , dominus noster illi[!]17 .
Tu vale (deficiet enim charta scribentem) meque intime commendatum habe. Et si quo poteris modo et ratione, fove, tuere, serva. Salvos iubeto apud te et leonum fortissimum Leonem et pios quosque conversacione ignotos, Christi nomine notissimos.
Briefe_Vol_02_0050 | arpa |
---|
Ex Liechtenstaig, idibus februarii anno etc. 32.
Balthassar Hirtt Phorcensis 18 ,
ecclesiastes pridem ecclesiae Liechtenstaig.
||37v. Ab eo 19 , qui has tibi defert literas, queso, si per ocium tibi vacat, diligencius exquirito, utut nobiscum agatur. Ex cuius responso in illius inscende animum et tanquam concepto themate pia quadam commonicione et ardenti cohortacione tepentem illius forte non nihil mentem in Christi fidem sensim firma, erige roboraque. Referet enim, ut aestimo, non parum, si illum sic extimularis, idque pro tua sinceritate sincere. Officium illius, quum sit omnibus fere expositum, poterit facile prodesse plurimis.
[Adresse darunter:]Pio et integro M. Heinricho Bulingero, ecclesiae Thuricensium preconi laudatissimo, preceptori suo candidissimo.