[65]
Autograph: Zürich StA, E II 343,104. Siegel. —Ungedruckt
Betont die Wichtigkeit einer baldigen Wiederherstellung der Eintracht zwischen Bern und Zürich und bittet um Bullingers weitere Mithilfe. Wünscht wiederum die Zusendung einiger Bullingerschriften und sendet Nachrichten über Megander und Wilhelm Zwingli. Grüße.
S. Zelum tuum in componendis civitatibus 1 laudo, charissime Huldrice[!], sed qua
via id fieri possit, cum quotidie cordatiores cogitent, eo deveniunt, quod ignorent.
Basileae laborarunt apud quosdam 2 , sed nescio, quid illi tentarint. Tentarunt nostrates,
ut civitatum legati propter expensas belli solvendas conveniant consultentque,
quomodo se in posterum habere velint. Ecce occasionem, sed num tuis quoque
oblata sit, nescio ego, sugillabis tu 3 . Ad Wilam 4 in Gallensium favorem 5 duo ex nostris
missi sunt, alter illorum, ubi ad vos venerit, nomine Crispinus Vischer 6 , cordatissimusBriefe_Vol_02_0051 arpa
simul et fidelissimus. Meditabimur in diem in salutem reipublicae christianae
et quae ad pacem faciunt. Sed hoc unum video: «Nisi dominus custodierit civitatem,
frustra vigilabimus» omnes [Ps 127,1]. Tunc autem custodiet, cum sedulis
apud eum suspiramus precibus, id quod vereor hactenus a multis neglectum plusque
de carnis cogitatum brachio 7 . Dominus secundet suo spiritu ministerium nostrum,
ne in vacuum curramus 8 . Scribe, dum tutos habes tabelliones. Reddet praefectus
9 in Lenzburg 10 , Otherus 11 Aroae, dum non habes, qui ad nos recta pergat.
Caeterum non desino expostulare studii rationem 12 et indurationem 13 . Du machest mich schleckerhafftig 14 mitt den Hebreern 15 und officio prophetae 16 , sed nihil praestas. Petieram a te, quae in Romanos 17 congesseras, nec unquam respondisti. Obsecro condones infirmitati et ignorantiae singula. Nam ita mihi arridet spiritus tuus, ut non facile explicavero. Male ergo facis, dum non praestas, quibus me quottidie refocillem.
Bene se habet Megander, et utinam semper sic se habeat. Acta synodi 18 absoluta sunt, sed prae nive nondum ad nos vecta sunt. Legatorum undique integritatem desidero 19 .
Vale. Salvus sit Leo, Pellicanus, cuius et literas 20 et munusculum a Funckio 21 accepi propediem responsurus. Et tu quoque cum familia salvus sis. Zuinglius noster Guilhelmus 22 optime se habet. Curabimus puerum tanquam nostrum. Cuius matrem 23 meo quoque nomine salutabis.
Briefe_Vol_02_0052 | arpa |
---|
20. februarii.
Tuum minimum nummisma 24 .
Da mancket 25 es als: Neutra urbium alteram prior compellare dignatur.
[Adresse auf der Rückseite:] An Meister Heinrich Bullinger, predicanten ze Zurich.