[656]
Autograph: Zürich StA, E II 342, 48 (Siegelspur) Ungedruckt
Dankt für die Zusendung einer Sammlung von Erasmusbriefen - Vadian hat das Buch unterdessen nach St. Gallen mitgenommen -, die ihn peinlich berührt und sein Mitleid für den greisen Verfasser erregt haben. Schreibt Erasmus' Übersiedlung nach Basel seiner Besorgnis angesichts des Schicksals von [Thomas] Morus und [John Fisher] zu und rät Myconius, sich um seine Freundschaft zu bemühen, um ihn ganz für die evangelische Sache zu gewinnen. Sendet eine Abschrift seines Briefes an Melanchthon [oben Nr. 636]. Mutmaßt über den Anlaß einer kritischen Bemerkung von Myconius zur Politik Zürichs. Sendet ihm das gewünschte Buch. Bittet um Nachrichten. Grüße.
Gratiam et vitae innocentiam a domino.
Maximas ego tibi, doctissime Myconi, ago gratias pro libro epistolarum Erasmi 1 . Quem ego nondum legi integrum; nam Vadianus hunc mihi e manibus abripuit, sponte tamen offerenti a , et Sangallum avexit 2 . Legi tamen epistolas aliquot, quibus nil stultius vidi b unquam. Aut enim in his bonorum virorum famam arrodit aut dogmata quaedam christiana in utranque partem disputans obscurat c inque dubium vertit aut turpiter quibusdam hominibus nihili adulatur. An vero non insignis est impudentia, quod tantopere munera, opes et principum, abbatum et episcoporum iactitat amicicias? Miseret me profecto miserandi senis, et illas quidem nenias tribuo senio repuerascenti. Concionator ille 3 plus mihi placuit, quamvis ne hunc quidem totum legerim. Quod ad vos Basileam confugit, fato Mori ac Roffensis 4 tribuo. Putat fortassis tutius esse in libera gente agere quam sub principum tutela. Quid, si Ferdinandus 5 aliquando a monachis et scurris quibusdam subornatus Erasmum ut turbarum et heresum
Briefe_Vol_05_380 | arpa |
---|
in Germania authorem primarium duci iuberet vel morte clancularia auferret? Id metuit fortassis senex miser, et scriptae forsan ultro citroque epistolae metum iniiciunt attonito ad tantam principum quorundam libidinem et momentaneam mutationem. Me certe Mori fatum monuit miseriae humanae, et ut principum favore nihil lubricum magis, ita fortuna nihil inconstantius adde et periculosius esse. Christo domino et veritati eius ex animo servire, huic immori sacrosanctum et longe in hisce terris foelicissimum est. Ego virum convenirem amice ac honorifice alloquerer. Quid, si in senio vir tantus totus ad nos concederet? Obsecro, quod dixi, prudenter expende et cogita occasionem valere plurimum.
De concordia hoc ipsum sentio quod tu 6 . Scripsi Philippo 7 , Luthero certas ob causas scribere nolui. Apographum proximo nuncio remitte 8 , et quid de concordia, de qua tantum illi 9 praedicant, audias, indica.
Quid nostri agant, quod bonis illis adeo displicere possit 10 , profecto nescio, nisi illud putes, quod nimis anxie in Solodorensium negotio agunt 11 aut quod cum Bernatibus, sine vobis et aliis Allobrogum duci 12 tam praefracte, quam illi petebant, scribere noluerunt 13 . Interim, quae custodienda mandasti, diligenter observabimus.
Ipse nunc exemplar mitto, de quo frustra ais Bindero mandasse quaedam 14 .
Quid vero de caesare 15 audis? Quid de futuro consilio 16 ? Quid de technis Galli 17 ?
Salvum te vult Utingerus. Salvam vult uxorem 18 mater mea 19 et uxor 20 . De peste nolim te sollicitum esse 21 . Si me abripuerit, dominus commodiorem ecclesiae dabit.
Tiguri, 2. octobris 1535.
H. Bull. tuus.
[Ohne Adresse.]