Heinrich-Bullinger-Briefwechseledition, Universität Zürich © Heinrich Bullinger-Stiftung Arpa Bibliothek Textbreite Schriftgröße

16

BULLINGER UND
JOHANNES ENZLIN AN
CHRISTOPH STILTZ
Kappel,
27. Februar 1526

Abschrift 3 mit Korrekturen und Randnoten von Bullingers Hand: Zürich ZB, Msc A 82, 93v. -98 v. 10 fol. S., sehr gut erhalten Ungedruckt

In Beantwortung der Beschuldigungen, Behauptungen und Fragen von Stiltz, mit denen dieser seinen ersten Brief erwiderte, verteidigt Bullinger die evangelische Lehre in ausführlichen Abschnitten über Schriftprinzip, christliche Apologetik, Glaube und gute Werke, Priesterehe, Meßopfer, freien Willen (gegen Erasmus) und Abendmahlsfrage.

Christo[phylo] Stiltzio.

Gratia et pax a domino per Christum.

Sic foenerata est apud nos epistola tua 4 , Christophile 5 nobis dilecte [!], ut epistolii loco libellum remittamus, ne omnino ignaviae silentiique a nos adcusare possis. Verum scio, quod iam dudum torvo aspectu nostra intuearis, loannis instigationem et meam imprimis temeritatem culpes. Sed mitius queso, mavult enim per me loannes respondere, quam solus tantam sarcinam subire. Pro me nihil aliud dico, quam quod salutem illam tuam mihi imprecatam remunerare eo animo voluerim, ut videres eam mihi fuisse suavissimam. Accipe ergo, Christophyle nobis dilecte, quod communi utriusque nomine respondemus.

Et principio neminem plane contemnimus, quando communi domino quivis aut stet aut cadat et nemo ad hanc doctrinam dei veniat, nisi pater || 94r. traxerit b eum, adeo non egemus alieno subsidio, quod pultem 6c a deo potius quam hominibus intritam exedere tentet. De nobis nihil ardui pollicemur, interim certo certiores sumus doctrinam e lege, prophetis et apostolis depromptam et nostro tempore praedicatam adeo non posse falsam esse, ut falsum non est coelos nunquam ruituros. Ideo nihil amplius nobis tribuimus quam fideles reliqui, quam tuus etiam, imo et noster Ambrosius, cum diceret: «Nolo nobis credatur, scripture recitentur.»

Inculcas postea nescio quam christianam modestiam, cui haud absimile est, quod Lutheranorum convitia nobis imputas. Et quid hic possumus tibi, mi Christophyle, respondere, nisi quod Paulus Timotheo suo praecipit dicens:

a vor silentiique gestrichen et.
b oben aRvB als fortlaufende Überschrift: Responsio ad epistolam Christophylii Stiltzii.
c pultem aRvB nachgetragen.
1 Siehe oben S. 85, Anm. 1.
2 Siehe oben S. 85, Anm. 2.
3 Die Entstehung der Abschrift fällt in die Zeit der Abfassung.
4 Siehe unten Anhang I, S. 251-254.
5 Zur Namensform s. unten S. 111,33f.
6 Vgl. Hebr 5,12ff.
7 Ambrosius, De incarnationis dominicae sacramento 3 (CSEL LXXIX 230, 1).


Briefe_Vol_01-101arpa

«Predica sermonem, insta tempestive, intempestive, argue, increpa, exhortare cum omni lenitate et doctrina!» Sic et Baptistam, Christum d ipsum, Petrum et Paulum paulo amariores fuisse videmus, quoties reiecto dei verbo hypocrite palliatam tentabant agere comoediam. Scimus etiam nos infirmos iuxta apostoli preceptum suscipiendos cum lenitate, verum infirmos in fide, non palam impios et veritatis impugnatores, qui ut plane deserendi sunt, ita a Christi plebe, si subversores esse perrexerint, verbo abigendi: 1. Timoth. 1 [20]; Tit. 1 [10ff]. Eius generis plurima sunt prophetarum paradigmata. Sed heus tu, ubi nunc Hieronymus 8 tuus? Ubi Origenes 9 ? Ubi Augustinus 10 ? Scilicet illi adversariis suis permisere, ut quod libebat, liceret? Ergo quis ille Ruffinus 11 , quis ille Celsus 12 , Faustus 13 et Julianus 14 , in quos tanto stomacho invehuntur patres sanctissimi? Hec non dicimus, quod calumnie patrocinium nobis susceperimus, qua nihil perinde virulentum, impium minusque christianum, sed quod calumniam esse negamus, quoties zelo dei et populi commodo perversoribus resistitur calamo, ore, factis.

Quod si tu in docentibus vitam potius intueris quam doctrinam, vide, ne tibi usuveniat quod Barnabe accidisse constat, qui, cum Petri mores magis observaret quam doctrinam, in tantam incidit hypocrisim, ut Paulo liberatore opus haberet. Notissimus est locus Galath. 2 [13ff]. Aut quid tandem cause, quod dominus pharizeos audiri iubet, imitari vero prohibet? Quid? An falsa vult audiri dominus? An bona operantes sequi inhibet? Fieri ergo potest, ut mali opere, boni sint doctrina. Quid? An tu repudiares veritatem etiam a troglodyta 15 oblatam? Haud puto. Itaque quis cogit, ut mentientibus credatis? Quoties inculcare oportet? Si vera dicimus, aequum est, ut veritati credatis, sin secus, deflectite! Porro vera sunt, quae docent scripturae, falsa, quae praeter hanc [!]produntur; haec coacti. Ceterum non negamus quemlibet vere christianum id exprimere factis, quod facilius quidem explicat verbis.

Tun' autem ille, qui nos alterius domini servos iudicas? Tun', qui crimina fratribus impingis? Nam sic scribis: «Vos vero non facta Christo digna, sed fidem nescio qualem etiam sine operibus praefigitis.» Heccine tua christiana modestia? Eos nempe, qui charitati student et innocentiae (quantum datur,

d Christum übergeschrieben.
8 Siehe unten S. 251,22ff u. a.
9 Siehe unten S. 103, 27 f.
10 Siehe unten S. 251,22f; 253,17ff.
11 Rufinus Tyrannius von Aquileia (gest. 410/411), wegen der Verteidigung der Lehre des Origenes geriet er mit dem ihm ursprünglich befreundeten Hieronymus in Streit, s. Francis X. Murphy, Art. Rufinus, in: LThK IX 91f.
12 Heidnischer Philosoph des zweiten Jahrhunderts, gegen seine das Christentum angreifende Streitschrift schrieb Origenes «Contra Celsum», s. Helmut Kuhn, Art. Kelsos, in: LThK VI 108f.
13 Faustus von Mileve (gest. vor 400), führender Vertreter des afrikanischen Manichäismus, gegen ihn schrieb Augustin «Contra Faustum Manichaeum», s. Hugo Rahner, Art. Faustus von Mileve, in: LThK IV 43.
14 Julian von Eclanum (Aeclanum), gest. nach 454, verteidigte pelagianische Lehren und wurde deshalb von Augustin scharf angegriffen, schließlich exkommuniziert, s. Adalbert Hamman, Art. Julianus von Eclanum, in: LThK V 1197.
15 Bezeichnung für verschiedene auf primitiver Entwicklungsstufe lebender Völkerschaften, die zum Teil in Höhlen wohnten, s. K. Jahn, Art. Trogodytai, in: Pauly/Wissowa, 2. Reihe, XIV 2497-2500.


Briefe_Vol_01-102arpa

neque enim quis unquam subito aethera petit) gentilitatis adcusare? Bona verba queso. Nam facta Christo indigna quid aliud sunt quam filiorum in tenebris versantium fructus? Et si ignoras, lege ||94v. Ephes. 4 [17ff] et e 5 [8ff], 1. loan. 2 [9ff] et Roma. 1 [18ff]. O ergo et o miseras animas nostras, si tam temerario cogerentur subiacere iuditio! Du tibi tuam dant [!] mentem 16 . Et qualem, oro, fidem praefigimus? Videor propemodum videre, quod etiamdum ignores, quid de fide et operibus sentiamus. Paucis ergo accipe et ab intollerandis abstine scomatis. Fidem adserimus unctionem esse a deo 17 , qua certificantur de ea salute fideles, quam per Christum consequti sunt. Cuius officium, conditio et genius sit: pacificare cor, iustificare et bonos procreare fructus, non quidem eos, qui quicquam ad iustificationem conferant, quando sola fides per sese est absoluta iustificatio, sed qui a providentia sint necessarii. Quae omnia d[ivus] apostolus sic docuit Ephes. 1 [4ff] et 2 [8ff], Roma. 4 [1ff], 3 [21ff], 10 [4ff], Gala. 3 [1ff], 2 [15ff]. Sed brevia fortassis malles, ergo accipe. Nihil pacificat cor nisi sola fides, ergo nihil iustificat nisi sola fides. Antecessio scripture est Isaie 57 [15ff], Acto. 15 [8f], Roma. 5 [1f], Galat. 3 [1ff], Ebreos 9 [14]. Progressus vero hinc fulscitur [!], quod iustitia aliud non sit quam cordis pax et vita: Galat. 2 [19f]; 1. loan. 5 [11 ff]. Iterum: omni testamento confirmato nihil debet adiici, nihil demi, modo Pauli verbis credamus, Galat. 3 [15]f . Cum vero testamento nobis semen unicum delegatum sit, in quo consequamur benedictionem, eaque in multis non sit constituta, Genes. 22 [16ff], Galat. 3 [15ff], quis non videt immotam stare sententiam: unicum Christum unicum esse humani generis iustitiam, quae in nullo praeterea semine constituta, sola fide nobiscum communicetur? Quod si dubitas, lege loan. 1 [18], 3 [13ff], 6 [46], 12 [44ff], Roma. 3 [21ff]. Rursus: fieri non potest, ut operibus ex officio et necessitate factis ulla debeatur merces aut iustificatio: Luce 17 [10]; Roma. 4 [2ff]. Atqui omnia christianorum opera ex officio et ea necessitate fiunt, qua deus omnia ab aeterno disponit, Ephes. 2 [10]; proinde fieri non potest, ut operibus ulla debeatur iustitia. Imo nos ipsi fidem a spe et charitate non separamus [!], nisi qua una latius altera patet. Ergo quid scripturarum locis opus apud eos, qui bona opera non negant, imo exigunt? Tamen iis iustificationem non tribuunt, ne inanis fiat cruor Christi: Galat. 2 [21]. Precamur autem deum optimum maximum 19 , ut ita nostrorum episcoporum mores corrigat, ne nimis crebro ex fructibus lupos sentiamus, tribuatque omnibus ex aequo evangelion profitentibus, ut inculpati luminaria sint mundi et tales, quales omnino episcopos vult esse apostolus.

De coniugio meo sic scribis: «Non improbo, quod uxorem duxeris, sed quod sic duxeris, ut ipsi adhereas, Christum vero dimittas». Audi ergo quid tibi respondeat apostolus: «Hoc autem ad id», inquit, «quod vobis conducibile est,

e et aus 3 korrigiert.
f nach Galat. 3 gestrichen Ebraeos 9.
16 Vgl. Adagia, 4, 1, 91 (LB II 989 D-F).
17 Vgl. 1 Job 2,20.27.
18 Künstlich geschaffenes Merkwort der Logik, das den dritten Modus der ersten Schlußfigur bezeichnet: Obersatz allgemein bejahend, Untersatz und Folgerung partikular bejahend, s. Eisler I 242.
19 Zum Gebrauch der antiken Formel «deus optimus maximus» bei Bullinger s. Staedtke 113.


Briefe_Vol_01-103arpa

dico, non uti laqueum vobis iniiciam, sed ut quod honestum ac decorum est sequamini et adhereatis domino absque ulla distractione». Ecce, quanto acumine apostolus totam disputationem in pauca coniiciat capita, vultque huc omnes consilii nervös tendi, ut sic rem agamus, ut absque ulla distractione adhereamus Domino. Iam ||95r. cum nulli magis a domino avelluntur, quam quos urunt carnis flammae, existimavi me deo posse adglutinari fortius, si illas extinguerem connubio, quas alias non poteram nisi gravi offensione dei restinguere; nam ut «honorabile est inter omnes connubium et cubile impollutum», ita «adulteros et scortatores iudicabit deus».

Iam quae de sacrificio missae scripsisti, haud mediocri gaudio nos refocillarunt, eo quod e pernicioso errore liberatum vidimus et proinde hoc argumento te instructiorem fieri cupimus. In omni sacrifitio, quod peccata antiquare debet, necesse est, ut sanguis fundatur, quia «sine sanguinis effusione non fit remissio»: Ebrae. 9 [22]. Atqui in missa, quae pro expiatione vivorum et mortuorum hactenus divendita est, sanguis non funditur, quando sanguis Christi semel effusus semper sufficit ad omnium omnia tollenda peccata: Ephe. 1 [7]; Galat. 1 [4]; Coll. 1 [14]; Ebrae. 10 [11ff]. Itaque fieri non potest, ut missa sit sacrificium.

Sed in hoc etiamdum hallucinaris, quod me ad praecularum 21 sacrificium adigere videris. Fateor inter christianos unicam esse hostiam, nempe labiorum vitulos ac corporis mactationem: Osee 14 [2]; Psal. 39 [40,6ff]; 49 [50, 14]; Roma. 12 [1f]; Ebre. 13 [15]. At quis est, qui ignoret omnes ex aequo christianos iuxta hoc sacrifitium g esse sacerdotes? Consule textum Exod. 19 [6], Isaie 61 [6], 66 [20ff], 1. Petri 2 [9]. Quae ergo religio, sub praetextu longe precationis et sacrificii peculiaris domos vorare viduarum? Quasi scilicet melius esset sacrifici uncti et rasi, imo palliati sacrificium, et non potius hoc melius, quod ardentius. Scripture iuditium istoc est. Non est ergo, quod Lutherum aliud sentientem aut Rütlingii 22 illius impietatem nobis obiicias. Quid ad Christum, quod Origenes idem olim cum Rütlingio nebulone sentiebat 23 ? Ergo ne fides in Christum vana, quia Sabellius 24 et Valentinus 25 de Christo male sentiebant? Imo quid ad fideles, quod Pomeranus 26 , Zuinglius, Lutherus, Oecolampadius, Regius

g aus sacrificium korrigiert.
20 Künstlich geschaffenes Merkwort der Logik, das den vierten Modus der ersten Schlußfigur bezeichnet: Obersatz allgemein bejahend, Untersatz und Folgerung besonders verneinend, s. Eisler I 167.
21 Von precula, -ae: Bitte, Gebet.
22 Siehe unten S. 252,22ff.
23 Anspielung auf die Lehre von der Wiederbringung aller Dinge bei Origenes, s. dazu Gotthold Müller, Origenes und die Apokatastasis, in: ThZ XIV, 1958, 174-190.
24 Sabellius, von unbekannter Herkunft, vertrat seit ungefähr 215 in Rom eine modalistische Trinitätslehre, indem er behauptete, daß Vater, Sohn und Heiliger Geist drei Benennungen ein und derselben Person seien. Die Gottheit hat sich in diesen drei Erscheinungsweisen, die personal nicht selbständig sind, offenbart, s. Martin Elze, Art. Sabellius, in: RGG V 1262. Der Sabellianismus wurde kirchlich mehrmals verdammt, s. z. B. Denz. 154. 284. 451. 519. 1332.
25 Valentin, Gnostiker, der in der Mitte des zweiten Jahrhunderts in Rom wirkte, s. Georg Kretschmar, Art. Valentin, in: RGG VI 1225f. Noch 1442 wurde die Verdammung der valentinischen Irrlehre wiederholt, Denz. 1341.
26 Zur Auseinandersetzung um das Abendmahl zwischen Bugenhagen, Zwingli, Luther, Oekolampad und Urbanus Rhegius s. Köhler, ZL I 61ff.


Briefe_Vol_01-104arpa

et Fabritius 27 dissentiunt? Utpote qui personam non respiciunt, 1. Cor. 3 [5ff], 4 [1ff], quique indubie norunt, quod hereses esse oporteat 28 , nimirum ut probentur probatiores: 1. Cor. 11 [19]. An nescis omnem carnem esse foenum, at solum domini verbum manere in eternum?

In rupem ergo cum enavigaverimus sacraque ancora 29 navis stet pacta, nihil est, quod a verbo dei nos avellere possit, et si totus doctorum cohors recideret, etsi totus tumultuaretur orbis; adeo, mi Christophyle, frustraneae sunt tuae ironiae. Tu quiritaris: «Ubi nunc scriptura facilis?» — At regius propheta 30 canit: «Lex domini immaculata, convertens animam; testimonium domini fidele, sapientiam praestans parvulo». «Lucerna pedi meo verbum tuum et lumen semite meae». Et Petrus lucernam vocat propheticam scripturam; igitur quid de apostolica dicimus? Tu subdis: «Quam vel idiotae intelligere debent.» ||95v. At Christus, humani generis salus perorat: «Gratias ago tibi, pater, quod absconderis hec a sapientibus et prudentibus, et revelaveris ea parvulis». Quae alias in Corinthiis dilucidissima erunt: 1. Cor. 1 [18ff] et 2 [10ff]. Quid, quod alibi sic pronunciat Paulus: «Quod h si adhuc velatum sive obscurum est evangelion nostrum, in his, qui pereunt, velatum est; in quibus deus huius seculi excaecavit sensus incredulorum, ne illucesceret illis lumen evangelii»?

Post multa tandem exigis a me scripturas, conquereris, quod Erasmi libellum 31 de impietate nondum convicerim; ex quibus facile subodorare potui, quod ea non observaveris oculatius, quae de providentia dei in transcursu scripsimus, nam certa, aliis occupatissimi, dare nequivimus putavimusque ista sufficere docto. Dabimus ergo scripturas, sed et has obiter. Sic scriptum est: «Per deum vivimus, movemur et sumus». Constat ergo, quod dei potentia omnia ordiantur, k , fiant et finiantur. Id quod alibi sic scribitur: «Ex deo et per illum et in illum omnia. Ipsi gloria!» Cui etiam subscribit sapientissimus prophetarum Moses Deutro. 31 [6ff]32 , regius propheta David Psal. 103 [104,1ff] et apostolica ecclesia Actor. 4 [24ff]. Is porro, qui divinae detrahit operationi ac potentiae, is ne pius, an impius? Et qui homini per liberum arbitrium tribuit quod dei est, an ne is divinae detrahit operationi et potentiae? Adde quod scriptum est: «In manu enim illius et nos et sermones nostri et omnis sapientia et operum scientiae disciplina».

h aus quid korrigiert.
i aus illuxesceret korrigiert.
k aus ordinantur korrigiert.
27 Welcher Träger des Namens Fabricius (Schmid) gemeint ist, läßt sich nicht feststellen. Aus dem Zusammenhang geht zum mindesten so viel hervor, daß es sich um einen reformationsfreundlichen Theologen handeln muß. Am ehesten könnte man an Erasmus Schmid, Pfarrer zu Stein am Rhein, denken, der zwar ein durch Karlstadt geprägter leidenschaftlicher Anhänger der Reformation war, jedoch über keinen größeren Wirkungskreis verfügte, s. unten S. 241, Anm. 8; in Betracht käme auch Konrad Schmid, s. oben S. 94, Anm. 20.
28 Siehe dazu Friedrich Stegmüller, «Oportet haereses esse». 1 Cor. 11,19 in der Auslegung der Reformationszeit, in: Reformata reformanda, Festg. f. Hubert Jedin zum 17. Juni 1965. Hg. v. Erwin Iserloh und Konrad Repgen, I, Münster Westf. (1965). — RGST, Suppl. bd. I/1, S. 339f.
29 Siehe oben S. 74, Anm. 20.
30 David.
31 Erasmus, De libero arbitrio, s. oben S. 87, Anm. 24.
32 Siehe noch Dtn 32,1ff.


Briefe_Vol_01-105arpa

Et «deus est, qui agit in vobis 1 et ut velitis, et ut efficiatis». Et clarius: «Non sumus eidonei ex nobis ipsis cogitare quicquam, tanquam ex nobis ipsis, sed omnis promptitudo nostra ex deo est». Quis ergo ille, qui liberum arbitrium homini tribuat? Salus enim non in nostris, sed illius manibus est: loan. 10 [28f]. Ille trahit quem vult et indurat quem vult: loan. 6 [44]; Roma. 9 [18]; Isaie 45 [7]. Et intellectus hominis nihil sapit nisi carnalia, eadem meditatur et voluntas: Roma. 7 [14ff]; 1. Cor. 2 [6ff]; Ephe. 2 [3]. Propterea ait Paulus: «Haec inter se mutuo adversantur» (caro et spiritus), «ut non quecumque volueritis, eadem faciatis». His adiunge historiam Bileam in Numeris Mosaicis. Corpus denique non rapitur sua voluntate: Math. 5 [29ff]; 6 [25ff]; 10 [17ff]. Consule Psal. 38 [1 ff] et in summa Roma. 8 [3ff], 9 [11ff]. Alias sic clauditur: «In Christo sumus praedestinati secundum propositum illius, cuius vi hunt universa, iuxta decretum voluntatis ipsius».

Quare iterum ingero: «Si providentia est, liberum arbitrium non m est; alias enim providentia non esset providentia. Si porro liberum arbitrium n, iam non est providentia; alias enim liberum arbitrium non erit liberum arbitrium.» Sed de his satis. Habes, ni fallor, scripturas, habes hominis impietatem, elapsam verius quam excogitatam. Neque enim adeo ingratus sum erga bene merentes, ut alias in eos excandere soleo, qui deo detrahunt et virium nostrarum pomeria ultra legem dei prorogant. In presentiarum copiosiora dare non licuit, utpote qui stilum assidue, ut precaris, in gloriam Christi exerceam; ||96r. si modo eam intelligas, qua credimus et confitemur, quod solus Christus «nobis datus sit a patre sapientia iustitiaque, sanctificatio et redemptio».

Rogas deinde, et cur eos non contemnam, qui sine scriptura novos ritus in eucharistiae negocio invehant, cuiusmodi sit Zuinglius noster 33 . Sed age, sit noster, quando est christianus! Interim quid respondeamus, animadverte. Qui adserit panem eucharistiae et vinum poculi aliud non esse quam panem et vinum, porro Christi corpus sedere ad dexteram patris, is docet quod omnis docuit primitiva ecclesia, scriptura sancta et fides catholica. Qui vero impanatum deum praedicat, is demum adfert quod nullae admittunt scripturae quodque haeresibus complurimis confine est. Nobis non credatur, veritas audiatur, quam tu nobis non deesse experieris. Et tota questio in hoc ceu cardine volvitur 34 num hec particula «est» per divinam effecerit potentiam, ut panis in corpus Christi et vinum transierit in sanguinem. Investigandum ergo ante omnia, quale sit corpus Christi, quis sanquis, de quo hic loqutus sit Christus; deinde num hoc edi possit aut bibi, hoc est, num huius loci sana intelligentia convinci id possit, quod de naturali corpore et sanguine hactenus tradidistis. Imprimis nemini dubium, quin corpus Christi certa sit substantia, visibilis, humanam habens dimmensionem [!], sive quantitatem spectes sive gravedinem, adeoque quod nihil a nostro corpore, carnibus, nervis et ossibus compacto, dissideat, nisi qua labe caret. Nam sic scribit apostolus: «Posteaquam

1 v von vobis übergeschrieben.
m-n von non bis arbitrium aRvB nachgetragen.
33 Siehe vor allem Zwinglis Schriften «De canone missae epichiresis», 1523 (Z II 552ff) und «Action oder bruch des nachtmals», 1525 (Z IV 1ff), in denen die Umgestaltung der Meßfeier vollzogen wird.
34 Vgl. Adagia, 1, 1, 19 (LB II 33f); Otto 76, Nr. 351; s. unten S. 254,8.


Briefe_Vol_01-106arpa

ergo pueri commertium habent cum carne et sanguine, et ipse similiter particeps factus est eorundem. Non enim videlicet angelos adsumit, sed semen Abrahe adsumit» etc. Hinc fit, ut esuriat, sitiat, algeat, dolore torqueatur refocilleturque gaudio 35 . Cetera, que de hoc dici possunt, tractabimus et in sequentibus. Nunc vero videamus, num de hoc corpore loquatur Christus. Dicit autem: «Hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur.» Ergo is, qui deus fuit, passus est secundum eam naturam, quam adsumpsit. Sic enim Petrus: «Cum igitur Christus», inquit, «passus sit pro nobis carne» etc. Corpus ergo visibile ac naturale est pro nobis traditum, et non spirituale, non glorificatum. De visibili, inquam, et quantitativo (ut ita loquar) dicit Christus: «Et hic murus ahaeneus esto.» 36 Iam si illa particula «est» metamorphosin 37 causatur, omnino necessarium est, ut panis in id transmutetur corpus, cuius facit mentionem. At naturalis et visibilis mentionem facit, quorum nihil in pane videmus, insuper quod edi non potest, quemadmodum ipse iussit, ut porrectum manducaremus; imo si posset, commestum [!] tamen non prodesset: loan. 6.

Si responderis: corpus Christi manducandum in spiritu, assentior; verum quid istud huc facit, ||96v. cum de spirituali manducatione hoc loci nihil agatur? Nam si de ea hic loquitur, ergo et Christus passus erit in spiritu, hoc est in phantasmate. Subdit enim: «Hoc est corpus meum, quod pro vobis traditur» [Lk 22,19; 1 Kor 11,24]. Verum id olim a proceribus ecclesiasticis ceu sesquihereticum adversus Martionem 38 et innumeras alias hereticorum phalanges proscriptum est. Ut nunc non adferam, quod «spiritus carnem et ossa non habet» et Christus sola fide manducetur. Quod si mihi non credis, crede vel ipso Christo, Ioan. 6[35], et patribus tuis: Augustino, Ireneo, Tertulliano et Ambrosio. His accedit, quod unica est persona Christi, quam vos corporali vestra praesentia integra in singulis ecclesiarum panibus confunditis, more o Nestorii 39 et Aetianorum 40 , et quod ipsa docet fides humanam naturam sedere ad dexteram patris, unde non moveatur nisi ad iuditii diem: Actor. 1 [9ff]; 3 [19ff]; Ebrae. 10 [12].

Cui sic subscribit Ambrosius, «De incarnationis mysterio» ca. 5 41 : «Non enim inter homines caro eius, quia secundum carnem iam non novimus Christum. Terra dicit: Non est mecum, quia resurrexit. Denique angelus ait: <Quid queritis viventem cum mortuis?> [Lk 24,5].» Augustinus in Joan. cap. 6 sic 42 :

o aus More korrigiert.
35 Siehe Mt 4,2; Joh 4,6ff; 19,28; Mt 26,28; Lk 19,41; Lk 10,21.
36 Der Satz findet sich im Neuen Testament nicht, erinnert jedoch an Jer 1,18 und 15,20; wörtlich bei Horaz, epistulae I, 1, 60; vgl. Adagia, 2, 10, 25 (LB II 690 B).
37 Die Metamorphosis bezeichnet den Übergang von der gewöhnlichen zur bildlichen Ausdrucksweise, Z XIII 845.
38 Siehe z. B. Tertullian, Adversus Marcionem IV, 40, 3 (CChr I 656).
39 Von Cyrill von Alexandrien wird Nestorius vorgeworfen, er sehe die Personeinheit Christi nur in einer moralischen Einheit zweier verschiedener Personen, s. Dena. 250 ff und Roger Leys, Art. Nestorianismus, in: LThK VII 885 f.
40 Anhänger des Aëtius, jungarianischer Bischof von Antiochien, der die Homoousie scharf bekämpfte, s. Adolf Kreuz, Art. Aëtios von Antiocheia, in: LThK I 165.
41 Ambrosius, De incarnationis dominicae sacramento 5 (CSEL LXXIX 245, 93-96).
42 Augustin, In lohannis Evangelium Tractatus XXX, 1 (CChr XXXVI 289, 17-19): «Corpus enim Domini, in quo resurrexit, uno loco esse potest; ueritas eius ubique diffusa est.» Die Form «uno loco oportet» wird zitiert bei Petrus Lombardus, Sent. IV, 10, 1; Thomas, S. th. III, 75, 1; CorpIC, Decretum Gratiani, de consecratione, c. 44, D. II; u. ö. Bullinger stützt


Briefe_Vol_01-107arpa

«Corpus enim Christi in uno loco sit oportet, veritas autem illius ubique diffunditur». Docuit autem in praecedentibus locum illum esse dexteram patris. Tertullianus vero in libro de resurrectione carnis sic 43 : «In regia coelorum sedet adhuc Iesus ad dexteram patris, homo, etsi deus, caro et sanguis, etsi nostris puriora, idem tamen et substantia et forma, qua ascendit, talis etiam descensurus, ut angeli adfirmant, agnoscendis scilicet eis, qui illum convulneraverunt. Hic sequester dei atque hominum appellatus ex utriusque partis deposito commisso sibi, carnis quoque depositum servat in semetipso, arrabonem summe totius. Quemadmodum enim nobis arrabonem spiritus reliquit, ita et a nobis arrabonem carnis accepit et vexit in coelum pignus totius summae illuc quandoque redigende» etc. Hec ille. Ecce, quid poterat dici adpertius? Ecce, ut carnalis vestra praesentia amabile foedus et dulcia obnubilet pignora: «Sed Christus deus, et proinde in omnibus locis integer esse potest.» —Respondeo: Imprimis incurris eidololatriae scelus, nam si in multis locis integer est, ergo multi sunt dii, contra articulum fidei: «Credo in unum deum.» Una enim vis dei, quae gloria sua totum terrarum orbem spherasque adimplet coelestes 44 ; quae si integra in variis esset locis, quivis locus integrum haberet deum pluralitate distantem. Deinde naturas in Christo confundis more Thimotii 45 et Apollinaris 46 , nam tribuis divinitatis proprium humanitati. Contra quod sic scribit Ambrosius in eo libro, quod paulo ante citavimus, eodem cap. 47 : «Ergo splendori gloriae non permisceas attramentum [!] naturae.» Et Tertullianus «Adversus Praxeam» apertius 48 : «Videmus», inquit, «duplicem statum non confusum, sed coniunctum || 97r. in una persona deum et hominem Iesum. De Christo autem dissero; et adeo salva est utriusque proprietas substantiae, ut et spiritus res suas egerit in illo, et caro passiones suas functa sit» etc. Vide et Ambros[ium], superioris libri cap. 6 49 . Propterea cum dicis divinitatem ubique esse posse et mox ingeris: «ergo et corpus», videsne, quod naturarum sive substantiarum proprietates confudisti et humanitati tribuisti quod divinitatis proprium erat? Nos confitemur unam esse Christi personam, in qua duae naturae, quodque iuxta divinam praesens sit in omnibus locis, porro iuxta humanam sedeat ad dexteram patris, verus deus et homo. Vide «Definitiones ecclesiasticas» cap. 250, et De consecra[tione], distinc[tione] 2, cano[ne] «Prima quidem» 51 .
42f sich - wie Zwingli (Z V 655, 11f; VI/II 811, 13-17; u. ö.) — auf diese Überlieferung des Augustinwortes.
43 Tertullian, De resurrectione mortuorum, LI 1f (CChr II 993f).
44 Vgl. Ps 48,11; Jer 23,24; Hab 3,3.
45 Siehe die folgende Anmerkung.
46 Apollinaris von Laodicea und sein Schüler Timotheus von Berytos ließen den Logos die Stelle des geistigen Teiles der Seele Jesu Christi einnehmen, s. Henri de Riedmatten, Art. Apollinarios der Jüngere, in: LThK I 714 und ders., Art. Apollinarismus, in: LThK I 716f; vgl. Augustin, In lohannis Evangelium Tractatus XLVII, 9ff (CChr XXXVI 408ff), wo der Apollinarismus bekämpft wird.
47 Ambrosius, De incarnationis dominicae sacramento 5 (CSEL LXXIX 246, 102f).
48 Tertullian, Adversus Praxean XXVII, II (CChr II 1199 f), vgl. Z VI/II 180, 26ff.
49 Ambrosius, De incarnationis dominicae sacramento 6 (CSEL LXXIX 249f), vgl. Z VI/II 180, 27f.
50 Gennadius von Marseille, Liber de ecclesiasticis dogmatibus, 2 (MPL XLII 1213 f; andere Überlieferungen in: MPL LVIII 981f; LXXXIII 1228f; CLXI 1045f; zur Überlieferungsgeschichte s. C. H. Turner, The «Liber Ecclesiasticorum dogmatum», attributed to Gennadius, in: The Journal of Theological Studies, Vol. VII, 1906, S. 78-99 und Vol. VIII, 1907, S. 103-114). Diese Schrift ist unter dem Titel «Liber de definitionibus orthodoxe fidei sive ecclesiasticis dogmatibus» in der Amerbachschen Augustin-Ausgabe («Decima pars


Briefe_Vol_01-108arpa

Sed quorsum haec? Omnia in hunc finem, ut doceamus ipsam rei conditionem ac fidem catholicam convincere, tropum 52 subesse in verbo: «est», sive iam is metaphora 53 sit sive metonymia 54 . Voluit enim dominus indicare mysterium paschatos et abrogare agnum paschalem. Imprimis ergo edit cum discipulis pascha, deinde subdit se amodo ex eo non esurum, «donec compleatur in regno dei» [Lk 22,16]. Qui hebraismus 55 aliud non sonat nisi hoc: In posterum de hoc agno non edam, neque vos ex eo edere volo, quia nunc adest regnum dei, in quo typo per me satisfit, qui verus agnus tollo peccata mundi omnemque sanguinem, meo sisto. Ideo significabat pascha Christum passurum, et esus eius memoriale erat. Proinde necessum erat, ut mutaret, ne passo Christo expectaretur signo docente passurus. Accipit ergo panem et iubet, ut edant loco agni paschalis in rei memoriam, quod Christus sit traditus pro humano genere, atque adeo, ut quemadmodum agnus significaverit Christum passurum, sic panis significet verum corpus illius veri agni, quod iam traditum sit. Sic enim subdit: «Hoc facite in mei memoriam» [Lk 22,19].

Iam vide, mi Christophyle, an non et Gregorius 56 decreta et omnium veterum monimenta idem de hoc typo tradiderint, an non omnia probe cohereant, an non singula sint pientissima. Quod si tropum 57 admittere nolumus, periculum erit, ne nos cogamur pateras, pocula et calices vorare. Nam eadem ratione dicit: «Hoc poculum est sanguis» [Lk 22,20]. Quomodo item Arrianis 58 occurremus obiicientibus: «Pater maior me est» [Joh 14,28], nisi singula excusserimus, ut nos ante specimen eius rei in corporis tractatione exhibuimus?

Sed deo omnia possibilia? — Audio; sed idem praeter ordinem et decorum nihil facit, ut docuit etiam m[agister] in «Sententiis 59 ». —Sed vide Tectull[ianum] «Adversus Praxean 60 ». Verum credenda sunt, non curiosius perquirenda? — Sed 50f

librorum diui Aurelii Augustini», Basel 1506, f. p 4r. - q 3v.) enthalten. Beatus Rhenanus nahm sie unter dem Titel «Definitiones ecclesiasticorum dogmatum» in den Anhang zu seiner Tertullian-Ausgabe (Basel 1521, S. 593-614) auf, zweifelte jedoch in der Einleitung hiezu die Autorschaft Augustins an (freundliche Auskünfte von Herrn Dr. Pierre Fraenkel, Genf, und Herrn Dr. Reinhard Schwarz, Tübingen).
51 CorpIC, Decretum Gratiani, de consecratione, c. 44, D. II.
52 Siehe Hanns Rückert, Das Eindringen der Tropuslehre in die schweizerische Auffassung vom Abendmahl, in: Archiv für Reformationsgeschichte, 37. Jg., 1940, 199-221.
53 Zur Metapher s. Z XIII 845; Lausberg 558ff.
54 «Umbenennung», Vertauschung inhaltlich verwandter Begriffe, Lausberg 565ff; Staedtke 71. 240.
55 Zwingli betont mehrmals, daß im Worte «est» ein Hebraismus (zum Begriff s. Z XIII 844) vorliege; s. z. B. Z IV 487, 11ff; 918, 18ff; vgl. Staedtke 245f; Köhler, ZL I 120f.
56 Bei Gregor d. Gr. läßt sich die symbolische Abendmahlsauffassung kaum finden, Bullinger sieht im Gegenteil in seiner Schrift «De origine erroris in negocio Eucharistiae ac missae» (vgl. dazu Köhler, ZL I 724) in ihm den Begründer der Messe. Allerdings hat Ludwig Hätzer in der Übersetzung von Oekolampads Schrift «De genuina verborum Domini...» (s. unten Anm. 73) eine Liste derjenigen Kirchenväter zusammengestellt, welche die symbolische Abendmahlsauffassung vertreten hätten; sie enthält Gregors Name, obwohl er in Oekolampads Schrift nicht genannt wird. Möglicherweise ist Bullinger dadurch irregeführt worden, vgl. CorpIC, Decretum Gratiani, de consecratione, c. 73, D. II und Z II 736, 2.
57 Siehe oben Anm. 52.
58 Siehe Augustin, In lohannis Evangelium Tractatus LXXVIII, 2 (CChr XXXVI 524, 1ff).
59 Petrus Lombardus, Sent. I, 42f, u. ö.
60 Tertullian, Adversus Praxean X, 8 (CChr II 1170, 39-44): «Plane nihil Deo difficile, sed si tam abrupte in praesumptionibus nostris hac sententia utamur, quiduis de Deo confingere poterimus, quasi fecerit quia facere potuerit. Non autem, quia omnia potest facere, ideoque credendum est illum fecisse etiam quod non fecerit sed an fecerit requirendum.»


Briefe_Vol_01-109arpa

dic, queso, an non «fides ex auditu, auditus per verbum dei»? Da ergo verbum fidei p , quod tibi hanc praescribat! Respondes: «Hoc est corpus meum» [Lk 22,19 u. a.]. Interim vide, num ita sonent verba: «Accipite et credite, quod hoc sit corpus meum», an: «Accipite, edite hunc panem in eius rei symbolon, quod credatis corpus meum pro vobis traditum». Vide Basilium, De consecra[tione], distinc[tione]2, cano [ne]: «Timorem et fidem [!]» 61 . Docet ergo fides imprimis edere carnem, hoc est credere, quod ||97v. caro Christi pro nobis caesa sit, deinde iubet etiam panem edere, quo me de eorum numero aliis prodo, qui se credunt morte Christi redemptos. Unde Paulus: «Probet seipsum homo, et deinde de pane edat et calice bibat» [1 Kor 11,28]. Quas manducationes cum scholastici, imprimis Aquinas 62 cum suis, non observarunt, in hos Schytiae campos 63 nos deduxere. Imo qui fieri posset, ut fidei loco id venderemus, quod ex diametro pugnat cum fidei articulis, quemadmodum superius ostendimus? Proinde fides haec parum distat ab ea, quam illi exigunt, qui curiosas artes exercent; cum christiana nihil aliud sit quam unctio 64 sancta, corda de certissima salute certificans. Et dispeream, nisi innumerae hereses [!] sub hoc lateant deo triticeo 65 !

Videndum iam, quis sit genius sanguinis Christi. Et principio, quemadmodum corpore nihil a nobis discrepavit Christus, sic neque sanguine, liquore, quo vegetantur artus, in quo etiam vivit anima. Is autem non effunditur ubilibet neque multoties, sed in passione tantum, quippe cum effusus semel semper sufficiat. Paulus, eius rei author sic docuit: «Habemus altare, de quo non est phas [!] edere his, qui tabernaculo deserviunt.» «Et Christus semel oblatus, ut multorum peccata tolleret, rursus absque peccato conspicietur his, qui eum expectant in salutem». Item: «Hic vero una pro peccatis oblata victima, perpetuo sedet ad dexteram dei. Unica enim oblatione perfectos effecit imperpetuum» etc. Nunc cum vinum toties sumatur et fundatur, nunc cum «Christus a mortuis resurrexit et amplius non moritur, mors illi ultra non dominetur», fieri non potest citra blasphemiam, ut vinum sit sanguis, convincitque denuo ipsa sanguinis Christi proprietas tropum 66 in verbis Christi latere. Id quod ex verbis Paulinis potius quam

p fi übergeschrieben.

61 Basilius, Regulae brevius tractatae 172 (MPG XXXI, 1195 bzw. 1196), zitiert in: CorpIC, Decretum Gratiani, de consecratione, c. 25, D. II: «Timorem quidem docet nos Apostolus, dicens: <Qui manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit.> Fidem uero edocet nos sermo Domini, dicens: <Hoc est, quod pro multis datur, corpus meum. Hoc facite in meam conmemorationem.> Et Apostolus de unigenito Dei filio: <Humiliauit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis.> Cum ergo anima fidem habet his dictis, et considerat magnificentiam gloriae ipsius, et admiratur nimietatem humilitatis, quomodo tantus ac talis obediens patri fuit usque ad mortem pro uita nostra: puto, quia possit prouocari ad affectum, et dilectionem ipsius, et Dei patris, qui unico filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Talem ergo fidem uel affectum preparare debet in animo suo is, qui panem et calicem Domini percipit.»
62 Zur Bedeutung der scholastischen -besonders der thomistischen - Abendmahlslehre für die Auseinandersetzungen in der Reformationszeit s. die Zusammenfassung bei Köhler, ZL I 810ff; vgl. noch DThC V 1304ff.
63 «Scytharum solitudo» ist sprichwörtliche Redensart für den Ort größter Schwierigkeiten des Verderbens oder der Einsamkeit, s. Adagia, 3, 5, 84 (LB II 849 A-C) und Otto 315, Nr. 1617.
64 Vgl. I Joh 2, 20. 27.
65 Siehe die Ausdrücke «Brotgott» (= Hostie) und «brötin herrgott» (SI II 523; V 991f).
66 Siehe oben Anm. 52.


Briefe_Vol_01-110arpa

nostris coniecturis patebit. Sic ergo Paulus eo loco, cui tu inniteris, 1. Cor. 11 [25]: «Hoc», inquit, «poculum novum testamentum est in meo sanguine.» Ante omnia vero constat, quod vinum non possit esse testamentum q, sed potius sit sacramentum, imo testamenti symbolon. Similis locus est Genes. 17 [10ff], ubi dominus circumcisionem vocat pactum seu testamentum; cum tamen non esset testamentum, sed testamenti symbolon, ut ex ipsa verborum consequentia consequitur.

Et ne quid dubitare possis, animadverte. Unicum tantum in orbe testamentum est, quod ut ab initio fuit, sic nunquam abrogabitur. Testamentum sic habet: «Ero deus tuus et seminis tui, Abraham» [Gen 17,7]. «Ambula coram me et esto perfectus» [Gen 17,1]. «Patrem enim multarum gentium faciam te» [Gen 17,5], «et in semine tuo benedicentur omnes cognationes terre»: Genes. 12 [3]; 15 [5]; 17 [4ff]; 22 [18]. Porro quod id unicum sit et perpetuum, docent prophetae et apostoli Genes. 28 [4.13ff], Exod. 32 [13], Levitici 26 [42], Deutro. 4 [23.31], 4. Reg. 17 [2 Kön 17,13ff], 4. Ezrae 3 [15], Psal. 104 [105,8f], Isaie 51 [2], Math. 8 [11], Act. 3 [25], Roma. 4 [1ff], Gala. 3 [6ff] etc. Quibus consentiunt Tertullianus, «Adversus Martionem» lib. 4 67 , Lactantius, lib. 4, cap. 20 68 , et Augustinus in cap. 8. Ioannis 69 ; quibus manifestum fit, quod vinum non possit esse, nisi abusive, testamentum.

Cur ergo Christus novum vocat, si non interruptum? Primum, quia veteris typi omnes sunt hic adimpleti et in ipsa veritate nobis ostenduntur, quae illis contingebant in figura. ||98 r. Sic ubi novum, ibi antiquatur prius. Vide 2. Corinth. 3 [4ff]. Deinde novum dicitur propter novum populum; gentes puto, qui olim longinqui per sanguinem Christi propinqui facti sunt, et in testamento delegatum erat fore, ut benedicerentur gentes. Quae omnia Christus hoc loci etiam mortis suae fructum explicans fere sic ait, si modo paraphrasten tolleras: Hactenus imolate sunt in testamento veteri multae pecorum myriades, in quo Iudei solum habebantur pro populo dei; porro nunc istud tempus illuxit, quo prophetis satis fieri per me debet. Audistis ergo, quod corpus meum pro vobis expensurus sum, nunc quis inde fructus, haurite et accipite hoc vinum novi testamenti symbolon, hoc est eius rei, quod omnia per me innovata, completa, sacrificia antiquata et novus ille populus in testamentum intromissus sit per sanguinem meum, qui effunditur ad expiationem orbis, reconciliationem patris et populorum unitatem etc. — Nam sic interpretatur istaec Paulus ipse r 1. Cor. 10 [1ff], Ephes. 2 [1ff]; quibus accedit etiam Christi verbum Luce 24 [47], ubi disserit de gentium vocatione et peccatorum remissa.

Verum tu simplicibus verbis domini credendum ais, cum tamen nos toti studeamus simplicitati, imo si istud est simpliciter ambulare, quaevis obvia et inexcussa arripere? Quid dices? Deum nemo unquam, sed Christum vidit orbis terre; ergo

q vor testamentum ausgekratzt sacramentum.
r aus ipsae korrigiert. 67 Tertullian, Adversus Marcionem IV, 1 (CChr I 544, 23ff).
68 Laktanz, Divinae institutiones IV, 20 (CSEL XIX 364-367).
69 Augustin, In lohannis Evangelium Tractatus XXXV, 7 (CChr XXXVI 321, 1ff); zu Bullingers Anschauung von der Einheit und Ewigkeit des Bundes s. seine Schrift «De Testamento seu foedere Dei unico et aeterno», 1533 (gedruckt: 1534), HBBibl 54 und Staedtke 65 f.
70 Siehe Augustin, In lohannis Evangelium Tractatus III, 18 (CChr XXXVI 28, 4ff).


Briefe_Vol_01-111arpa

non est deus! Ideo disscussione [!] opus in his et negociis similibus. In istis vero omnibus ubi vinum est sanguis? Audio sanguinem Christi semel effusum sufficere ad omnia omnium exhaurienda peccata 7 , interim nihil de evocatione in pateras. Audio sanguinem Christi Iudeos pariter et gentes in unum cogere corpus, nulla interim de transmutatione mentio. Breviter: benedictio seu peccatorum remissa testamentum est, Christus testamenti mediator, mors vero et sanguis Christi testamenti reseratio et obsignatio, porro panis et vinum testamenti confirmati simbolon monens redemptionis et unionis. Vide cetera Ebrae. 9 [11ff]. Longiora dare non potui.

Debet ergo panis hic in fidelium coetu ita edi, ut institutus est 1. Cor. 11 [20ff]. Quare nihil nos movet, quod opponis, futurum, ut quivis panis significet corpus Christi. Tu videris, num ex singulari sequatur generale? 72 . Apud sophystas quid consequatur, nescio; hoc autem scio, quod apud fideles omnia certo gerantur ordine 1. Cor. 14 [40]. Et cum addis denuo consequturum, ut in aliis sex milibus axiomatis «est» sumatur pro «significat», si s hanc admiserimus propositionem: «Panis est corpus Christi» hoc est «panis significat» etc., experimentum fere dedisses te ignorare, qui loci quibus tropis ingressum praebeant. Verum irreverentia sacramenti in hunc fervorem te adigit. Sed dic sodes, an ne illi sacramento maiorem irrogent irreverentiam, qui ex eo nundinas adornant, an qui sanum eius usum produnt? Qui foedissimos inde ventres alunt, an qui pro gratiarum actione exponunt? Qui id pro deo ostentant ac pro carne mactant, an qui Christum ad dexteram sedere et t sacrificium suum semel oblatum sufficere dicunt?

Vide nunc, ||98v. vir bone, quis novum ritum inducat, et si non dedignaris, lege Oecolampadii u libellum 73 , in quo sensum horum verborum: «Hoc est corpus meum» reddit ex antiquis patribus. Certe ego non video, quomodo id novum dici debeat, quod tot scripturis tantisque nititur patribus. Faxit deus, ut mysterium suum sane ac pie intelligas. Ad hec vero si respondere vis, fac, ut scripturis id fiat, ne cogar tibi obiicere, quod tu imerenti obtrudebas: pollicitum scripturas, quas tamen non reddiderim, cum tu interim nihil minus quam scripturas nostris opposueris.

Obtestamur autem per christianam charitatem, Christophyle dilectissime v, ut Christum ardenter diligas, eius verbo adhereas, illi gloriam et magnificentiam tribuas, hoc est, ut sis quod audis, Christophylum te non sine reverentia nominamus; tu adnitere, ut Christi studiosissimus sis, nostra vero boni consulas. Non

s aus etc korrigiert.
t aus qui korrigiert.
u ein i von Oecolampadii übergeschrieben.
v aus dillectissime korrigiert.
71 Siehe Hebr 9,27f.
72 Siehe z. B. Petrus Hispanus, Summulae logicales 4.05: «Unde dantur tales regulae ad quamlibet figuram: ex puris particularibus vel infinitis vel singularibus non potest fieri syllogismus; unde oportet alteram praemissarum esse universalem»; Melanchthon, Compendiaria dialectices ratio (CR XIII 627): «Ex universali recte sequuntur suae particulares et suae singulares, sed non econtra. Non enim sequitur universalis propositio, ex aliquot particularibus, aut aliquot singularibus.»
73 loannis Oecolampadii de genuina verborum Domini, Hoc est corpus meum, iuxta vetustissimos authores expositione liber, 1525, s. Oekolampad-Bibliographie, Nr. 113; vgl. Köhler, ZL I 117ff.


Briefe_Vol_01-112arpa

deerit tibi Heimrychus ex animo tuus, modo in extremo saltem amicorum tuorum albo me subscribere dignaberis; id quod, mi Christophyle, efflictim efflagitamus. De Ioanne 74 hic, quia alias tibi coniunctissimus, nihil scribo.

Interim peto, ut festinantis, imo inter magnas multasque negociorum turbas tumultuantis caracterem et dictionem Aristarchi 75 obelo non confodias; nam quae scripsimus, ea celeritate scripsimus, ut postea relegentes, quod et ipsum vix semel contigit, ipsi multoties offenderemur.

Vive et vale in domino, Christophyle nobis charissime.

Ex Capell, trans Albim Tigurinorum coenobio, 3. calendas martias 1526.

Ioannes Enslinus et Heimrych Bullingerus,

tui ex animo.

74 Johannes Enzlin, s. oben S. 85, Anm. 1.
75 Siehe oben S. 83, Anm. 4.