9
Autograph: Zürich StA, E II 340, 21 1 fol. S., sehr gut erhalten, mit Siegelabdruck Gedruckt: Heß I 34f
Gratuliert zu Bullingers «De propheta» und wünscht die baldige Drucklegung des Werkes.
Gratia et pax.
Quantum ex «Propheta» tuo 2 voluptatis, imo quantum fructus coepimus, Heimrice suavissime, silentio preterire duximus, ne vel in faciem laudare vel palpo percutere videamur. Itaque non laudamus solum, sed miramur potius inventionem tam raram, iudicium tam acre pulcherrimamque dispositionem. Hic vivunt omnia, omnia constant ac quadrant, clara ac perspicua sunt omnia. Quare te oro atque obtestor, ut hunc expolitissimum «Prophetam» non clam privatis quibusdam amicis dumtaxat, sed toti orbi communices 3 . Quandoquidem prophete videntes Ebreis sunt adpellati, quis vero in tenebris videt? Videntem ergo luci exponas, velim. Nam ut mihi semper displicuerunt quorundam scribentium audacia, qui confusissimis libellulis totum orbem replent, quibusque simplicium christianorum animos sic capiunt, ut eos a scripturis sacris abducant, ita mihi horum non potest non probari labor, qui huc dumtaxat spectant, ut fideles animos ab hominum commentis ad divini spiritus oracula rursus inducant. Cui rei si studuissent hactenus christiani omnes, non essent inter eos tot hypocrises, tot contentiones, hereses, audeo dicere: nunquam in tam diram Antichristi servitutem incidissent. Proinde quum videam «Prophetam» tuum in hoc totum esse, ut populus a dei creatoris, redemptoris, salvatoris sui solius verbis
Briefe_Vol_01-078 | arpa |
---|
hereat, persuasissimum habeo christiane reipublicae ingentem fructum oboriturum, si industria tua revisus ac expolitus ac typis excusus in publicum exeat.
Coelestis pater, qui in te semina vere pietatis iecit, ipse ad messem copiosam fructumque centesimum [Mt 13,23] promoveat, quo tibi ceterisque perpetuo prodesse possis. Vale et benefacere perge.
Ex Tyguro, pridie nonas iulias 1525.
Leo Jud tuus.
[Adresse auf der Rückseite:] Heimrico Bullingero, optime spei a[dolescenti], fratri suo in C[hristo]b .