10
Abschrift von Heinrich Pfiffer 4 1525/1526: Zürich ZB, Msc A 82, 3 v. 1/3 fol. S., sehr gut erhalten Ungedruckt
Widmungsbrief zur Schrift «De propheta».
Praestantissimis viris Volcatio lonero, Petro Simlero et Andreae Hofmanno caeterisque fratribus 5 Heilrich Bullingerus gratiam et pacem praecatur a domino.
Absolvi tandem, viri optimi, eos, quos de propheta inscripsimus libros 6 quosque tanta improbitate vos effiagitastis. Quod si id praestiti, quod expectabatis, gaudeo. Si vero expectationi omnium adeo exacte non satisfeci, etquid [!] illi quoque possunt, nisi haec nostra boni consulere? Quando probe norunt, quam invitus hanc sim adgressus provinciam et quam pertinaciter ad eruditiores consulendos transmiserim, imo quod sua potius improbitate quam mea temeritate victus scripserim. Iam ubi me id peregisse videbunt, quod in magno negotiorum tumultu, brevissimo tempore, adeoque in ipso sacrarum litterarum tirocinio licuit, nimirum suae improbitati, non mihi imputabunt, si quid lima aut spongia
Briefe_Vol_01-080 | arpa |
---|
dignum 7 viderint. Illos etiamdum ad eruditiorum institutiones, si qui modo sunt, qui rem totam scripturis agunt, relegamus 8 . Nos enim nihil damus nisi exilia; partim ex aliis huc translata authoribus, partim ex his, quae diutino iam legendi, scribendi tractandique usu sumus consequuti 9 . Et ea, quae olim sacra lectione observavimus, hic in compendium redegimus, ut isagoge potius aut elementale [!] propheticum venus quam prophetam vocaveris. Utcunque tamen res habeat, ea, que scripsimus, vestro omnium nomini dedicamus nullam aliam ob causam, nisi ut studia vestra, si quo modo fieri possit, promoveamus.
Deus autem scientiae, intellectus et omnis virtutis adaperiat oculos vestros in lege sua 11 , ut requiratis eum puro corde 12 , charitate vera et fide non ficta [1 Tim 1,5]. Fiat!
Valete in domino.
Ex eremo nostra communi Cappell, pridie kalendas septembres anno 1525.