[506]
Autograph: Zürich StA, E II 342, 41r.-v. (Siegelspur) Ungedruckt
Leo [Jud], Theodor [Bibliander] und Bullinger selbst haben mit Briefen die Berner wegen des [Abendmahls-]Bekenntnisses zu besänftigen versucht. Näheres über die Zusammenkunft in Konstanz kann Myconius der Abschrift von [Nr. 496]entnehmen. Mahnung zum treuen Ausharren angesichts drohender Verfolgungen. Verteidigt sich gegen Vorwürfe wegen Annahme einer Badschenke und unmäßigem Weingenuß. Grüße und Bitte um Nachrichten.
Gratiam et vitae innocentiam a domino.
Respondit Leo noster 1 ad epistolam Bernatium 2 , respondit Theodor[us]a 3 , respondi et ego 4 . Leo ostendit nihil esse in tota confessione 5 , quod non reperiatur in libris Zvinglii nostri, atque huius rei gratia complures adducit locos. Theodorus certo evincit confessionem sibi plane constare, nuspiam sibi ipsi adversari. Ego indico rationem, quomodo disseruerimus de eucharistia, adeoque ista nos verbis nostris impugnare, quae Bernates ex nostris consequi putarant. Copiosiora sunt omnia, quam quae rescribere licuerit. Speramus autem fratres illos nostros hisce placandos fore.
Briefe_Vol_05_048 | arpa |
---|
Caeterum quid in conventu Constantiensi 6 actum sit, disces ex apographo epistolae, quam ad nos dederunt fratres 8 urbium Sveviae 7 . Faxit deus, ut sancta, im[o]b et vera aliquando coalescamus concordia.
Vides en[im]c , mi frater, quam undique persequutionum procellae nobis immineant. Dira ex Galliis quidam referunt 8 . De caesaris conatibus 9 nescio quid gestient[es]d quidam sibi pollicentur. De episcoporum et abbatum conspiratione nihil dubitare possumus. Qui[d]e ergo? "Sufficit nobis gratia domini. Virtus autem in infirmitate perficitur" [2Kor 12, 9]. "Beati, qui persequutionem paci[untur]f propter iustitiam" [Mt 5, 10]. Et "qui in finem usque perseverarit, hic salvus erit" [Mt 10, 22; 24, 13]. Veritas autem domini immortalis est. Vigilemus igitur, oremus, ad constantiam et fortitudinem fidei animemus eccl[e]sias g nostras, ne sancti simul obdormiant et neglig[e]ntia h absorbeantur, dum venerit dominus 10 punire Germaniae nostrae ingratitudinem, scelera atque num[i]nis i contemptum.
Vale, charissime frater, et me liter[is]k tuis refocillato.
Sed heus, audio quendam 11 tibi retulisse, dum in aestate una cum Zviccio et Pell[i]cano l caeterisque viris piis et bonis thermis m[e]m abluerem Urdorffensibus 12 , munus me suscepisse ab impiis et pensionariis 13 , deinde adeo me replesse vino, ut nihil perinde offenderit pios. Scias ergo istum, quiscunque tandem fuerit, hominem futilem retulisse impudens mendatium. Viri enim boni civesque pi[i]n ||41v. 130, quorum nomina, si petis, referre possum, totum sodalitium munere honorarunt 14 . In istis paucissimi fuerunt, qui non ex animo faveant evangelio. Deinde non vivit hodie quisquam, qui me unquam viderit vel vino vacillantem vel sepultum. Ne ergo temere eiusmodi credas delatoribus,
Briefe_Vol_05_049 | arpa |
---|
imo scio te nihil horum de me credidisse. Alias enim epistola, opinor, fratrem tui amantissimum monuisses.
Vale iterum et me ama. Nam ego totus tuus sum.
10. ianuarii 1535.
Salvum volo communem illum parentem nostrum 15 , Carolostadium et reliquos fratres. Et si quid certi ex Galliis 16 , Cattis 17 aut Cheruscis 18 habes, indica.
H. Bullingerus tuus.
[Adresse darunter:] Domino Osvaldo Myconio, Basileiensis ecclesiae pastori prudentissimo vigilantissimoque, fratri percharo.