|
Briefe_Vol_04_0442 | arpa |
---|
quae itaque in confessione vestra nobis displicent minusque circumspecte - quod cum omnium vestrum pace dictum volumus - posita videntur, ad hunc se habent modum: Primum d , quod in confessione vestra adseritis corpus Christi verum vere in caena fidelium adesse, vobis subscribimus. Sic enim ex verbo dei ecclesias nostras hactenus docuimus. Verum quod subiungitis illud idem corpus illic dari et distribui, aut certe vos non intelligimus aut plus satis confessi estis. Nec est, quod obiiciatis: Attamen exposuimus nos. Etenim e quod ad corporis Christi praesentiam attinet, satis explicuistis, nec id a nobis improbatur. Sed quod sub finem inde colligitis, hoc demum inexplicatum reliquistis, cum dicitis: «Credimus ergo ipsum verum domini corpus in caena» etc. 5 «eo interim modo eaque ratione, qua dominus se suis praesentem exhibet, qua se suis fruendum distribuit.» In hoc enim asserere videmini, quod Christus se praesentem exhibeat tum primum symbolorum administratione, qui tamen antea per fidem et spiritum exhibitus, distributus et in electorum cordibus suscaeptus est. Quod vero mox additis de eo, quod Christus se nobis det ac distribuat, rursum ad caenam referre videmini, cum id ipsum iam antea factum esse oporteat. Alioqui caena Christi et fidelium dici non poterit. Hinc durius videtur esse dictum, quod Christus summus pontifex noster 6 virtute sua hic -hic, inquam in caena - hoc ipsum agat.
Deinde dicitis Christum seipsum nobis exponere et declarare, quo pacto se in caena - eum nanque se istic dari et distribui affirrnatis -distribuat, citantes e 6. capite Ioannis [51]: «Panis, quem ego dabo» etc. 7 quae ut huc faciant, nobis plane non videtur, sed ut diximus, ante caenam fieri necessum est. Id quod Zvinglius olim in nostra disputatione contra Benedictum Burgouwer multis et certissimis evicit argumentis 8 . Sequentia vero: «Hunc panem dat manducandum» usque ad hoc: «distribuuntur et manducantur in symbolis» etc. 9 vobiscum confitemur et iam mox confessi sumus. Atqui ad vestram confessionem vel explicandam vel probandam parum aut nihil facere videntur. Quum vero sequitur: «Distribuuntur et manducantur, etiam cum in symbolis manducantur» 10 , si ad iam dicta retuleritis, nihil f absurdi, || 72a v. si vero ad sacramentorum esum, ut scilicet illo distribuantur, quemadmodum confessio vestra habet, vere scilicet et non symbolice tantum, probatum cuperemus.
Deinde cum de symbolis vos explicatis, hoc est, quod non capimus,
Briefe_Vol_04_0443 | arpa |
---|
Haec sunt, charissimi fratres, quae in confessione vestra nobis sunt visa obscuriora, quam ut ea ab ecclesia nostra acceptari possint, et quorum vos ex charitate admonendos censuimus rogantes enixe, ut omnia eo animo, quo etiam facta sunt, plane fraterno et integerrimo, suscipiatis. Aut enim in summa vestra non intelligimus, aut vera sunt, quae scribimus.
Sic autem nostram ecclesiam hac in re doctam esse paucis vobis significamus: Credimus nos et ecclesia nostra Christum vere adesse in caena fidelium, non tamen naturaliter pani unitum et sumpto pane sic distributum, sed fideli innovataeque menti sacramentaliter atque mystice exhibitum, sacramenta vero esse signa, testimonia atque memoracula gratiae per Christi mortem praestitae, et quae divinas promissiones ac gratuita dei beneficia -quemadmodum vos quoque sentitis - non solum significant, sed suo quodam modo sensibus subiiciunt ac repraesentant et propter analogiam rerum, quarum simbola sunt, nomina recipiunt, fidem excitant, exercent, testantur et ad charitatem invitant. In summa: Quicquid hac de re Zvinglius in Confessione ad principes Germaniae 13 et plerisque aliis lucubrationibus confessus est, idem nos quoque confitemur, non quod in hominis verba iuraverimus, sed quod veritatem simpliciter ab eo doctam et assertam agnoscamus.
Neque vero in hoc confessionem nostram vobis transmittimus, quod eam vulgari aut typis a quocunque tandem excudi velimus, id quod inscio nostro magistratu nobis nunquam licuerit, sed ut in his nostram qua utimur simplicitatem in proponendo hoc ecclesiis nostris negocio cognoscatis. Veritatis enim oratio et simplex et aperta esse debet. Volumus nanque in hac tragoedia cum Lutheranis componenda non solum nobis consultum, sed et veritati ecclesiis nostris ac posteritati, necubi scilicet hae periclitentur -siquidem non ignoratis, quidnam patrum illae Augustae 14 de eucharistia sententiae nostro saeculo contulerint, utcunque se explicaverint. His enim magis quam simplici scripturae papatus innisus hunc de eucharistia errorem orbi obtrusit. Vos igitur,
Briefe_Vol_04_0444 | arpa |
---|
Valete in domino, charissimi fratres, et nostra quantulacunque, ut soletis, boni consulite.
Bernae, 16. decembris anno 1534.
Fratres et ministri ecclesiae Bernensis.
[Adresse auf f. 72b v.:] Heinrico Bullingero, Leoni Iudae, Conrado Pellicano caeterisque verbi ministris, lectoribus et diaconis ecclesiae Tigurinae, fratribus et dominis in Christo charissimis.