[79]
Autograph: Zürich StA, E II 343,93r. Siegelspur. —Ungedruckt
Bullingers Briefpaket ist eingetroffen, Haller informierte daraufhin die zuständigen Ratsmitglieder
über die Lage in Bremgarten und ermahnte sie zur Wachsamkeit. Megander arbeitet an der Wiederherstellung
der Einigkeit unter den evangelischen Städten, teilt jedoch Haller kaum etwas darüber mit.
Otter wurde nach Augsburg berufen; laut Capito ist dort die Feindseligkeit der Lutheraner gegen die
Schweizer groß. Haller betont seine Schwierigkeiten bei der Auslegung des Römerbriefes, lobt BullingersBriefe_Vol_02_0084 arpa
neueste Werke, beklagt sich über die Streitsucht der Berner Prediger und teilt ihm seine Sorgen um
den Katechismusunterricht in Bern mit. /Wilhelm]Zwingli ist wohlauf. Grüße.
S. Vix expediveram nuncium, quem senatus noster ad vestrum mittit 1 , charissime Heinrice, ecce literarum fasciculum 2 ex tuis quidam 3 caenanti iam adfert, e cuius ore mox didici vanum esse rumorem hunc de vobis apud nos sparsum 4 . Lectis itaque tuis, cum praefectum nostrum Lentzburgensem 5 eandem Bremgartensium causam apud nos commendatam habere constaret 6 , mox, quae necessariae erant, inter caenandum praesentibus Hagio 7 aliisque senatoribus obtuli, et ut, quod citra iurium suorum, ne dicam pietatis aut piorum civium, iacturam negligere non possent, diligentius curarent tempestiviusque, ne mora maius periculum adferret. Sunt iam dudum pro contione admoniti a Francisco 8 , qui totus est Bremgardius 9 , quatenus fratrum rationem haberent, quorum iurisdictionis portione gaudere vellent.
Caeterum, cum iam mane a secundam lecto podagrico incumbens audirem, levari me feci, quo ad alia responderem. Quatenus civitates 10 componantur, laborat Megander tum apud vos tum apud Schaffhusanos per Erasmum 11 , sed quantum hactenus promoverit, compertum non habeo. Sua enim silentio premit, nec nisi quae nulla honestate celare potest, communicat. Leoni multoties et vicissim ipse scribit 12 , ad te credo nunquam. Nam ut homines affectibus obnoxii sumus, vereor, ne gloriam (quae domini est 13 ), quam apud tuos et nostros habeas, invideat. Sed sit et hoc meum carnis iudicium, perversum scilicet. Vellem ego primam haberet auctoritatem coram magistratu et plebe. Quam vix recuperabit, quantumvis alium nunc agat pro contionibus. Ubi enim summa docet lenitate, qui in eum exacerbati sunt, hypocrisim aestimant, ubi acerbiora miscuerit, veterem aiunt nondum deseruisse pellem. Spero tamen, ubi talis perseveraverit, futurum, ut auctoritas redeat.
Capito Otherum ab Arow Augustam vocavit. Consensit senatus, sed ut redeat 14 . Augustam reliquit Capito iam dudum Ulmae Otherum expectans 15 . Ex cuius literis 16 intellexi lutheranos plus negocii nobis facturos quam papistas. Maius piaculum praedicant nostris communicare sacramentis quam papistarum 17 . Reperit Augustae saducaeorum 18 sectam de resurrectione pessime sentientem 19 nihilque aliud ad nos quam quod et ad te scripsit 20 .
Quod de Romanorum epistola scribis, planam scilicet, modo plane et pure tractetur, interim addis paucos vel nullos hoc attigisse, ecce, quid ego ex ea assequar. Docuit eam Megander docte satis 21 , sed in multis mihi non satisfiebat. Disposuit
Briefe_Vol_02_0085 | arpa |
---|
Melanchthon totius epistolae orationem 22 . Hic cum putarem me aliquid assecuturum -sed parum admodum. Quae omnia epistolam hanc ferme mihi desperatam relinquunt. Sed placet, quod tu polliceris in novum testamentum, saltem in Paulum, praestares. Allein lass dich die trucker nitt überilen 23 .
Orationem de functione prophetica 24 pellegi, non sine fructu. Nam quod in corde meo multo iam tempore pressi et a multis contemni videbatur, tu expressisti, opportune quidem. Et utinam ante annum ratio contionandi 25 ita in lucem prodiisset: Non tot scommatis, dicteriis et sannis veritas tam multis facta fuisset exosa. Eo ferme Bernae ventum erat, ut si quis non proscinderet tum magistratum tum Immontanos tum et papismum turpissimis ridiculosissimisque, is non videbatur contionari. Immo pro contione dicebatur eos esse pseudoprophetas, qui praedicarent evangelium, id est «Sic deus dilexit mundum» [Joh 3,16], et non tam dire inveherentur in omnes. Satisfactum est conscientiae meae. Sinam alios furere, debachari et stomachari. Ego, quicquid cum lenitate possum, attentabo, sale tamen suo non neglecto 26 .
Quae in Ioannem dedisti 27 , absoluta sunt, brevia, locorum genuinum sensum plausibiliter adeo aperiunt, ut ipse de me mirari cogar, quare aliquot locos obscuriores censuerim, quos tu luce clariores ostendis. Iudicium tuum de testimonio aquae, sanguinis et spiritus 28 arridet, et primus es, apud quem tam facilem et apertum reperio sensum. Certe nisi extorsisses, iudicium meum non dedissem, quod iam dudum putarem apud te indubitatum, quantae sis apud me auctoritatis, quantum mihi tuus arrideat genius. Acervatim fratres emunt apud nos, quae a te prodeunt. Expectant item tanto etiam desiderio, quae Pellicanus parturit 29 . Megander noster nullorum annotationes aut spiritus legere dignatur. Omnia respuit, nisi quae a Zuinglio sunt, admittat. Hinc etiam mirabile iudicium et inconsideratum in multis effutit. Ego neminem sperno, omnium labores et spiritus suspicio et veneror, summeque delectat, dum et meum apud alios invenio spiritum. Id plane de me sentias: Quicquid vel displiceret vel non intelligerem ex tuis, ad te mox scriberem. Franciscum adegi, bonum senetionem et pium, sed plane valetudinarium, ut et tua legat. Expecto iudicium tuum de actis sinodalibus 30 , ratione studii 31 et praedestina[tione]32 .
Interim ora deum, ne ministerium nostrum irritum fiat, et labora mature diligenterque in Hebraeis 33 . Eins lit mir träffelich an 34 : Nescio cogitabundus excogitare, quo pacto catechismum b iuventuti urbis nostrae instituamus 35 . Videmus eos palam
Briefe_Vol_02_0086 | arpa |
---|
neglegi, utcunque exhortemur ad piam sanctamque educationem, nec scio, ut apud vos hec sint institute 36 . In summa: je meer ich schrib, je mer mir zufalt 37 . Spero me venturum hac aestate ad Lentzburg. Illuc te vocabo teque utar ad saturitatem 38 .
Iam vale. Podagra plura non admittit, mi charissime Heinrice.
23. martii ante diluculum, cum insomnem ferme totam agerem noctem.
Tuus Berch. H.
Saepius scribas Tilmanno, ut totus revocetur 39 , item et Hagio. Zuinglius 40 optime valet nobis omnibus commendatissimus. Cuius matrem 41 salutabis, Pellicanum, Leonem, Carolstadium et alios.
[Ohne Adresse.]