[72]
Autograph: Zürich StA, E II 347,25f. Siegelspur. —Ungedruckt
Man meldete die Gefahr eines neuen Krieges gegen die V Orte. Die Eintracht mit Bern muß wieder hergestellt werden. Für den verlorenen Krieg ist Buße zu tun. Kriegsdienst verträgt sich nicht mit dem Pfarramt.
Gratiam et pacem a domino, charissime frater.
Hic fama est praecelebris de concordia qualicunque vestrorum inter se civium adeoque consensu in evangelium perpetuo, verum subgliscere novum bellum adversus Quinquepagicos, quod propediem vere propius appetente sit erupturum. Id quod hac tempestate nolim, rebus videlicet adeo tenellis ac imbecillibus. Vidimus inimico deo pridem pugnatum. Cur studebimus, obsecro, Martem denuo provocare tam ancipitem, tam periculosum, tam alienum a christiana mititate? Atqui vanum esse eum nuncium, qui hunc rumorem sparserit 1 , magnopere spero, postquam tu dux verbi studia pacis tanto animo prosequeris.
Praeterea nihildum audio de vestratium cum Bernatibus consensione 2 , qua nihil esse conducibilius possit. Id, oro, vel per hunc bonum virum 3 significabis, quo a pacto se publica, praesertim quae ad religionem spectant, habeant b , atque urgebis interea extimulabisque optimum quemque aras et focum 4 , quod aiunt, considerent, quo discedant tandem ab animi pertinacia. Cessit infaustum hoc bellum infelicissime. Alius causam in alium reiectat, et tamen omnes ad unum admissis nostris cladem hanc commeruimus. Quid non comuniter, quae deliquimus, paenitentia meditamur corrigere? greek greek greek 5 , latuerunt, neque expedit, ut ea in lucem mutuis convitiis producantur. Gaudeo visam mihi propius consideratam perspectamque esse vestram ecclesiam 6 . Nam quod ad eruditionem attinet, quid, queso, requiram? De pietate autem cur dubitarem, quin sit altius in dies defixura radices? Quod fiet
Briefe_Vol_02_0067 | arpa |
---|
ministerio tuo, mi frater. Pondus maximum sustines, scilicet christianae reipublicae tantae ditionis salutem. Privatorum enim religionem moderareris minori cum periculo. Hic opus est, ut caveas, ne magistratus neque nimium neque nihil agat earum rerum, quae sunt regni Christi. At nota sunt et haec tibi.
Porro scire aveo, num paroecis bellandi necessitatem remiserint senatores 7 . Quid enim viro apostolico commune cum armis? Animadvertendum esset, quibus affectibus bellandi studium imbuat ministerium spiritus, deinde, quam deiiciat apud vulgum, postremo, quod viduis ac pupillis domi consolatore opus est, adeoque plures animae esse[!], quae sint relictae domi, quam quae vel ad subitum belli tumultum eruperunt. Quorum curam in se paroecus recepit. Omitto, quod inter arma tranquillo spiritui parum loci sit, sed apertus campus ad penitentiam cohortandi eos, qui metu expavefacti domi manserint. Pacis artibus crescimus nos ||26 ministri spiritus, non insolitis nobis strategematis c , quibus egregie valent pessimi quique. Haec scribo, ut sit, quod iudicii trutina expendas. Spero enim Bernates bona haec consilia admisisse. Amicos omnes ordine salutabis non aliter ac si nomina recenserem; nam rebus quam verbis gratus inveniri malim.
Augustae 8 , 5. marcii anno 1532.
V. Capito tuus.
[Adresse darunter:] Heinrico Bulingero, ecclesiastae Tigurino, amico et fratri suo. Zürich.