[940]
Autograph: Zürich StA, E II 346, 70-72 (Siegelspur) Ungedruckt
Schreibt zum einen wegen des Bundestags in Schmalkalden, wo der von ihm instruierte Ambrosius [Blarer] den Fürsten [Ulrich von Württemberg] wie auch die Konstanzer Theologen vertritt, und bittet um Meinungsäußerung zu den vertraulich mitgeteilten Traktanden. Möchte zum andern wissen, ob die Schweizer bereit wären, sich unter den gleichen Bedingungen wie die Tetrapolitana-Städte um Aufnahme in den Schmalkaldischen Bund zu bewerben, falls sich Luther mit ihrer Stellungnahme zur Wittenberger Konkordie nicht zufriedengeben sollte. Bittet, sich mit andern zu besprechen und rasch zu antworten.
Salus et Christi pax.
Duo sunt, ornatissime vir, de quibus paucis ad te. Primum est, ne ignores nunc conventum haberi eorum, qui a parte verbi stant, idque Schmalkaldi vocatis etiam theologis 3 . Dies, ni fallor, ad 7. februarii dictus est. Ambrosium 4 ego hoc nomine adire coactus sum, ut a me ecclesiae nostrae mentem intelligeret, id quod factum est. Nunc et principis et nostro nomine 5 abiit. Agetur de causa concilii 6 , an istud ad papae institutionem quaerendum necne, an vero ad imperatoris 7 vocationem, quem aiunt addidisse calculum. Deinde, cum sathan per factiones papisticas omnes scindendi nos occasiones venetur, quibus artibus istud commode caveatur. Putant enim non convenire papistici causam religionis laicis sive principibus sive urbibus communem esse debere, eam vero per solos verbi ministros tractandam et defendendam. Postremo, si papa pergat ad conclusionem aliquam impiam et intollerabilem nobis (quo nihil sperandum est aliud) et inveniat iuratos sibi quoscumque exequutores, sive is sit imperator sive sint reges aliquot, quid tum nostris faciendum, obediendumne sit horum iussioni an iure sacro defensio paranda. Haec summa est ||71 tractationis Schmalkaldicae, quam tuae fidei concredere volui; non enim haec sunt omnium. Expecto autem in istis punctis tuum iuditium, quod pro solita benevolentia tua negare nous.
Briefe_Vol_07_045 | arpa |
---|
Alterum, de quo ad tuam humanitatem, est de concordiae Lutheranae causa. Audio enim responsa quorundam ad articulos 8 Luthero non arridere, et quod ad nostram ecclesiam adtinet, responsionem distulimus hactenus 9 nec missuri eam, donec audiamus, quid pariturus sit conventus Schmalkaldensis. Pessime audimus, quod articulis Wittenbergicis nolimus nude omni excepta declaratione subscribere. Quod autem ad vos Helvetios adtinet, primum miramur, an responsionem vestram 10 recepturus sit Lutherus. Si receperit, iam res est in vado 11 . Sed quid, si non? Hic paucis nec sine magnis causis abs te scire velim, an credas tuis, non Tigurinis tantum, sed et reliquis evangelicis gratum fore, si in unionem principum nostrorum a et urbium 12 reciperentur. Deinde, an isthoc desyderio nostros aliquando possent compellare. Tandem, an possetis in eam concordiae aut faederis rationem consentire, in quam nos cum reliquis tribus urbibus olim consensimus. Haec autem ratio talis est, quod scilicet Augustae b confessionem dedimus, quam aliquando legistis 13 . Eam Lutherani pro concordia satis facientem ||72 agnoverunt. Paulo post, quo firmior esset concordia, nostri etiam Saxonicam confessionem sunt amplexi, sed hoc non sine mica salis c , scilicet quod doctrinam attinet, non autem ceremonias 14 . Fuerunt quaedam in confessione illa Saxonum, quae primo intuitu nostros offenderunt. Cum autem in apologia 15 ista clarius exponerentur, visum est nostris pacis fructu annuere. Atque haec concordia hactenus inter utrasque partes firma perstitit, donec novum istud articulandi et d concordandi genus inventum est. Quid ergo, ut istud repetam, si Helveticae ecclesiae in hoc concordiae genus annuerent, in quod nos pridem annuimus? Concordia non difficulter iniri posset, si ratio inveniri posset. Nunc si, quam Bucerus nuper molitus est, nulla sit et apud Lutherum nihil efficiat, quaerendum est de alia. Ich wiste kam ringere 16 und bessere, dann so ir gmänclich 17 sagtind: "Wolan, wie und uff was gstalt die 4 stett die augspurgischen confessionen habend angnomen und daher mit den fursten und anderen allerding wol zu friden worden, also mögend 18 wir söllichs och
Briefe_Vol_07_046 | arpa |
---|
annemen."Wer waist 19 , so man solchs von uch verston 20 möcht, was gott der herren e geben wurd.
Responde ergo mihi ad has litteras quam potes citius exploratis etiam aliorum quorundam animis.
Vale cum omnibus bonis.
Ultima ianuarii.
Nosti manum.
[Ohne Adresse.]