[846]
Autograph: Zürich StA, E II 337, 127 (Siegelspur) Ungedruckt
Gibt Erasmus [Schmid] diesen Brief mit, weil er für dessen Arbeit danken, aber auch um dessen
Rückkehr bitten möchte, denn der vorzügliche Mann hat unter dem rauhen Volk äußerst
fruchtbar gewirkt; ersucht die Zürcher eindringlich, den Rat dazu zu bewegen, Schmid noch für
einige Jahre freizustellen.Briefe_Vol_06_333 arpa
Salutem a deo per suum ipsius Christum.
veritus sum, ne vos (venerabiles viri, praeceptores et fratres in Christo dilectissimi) vel ingratitudinis vel negligentiae me accusaretis, si Erasmo 1 illi nostro ad vos proficiscenti literas non dedissem, quum tot menses iam literas ad vos dederim nullas 2 . Quanquam sane mei causa nullis modo literis apud vos opus erat, quod Erasmus ipse mea sit apud vos futurus epistola, ut qui optime cognovit, quo ingenio quove sim in vos animo, tamen non potui non scribere, modo gratarer vobis super Erasmo hactenus ad nos deducto, modo iterum expeterem illum a vobis apostolum nobis remittendum 3 . Nam illud haudquaquam silentio praetereundum est, quod ille non solum eruditione, pietate ac omnis generis virtutibus commendatum se praestitit, verum etiam sudando, docendo, vigilando et sufferendo sese talem exhibuit, ut omnes in admirationem sui rapuerit, et non potuerit non multum fructus Christo adtulisse, id quod in rudi plebecula nos officiis prefecti quotidie experimur. Et hoc est testimonium, quod nos illi damus. Quamobrem, quoad mea interest, vos omnes (viri doctissimi simul atque integerrimi) per necessitudinem et unionem illam, quam nostra, Erasmo mediante, cum vestra contraxit ecclesia, obsecro et obtestor, velitis apud inclytum urbis Tigurinae senatum et magistratus huius negocii curam arripere et, si quid Poteritis, persuadere et efficere, ut Erasmus noster nobis in aliquot annos a piis magistratibus vestris remittatur 4 . Quod quidem in laudem et gloriam nominis dei et animarum salutem faeliciter est cessurum; vos vero vestro verbi divini propagandi officio hac ratione minime deeritis, quod michi tam gratum futurum est quam quae gratissima.
Valete in Christo, domini et fratres charissimi.
Ex Richevilla, 15. iunii anno etc. 36.
Johannes Froschius, quaestor
et annonae Richevillensis praefectus.
[Adresse auf der Rückseite:] Venerabilibus viris, pietate pariter ac eruditione conspicuis pastoribus, doctoribus et ministris verbi urbis Tigurinae, dominis et fratribus suis in Christo charissimis.