[526]
Autograph: Zürich StA, E II 346, 11-13 (Siegelspur) Zusammenfassende Teilübersetzung: Seidel 103
Bucer hat das Gutachten, das er, wie Philipp [Melanchthon], zuhanden von [Ulrich] Chelius verfaßt hat, gegen die Kritik der Konstanzer verteidigt. Diese verzichten auf eine Antwort, doch reist Thomas Blarer zu Ambrosius [Blarer][nach Tübingen], um dort mit Bucer zu verhandeln. Die Gegner in Überlingen, auch Ambrosius [Eigen] und andere spotten schon über den Wankelmut [der Protestanten]; Bucers Zugeständnisse sind nicht geeignet, dem Evangelium die Bahn zu ebnen, sondern führen nur zu neuer Zwietracht. Bittet um das Gutachten, das Bullinger Chelius gegeben hat [Nr. 514], und verspricht, den Brief Bucers zu schicken. Hat den aus Weinfelden vertriebenen Pfarrer [Johannes Ritter], der sich bei ihm aufhält, Ambrosius [Blarer]empfohlen.
Salus per regem illum nostrum Christum.
Bucerus iam nobis rescripsit 1 , mi charissime Bullingere, et omnino perstat in sua sententia se scilicet cum Philippo 2 nihil dedisse verbo dei dissonum. Nos enim ad illum scripsimus 3 consilia Chelio data 4 nequaquam probari nobis. Iam ille non solum sua firmat, sed a nobis omnino scire vult, quibus rationibus non probentur nobis. Verum ne scribendo et rescribendo contentioni futurae
Briefe_Vol_05_097 | arpa |
---|
futurisque tumultibus materiam praebeamus, statuimus -Thomas 5 scilicet, frater Chunradus 6 cum piis aliquot -plane nihil respondere. Iusto enim codice non possemus complecti, quanta mala videamus ex hisce consiliis nascitura. Ergo nostris impensis Thomas noster Blaurerus, eximiae fidei pectus, ad Ambrosium 7 proficiscitur. Apud hunc forte Bucerum a deprehendet, quocum diserte et diffuse de nostra sententia conferet 8 . Si non deprehenderit, cum Ambrosio aget, ut is nostro nomine causam agat cum Bucero.
Adversarii iam triumphant Uberlingae et passim; habent enim articulos consiliorum Philippi et Buceri insimulantque b nos summae inconstantiae, vermainend, es werd bald noch besser um uns 9 . Deinde communicavit ipse quoque Chelius consilia haec Ambrosio, capitaneo Sangallensi 10 , qui ||12 qualis sit, non novi. Hoc vero novi, post abitum Chelii 11 illum multa dira in nos expuisse, als: das wir vil herus glogen habind, das wellend wir wider inhe 12 liegen etc. Ander sagend, wir syind all schelmen 13 , so vil unser etc. Et quid futurum putas, mi frater, ubi nostri intellexerint tantum nos deferre autoritati pontifici[!]? Item dari, ut restituantur quantumcunque severa, a patribus salubriter observata etc. Audacter tuetur haec Bucerus, vir tam magnus in regno dei, sed tamen c discimus magis atque magis non fidendum hominibus 14 . Quodsi charitati studendum ex una d , quemadmodum est certe, tamen observandum, ne hanc ledas ex altera. Iam propter incertam spem et in gratiam e quorundam durae cervicis hominum, denique non aequis mediis, consultat charitatis f studio, non perpendens, quantas turbas moturus sit quamque pessimis suspitionibus conscientias electissimorum offensurus. "Christus", inquit Bucerus g , "non tantum noster, sed orbis totius rex est; hinc h aliarum quoque nationum habenda ratio."15 Atque hoc nemo negat. Caeterum crediderim constantia nostra plus nos apud quosvis exteros aedificaturos quam huiusmodi suspectis conatibus.
Briefe_Vol_05_098 | arpa |
---|
Nos scimus, quo ordine ||13 quibusque me[diis]i dominus evangelium suum promoverit in tota fere Germania, ut iurare possis, nullis humanis consiliis k promotum; per imbecillitatem crevit semen istud synapis 16 . Nunc aliam regulam fingit satan, quemadmodum aliud l quoque evangelium. Pro evangelio Christi nascetur securitas quaedam carnis. Pro via et medio fingitur faedus cum indignis, ne m dicam hostibus 17 . Verum exitus probabit, quam exitialia fuerint isthaec consilia. Interim tamen cavendum, ne ob has causas invicem nos mordeamus, et orandus dominus anxie, ne quid evangelio Christi committamus indignum neve ex una concordia nascantur centum discordiae.
Oro, ut satisfacias promisso de mittendo consilio dato per te isti Chelio 18 . Ego ad te quoque mittam, quae a Bucero nobis rescripta fuerint 19 .
Vale cum omnibus bonis.
11. februarii 1535.
Tuus Io. Zvick.
Exciderat illud propemodum: Eiectus est parrocianus Winfeldensis 20 vixque aufugit manus lictorum. Iam apud me est, donec rescripserit Ambrosius, cui hunc bonum virum commendavi 21 . Utinam resipiscerent n aliquando vestri!
[Adresse auf S. 14:] Pientissimo viro Hainricho Bullingero Christum Tiguri syncerissime docenti, observandissimo fratri.