[1537]
Autograph: Zürich StA, E II 338, 1385r.-1386v. (ohne Siegel) Ungedruckt
Dankt für die Beantwortung seiner Fragen und für die mitgeschickten Bücher; da ihm die gelegentliche Lektüre Augustins und anderer Väter keine Klarheit in der Frage der Geschöpflichkeit Christi gebracht hat, sind ihm Vadians Schriften gegen Schwenckfeld sehr willkommen. Weiß sich mit Bullinger in der symbolischen Auffassung des Abendmahls einig, die allerdings [in Württemberg] bekämpft wird; dies hält ihn von der Abendmahlsgemeinschaft ab, doch fürchtet er dadurch dem einfachen Volk Anstoß zu bereiten und den Gegnern des Evangeliums Vorschub zu leisten. Hofft, dass ihn Bullingers Rat von diesem Gewissenskonflikt befreien wird; verspricht, die übersandte Abschrift vertraulich zu behandeln, und bittet um Empfehlung an Vadian. Gruß; Empfehlung seines Vetters [Georg Müller] samt Familie.
Salus a in Christo.
Frater charissime, tuas, quas mihi misisti, literas 1 una cum libris 2 transmissis b accepi, et sunt mihi non modo iucundissimae, verum etiam amoris in me tui testes certissimi. Et rem mihi fecisti gratissimam, quod tam prudenter et pie ad questiones meas 3 mihi responderis; eius enim animi, quemadmodum
Briefe_Vol_11_226 | arpa |
---|
me tuae literae docent, sum, ne subtiliora ultra manifestam scripturae simplicitatem humana acuitas, que respectu huius stultitia c est, 4 investiget. Verum cum digladiatio d , quemadmodum Christus creatura sit, inter multos et locis, ubi de eiusmodi rebus certare mihi nefas videtur, iam e agitetur, mihi eius rei investigandi f nonnihil sollicitudinis fecerit g , divum Augustinum et nonnullos sanctos patres, quantum ex occupationibus publicis licuit, vidi. Quosdam inveni locos, quos certe, ut aperte fatear, nec hodie intelligo, et quidam h in utramque partem verti posse videntur. Quare Vadiani scripta adversus Schwenckfeldium 5 sunt acceptissima, et quantum succisivarum horarum mihi ex administratione reipublicae surripere possum, conferendis iudicandisque utriusque opinionibus impendam eaque in re scopum illuc fixurus, ut id, quod salutis' fideique non est (tarnen non incognitum), praetermittam k et reliquum observem. At sine te interprete et judice ne latum unguem 6 pedem fixurus sum. Non dici l potest - si pistrinum, in quod pro republica vocatus alligatus sum, ferret -, quam delecter singula sacrarum rerum, etiamnum errantium opiniones, et quibus argumentis ||1385v. explosae sint, rimari, non contentionis causa m , sed ut singula non omnino sint ignota.
Proinde in re eucharistie me ad tua dogmata in Paulum n ad Corinthios ducis; 7 illic enim fui, versor et tracto manibus te cum Paulo etc. Quum cum sanctis patribus, maxime Augustino, convenias, in ea observatione sto nec earn, dum spiritus hos regit artus, 8 abnegabo: Symbolica caena est, panis est divinus respectu Iesu sui commemorationem instituentis Christi; adest Christus et manducatur spiritu per modum sacramenti huius proprium, sedens ad dexteram dei patris, unde venturus est iudicare omnem carnem. 9 Scio, quid communionis inter nos per sui testamenti observationem velit Christus, et quod communem eam gratiarum actionem eiusque symbolicum signum nemo christianus praeterire debeat. Repellit tamen me hic a communione
Briefe_Vol_11_227 | arpa |
---|
nostrorum o usus eucharistiae inepta, ut mihi videtur, doctrina. Qua etiam aliter credentes anathemizant, publice condemnant, urgent et credi volunt naturale et essentiale corpus Christi presto esse, ||1386r. spiritualem esum naturali tam barbare, ne dicam impie, commiscent, ut ovium paucae sint, quae p , quid edant conferatque esus Christus, sciant q . Nunc ego, cum aliter et tecum sentiam ipsique aperte nos condemnent, rogo, consulas, an ex mea fide illesa conscientia eucharistiae communionem cum nostris observare liceat; nam vellem etiam redemptoris mei memoriam agere et gratitudinem passionis suae in publico, ne suum institutum mihi displicere videretur, testari. Scio nempe, cum iuxta nostrorum ritus eucharistiae usus illic frequentetur r et a me, qui reipublicae praesum s , negligatur t , quantum ineptum et commune vulgus offendatur, etiam occasionis detur iis, qui evangelium nondum amplexi et in scaeno[!] papistico adhuc haerent, imponendi evangelii doctrinae u
Preterea, charissime frater, cum vocationem meam temere relinquere non liceat, quemadmodum tamen hoc gravi saxo conscientiam meam liberare possim, institue et consule, an v ab iis ministris panis Christi mihi sumendus sit nec ne; nam w me te fratrem et doctorem christianum ea in re nactum mihi maxime gratulor. Ceterum, qua lege mihi descriptum libellum 10 misisti x , ea privatis meis manibus y observabitur et meam in te fidem desiderabis nunquam. . ||1386v. Negotia et tabulariorum festinatio plura scribere obstant. Vellem, si quo pacto fieri possit, me Vadiano a te commendatum; 11 nam me nihil magis delectat quam eiusmodi doctorum virorum albo me inscribi.
Vale una cum uxore 12 et liberis 13 iucundissimis, et quamvis patruelem fratrem meum, compatrem tuum 14 , tu ipse commendatum tibi habeas, tibi tamen eum cum uxore 15 et filia 16 iterum commendo, atque, si a via Christi errare visus fuerit, revoca et verum iter, quo ad salutem itur, demonstra. Iterum vale.
Datum raptim, 22. iunii anno 1541.
Nicolaus Muller,
genent Maier.
[Ohne Adresse.]