[1411]
Autograph: Zürich StA, E II 335, 2035 (Siegelspur) Regest (mit Zitat): Köhler, Hessen und die Schweiz 469f, Nr. 11
Ist unsicher, ob sein Brief [Nr. 1406]angekommen ist; mißtraut den Boten. Aus diesem Grund
kann er auch nicht näher erläutern, weshalb er Marburg verlassen und auf die Messe hin nach
Frankfurt gehen will; er wird von dort aus berichten und rät davon ab, weitere Studenten nach
Marburg zu senden. Besucht keine Vorlesungen und pflegt einzig mit Eobanus Hessus, der ihm
und Bullinger freundlich gesinnt ist, näheren Umgang; Bullinger sollte ihm schreiben. Erwartet
Anweisungen und erinnert an seine Geldnöte. Stellt ein Gedicht in Aussicht. Geldenhauer
ist noch nicht aus Hagenau zurück; man bereitet sich auf Krieg vor. Grüße. Entschuldigt
seine schlechte Schrift.Briefe_Vol_10-139 arpa
Gratiam et pacem a domino.
Aliquot ab hinc septimanis literas ad te dedi 1 , humanissime pater, quas tamen, an receperis, dubito; ea enim nunc sunt tempora, hi mores, ut te foelicissimum non immerito praedicare possis, si fidum rerum tuarum Curatorem nancisci dabitur.
Statum meum prioribus literis utcunque descripsi, de quo nunc plura fortasse scriberem, si tanta mihi scribendi esset a securitas, quanta scribendi b adest occasio. Summam tamen omnium ex consilio meo deprehendes, quod omnino tale est, ut me a Marpurga liberare primo, quo fieri potest, tempore decreverim. Nundinas tamen expecto 2 , ubi me Froschouerus noster inveniet. Sunt mihi consilii mei rationes multae, tum lectionum mihi utilium inopia, tum hoc imprimis, quod, ut tibi significarern, mandaveras 3 . Quid velim, intelligis. Incredibile tamen dictu, quam cupiam rem omnem perfecte describere, vixque in hoc propensurn calamum retinere queo. Scribam tamen copiose omnia, si Frankfordiam pervenero. Vos interim admonitos volo (si modo aliquid mihi apud vos est fidei), ne iuvenes, quos bene institui vultis, huc ablegetis.
Ego hic semper domi apud Musas meas lateo. Lectiones hic nullas frequento, partim, quia parum mihi commodae, partim, ut melius me c a molestorum quorundam quaestionibus extricare possum. Frankfordianum habeo concubicularium 4 , quo cum studia communico. Ex professorum numero unus est d. Eobanus Hessus, poetarum princeps, ad quem non raro me confero, ut et illius comertio me oblectem eiusque colloquiis fiam doctior. Is certe nullum hactenus humanitatis officium erga me non exhibuit. Nominis tui fautor quoque (quantum iudicare possum) est eximius. Rem illi feceris gratissimam, si literis hominem alloquaris, nec dubito, quin rescripturus sit.
Tu, quaeso, quid mihi statuendum sit, delibera. Vestra consilia exequar. Quod vero ante de nummis scripsi 5 , quaeso, ut curetur. Ipse enim vides impossibile esse, ut unius angariae stipendio semestre tempus vivere possim.
Mittam tibi in nundinis, quae interim hic mea Thalia 6 lusit 7 , dum animi molestiam expuere nititur.
Noviomagus 8 nondum a Haganoa rediit. Hic quotidie bellum expectamus, nec quisquam est, qui non sese ad arma paret principis 9 iussu. Valde
Briefe_Vol_10-140 | arpa |
---|
metuo, ne tumultus longe gravissimos sensuri simus. Causam metus alias scribam 10 .
Salutabis nomine meo uxorem 11 et matrem 12 cum omni familia. Fratrem quoque Iaonnern 13 plus millies salvere cupio.
Vale.
Marpurgae, ex collegio pomerii 14 , 8. calendas augusti 1540.
Ignosce characterum deformitati, nam raptim scribere coactus sum.
Tui observantissimus
Rod. Gvaltherus.
[Adresse auf der Rückseite:] Clarissimo viro d. Heinrycho Bullingero, Tigurinae ecclesiae antistiti vigilantissimo, domino et patri suo imprimis colendo. Z[üri]ch d .