|
Briefe_Vol_08-259 | arpa |
---|
S. Obsecro per dominum, ut horum fratrum nomine Christi apud vos vestrosque causam habere comendatam tibi velis 2 et bonorum studio apud senatum vestrum efficere, ut voto potiantur. Rem omnem exponet ipse tibi.
Caeterum de rebus nostris arbitror te plusquam satis audire. Grassatur equidem pestis iam non amplius tollerabiliter. Speraveramus, cum lucidis aliquot diebus dominus arrisisset cumque tempus anni serenius necessario coelum flagitet 3 , clementius actum iri nobiscum, verum intendit se lues. Orabitis dominum istic, ut clementi ac misericordi per Iesum Christum vultu respiciat peccata nostra ac a hinc nos solvens divite b spiritus sui testimonio ad aeternitatis iter ingressumque inducat. Amen.
Vale in Christo, suavissime frater. Saluta bonos omnes. Orate vere dominum Christum, qui nihil negabit nobis, quod ad salutem suorum spectat.
Simon Grynaeus tuus.
[Adresse auf der Rückseite:] Domino Heinrycho Bullingero, amico et fratri charissimo. Tyguri.