[988]
Autograph: Zürich StA, E II 342, 73 (Siegelspur) Ungedruckt
Hat sich erfolgreich für die Verlängerung der Lehrtätigkeit von [Johannes] Fries in Basel
eingesetzt, doch ab Herbst wird dieser in Zürich gebraucht. Weist auf den an Grynäus übermittelten
Brief [von Capito und Bucer an Luther] hin und sieht darin sein Mißtrauen gegenüber
Bucer bestätigt; die Zürcher sind allerdings nach wie vor zu einer Verständigung mit
Luther bereit. Übersendet durch Fries eine Stellungnahme Vadians [Nr. 981] und spricht den
Baslern trotz der kürzlich aufgetretenen Dissonanzen sein Vertrauen aus. Von diesem Brief soll
einzig Grynäus Kenntnis bekommen.Briefe_Vol_07_135 arpa
Gratiam et pacem a domino.
Non puto te, Myconi observande, ad priores illas litteras tuas 1 responsionem expectare ullam. Ego omnem operam impendi meam, nec frustra. Redit enim ad vos Phrysius, sed ad autumnum rediturus 2 ; interim licebit in locum eius surrogare alium, ut a nobis nihil detrimenti accipiat iuventus vestra. Deinde vero nobis nostra quoque curanda est. Et nosti quidem, quantum habeat momenti in religione et republica foeliciter administranda promovendaque. si scholae recte sint institutae et iuventus a pueritia etiam recte instituatur. Vorandum est hic nobis tedium et nullus declinandus labor. Uberrimus enim fructus labori aliquando fideliter respondet.
Epistolam illam parum auspicatam 3 d. Gryneo nuper a me missam vidisti, opinor. Vidisti, quibus artibus nobis illusum sit. Ego hoc, quod factum nimis tarde sentio, semper suspicabar et metuebam. Et ideo vobis aliquoties visi sumus parum esse synceri, parum amantes pacis. Sed dominus, qui omnium corda intuetur 4 , novit, quam syncere egerimus omnia, et videbitis porro, quam non sint nobis factiosa ingenia. Studebimus enim paci nihilo minus et concordiae, quaeremus amicitiam integrare cum Luthero, modo aequas non respuat conditiones. Bucerum quidem sinemus in praesenti, neque quicquam turbarum movebimus in hisce exulceratis temporibus, observabimus autem opportunitatem.
Videbis Vadiani nostri epistolam super hac re ad me scriptam 5 , quam tibi et Gryneo exhibebit Phrysius, sed ut postea Vulcano imoletur. Amamus vos ex animo fratres, nec amorem illum nostrum ipsa interturbabit mors. Fidite modo nobis. Licet verbum aliquod nobis excidat asperum, leoninum, intollerandum, memineritis charitatem esse benignam 6 et nos non adeo exacte verba nostra amicis fratribusque scripta expendere. Nihilo minus frater fratrem amat, etsi verbum vel probrosius vel furibundum eiaculetur. Quoad in carne sumus, homines sumus. Noveris deinde, quam nobis doleat sic ab
Briefe_Vol_07_136 | arpa |
---|
illis tractari, quibus nos et omnes fortunas nostras credidimus. Intelligis, quo de scribam et quid tu ad me nuper de Leonis responso dederis 7 . Novimus vos, novimus benignum in nos animum vestrum a , et quod ea, quae agitis, bono zelo agitis. De aliis contexitur querela nostra. Diligite ergo nos. Videntur quidam laborare, ut dirimamini a nobis, sed estote nostri. Haec in sinum tuum et soli tibi scripta habe; Gryneo communica, deinde lacera.
Vale una cum tuis.
9. aprilis 1537.
H. Bullingerus tuus.
[Adresse auf der Rückseite:] Praestantissimo viro d. Osvaldo Myconio, Basileiensis ecclesiae vigilantissimo pastori, fratri charissimo.