[924]
Autograph a : Zürich StA, E II 336, 158 (neu: 177)(Siegelspur) Ungedruckt
Die Einleitung des Schreibens an Luther enthält - vielleicht durch Schuld der Schreiber -keine klare Zustimmung zu den [Wittenberger] Artikeln, weshalb der Stadtschreiber [Heinrich Ryhiner]den Text verbessert hat; [der Basler Rat]ersucht um Bullingers Bestätigung, daß diese Überarbeitung dem Original entspricht, und mochte damit zeitraubende Konsultationen vermeiden. Der Wunsch Berns, das Schreiben nicht direkt an Luther zu richten, ist unverständlich; Basel wird sich kaum von diesem Vorhaben abbringen lassen.
S. Remittimus praefationem in ea tibi, de quibus convenit inter nos 2 , ut mittatur
pro concordia conficienda ad doctorem Martinum Lutherum, hanc quidem
ob causam, quod ea reperta est tam manca et obscura d , ut, quid contineat, vel
ipsi nesciamus. At Luthero e tam hic nihil responsum ad suos articulos 3 , ut totam
scriptionem quis ceu frustraneam culpare posset f . Simul hic consenseramus
omnes articulos nobis placere, si mens foret g , qualem Argentinens[ium]
exponeret declaratio h4 . Nihil fere tale nunc in exemplari nostro comperimus,
scriptorum credimus vicio, qui te dictantem perperam acceperunt. Emendavit
igitur illam scriba nostrae civitatis primarius 5 hanccine formam induens, quam
cernis 6 . Ergo i ea si fuerit k tuo similis descripto l 7 , bene res habet. Sin alia, cupimus
id indicari nobis. Quamvis interim nihil dubitemus, quin, quod mittimus,
haudquaquam m possit displicere n , cum sententiam exprimat, quam semel
omnes adprobavimus. Voluimus haec ad te scribere, non ad senatum, ne huicBriefe_Vol_06_489 arpa
essemus molesti, et quod exemplar inveniri apud te integrum iudicavimus.
Quodsi opus esse videbitur ampliore consultatione, tuae concedimus prudentiae,
modo o fiant in tempore omnia p , prout novit dexteritas tua disponere q .
Praeterea Bernenses tam responderunt inepte super r non mittendo scripto ad Lutherum 8 ut nemo s , sit , qui non stupeat. Et quid egimus hactenus, si non curamus t concordiam cum Luthero, sed cum Argentinensibus? Putant fortasse negocium u esse, qualia sunt foedera v saeculi huius. Utinam persuadeantur, ut mutent sententiam! Quodsi tamen fieri non poterit, equidem intelligo nostros in re tam sancta perrecturos.
Vale cum w tuis et fratribus x .
Basileae y z , 3. decembris anno 1536 .
Tuus Os. Myconius aa .
[Adresse auf der Rückseite:]ab Domino Heinricho Bullingero pientissimo, in domino fratri perquam venerando. Z[ür]ich ac . o-p in E korrigiert aus: modo recte omnia et in tempore fiant.