32
Autograph: Zürich StA, E II 357,1 1 fol. S., sehr gut erhalten, mit Siegelabdruck Zusammenfassende Übersetzung: Blarer BW I 194
Berichtet von seiner Krankheit und Genesung, gratuliert zur Berufung nach Bremgarten, gibt Ratschläge und Ermahnungen zum Pfarramt und bedankt sich für ein Exemplar des ihm gewidmeten Buches «De origine erroris in divorum ac simulachrorum cultu».
Gratia tecum.
Non solum quod peregre fui aliquamdiu, mi Bullingere, verum etiam quod totum fere sesquimensem egrotavi 2 , in caussa fuit, ut nec praecipuo tibi nec aliis optimis amicis quicquam scribere potuerim. Febris me apud Herisaugiam 3 acerbissime invaserat et ita, ut huius non ferendis cruciatibus, si carnem spectes, propemodum enectus sim. Sed reddidit me rursum mihi pariter et a ecclesiae nostre, quae hoc anxie precabatur, clementissimus pater, qui utinam det in suam gloriam, quicquid reliquum est vitae mee, totum impendi. Alioqui quorsum adtinet vel multis etiam seculis superstites esse, si solis nobis male ociosi et, ut ille ait, telluris inutile pondus 4 , ita vivamus, ut aliorum etiam piae sedulitati incommodemus?
Atque hic quidem vehementer ac supra quam dici possit, tibi gratulor honestissimam hanc et vere christianam vocationem 5 , quae totum te sibi vendicat ac aliis vivere, id quod prius quoque faciebas, pertinacissime cogit, hac praesertim
Briefe_Vol_01-191 | arpa |
---|
plena periculis tempestate, qua vix ulla pastorum vigilantia et circumspectio par esse potest tot gravissimorum luporum imposturis, ut ne quicquam interim de vi et potentia illorum dicam, quibus, quo agunt apertius, hoc minus nocere possunt. O mi frater, quid non malarum artium experitur versutissimus satan cum suo illo crudelissimo complicio, quo Christi regnum labefactet? Et quod peius mihi dolet, successum aliquem apud multos videmus impiissimorum conatuum. Tu totis animis adnitere, ut susceptam provinciam pulchre non solum administres, sed ornes etiam, quandoquidem pro datis tibi egregiis dotibus felicissime hoc potes. Esto exemplar fidelium in sermone, in conversatione, in dilectione, in spiritu, in fide, in puritate, recte secans sermonem veritatis. Unum solum nudum ac crucifixum Christum [1 Kor 2,2] et, quae in hunc est, fidem perpetuo doce, exorsus tamen a resipiscentia b, quo vulgus hominum sensu aliquo peccatorum suorum tangatur ac porro esuriat et sitiat verbum gratiae, hoc est evangelium de Christo. Nam dum quidam prepostere docent, nihil plane promovent, nisi quod malos peiores reddunt, atque hinc illa scelerum licentia, quae evangelii titulo se venditat, quaeve sursum ac deorsum omnia movet. Sed quid ego ista ad te, cuius synceritas, modestia, zelus c et exactum in rebus christianis iudicium nec doctore nec monitore opus habent? Ignosces tamen, mi frater, cum huc me rapiat immodica forte ecclesiarum sollicitudo, simul autem et charitas lubenter persuadeat omnia te in partem optimam accepturum.
Librum 6 tuum mihi dicatum germanus Thomas 7 , ubi rediissem, diligenter exhibuit, pro quo summas tibi gratias ago. Invenio non parum multa, quae etiam doctissimus quisque mirabitur (nihil adulor) iuvenem adeoque adulescentem praestare potuisse; maiora tamen his expectamus, quae dominum largiturum non dubitamus, quandoquidem, que hactenus dedit, tam bene et christianice collocasti.
Bene vale, charissime frater, et sic age, ut, cum apparuerit summus d ille pastorum princeps, tu illi creditas tibi oves bona fide adnumerare possis; cui me quoque sedulo et pie commendes, obsecro. Salutem tibi adscribere iubet Thomas 8 frater.
Ex Constantia, 11. augusti 29.
Tuus Ambrosius Blaurerus.
[Adresse auf der Rückseite:] Heinrycho e Bullingero, parocho apud Bremgarten, erudito et syncerissimo fratri suo in Christo. Premgarten.