[1440]
Autograph: Zürich StA, E II 340, 97 (Siegelspur) Ungedruckt
Hat aus Bullingers Brief an Rudolf [Gwalther]erfahren, daß er ihm wegen der Abreise [aus Tübingen] und wegen [des Strebens nach] dem Magistergrad zürnt; entschuldigt sich und verweist darauf daß ihnen hier sogar geringere Kosten als in Zürich entstehen. Ist auch über den Brief von [Johann Jakob]Ammann betrübt und bittet um erneutes Vertrauen. Neujahrsgruß.
Ex literis 1 tuis, Bullingere pater, quas tu ad Rodolphum 2 nostrum dedisti,
intellexi te mihi cum propter meam istam profectionem 3 tum propter gradum
seu, ut vocant, magisterii rationem 4 succensere, id quod mihi non mediocrem
attulit molestiam; neque enim mihi lene debet videri, si te a , ad quem
semper ceu sacram anchoram 5 confugio, habeam iratum, qui uno te authore
omnes fortunae meae fundatas presertim atque optime constitutas opes possideam.
Proinde cum nequeam animo meo aliquam saltem tranquillitatem
parere, antequam me b tecum in gratiam rediisse cognoverim, te, ut mihi
ignoscas, iterum atque iterum oro; nam quod proximis literis ad matrem
datis 6 pecuniam iterum postularim 7 , id graduum ratione (sic enim isti eas
dignitates vocant) adductus feci, quod alioquin omisissem, neque enim opus
erat propter huiusce loci commoditatem. Sumus enim in ea nunc civitate, ut
studiis nostris optime consultum videamus et multo minoris vivere possimus,
quam vel etiam Tiguri. Ego dabo operam, ut bonorum virorum de me
expectationi pro virili mea satisfaciam, si modo quae superest; nam literis
Ammiani 8 ita sum afflictus, ut nihil mihi pristinae existimationis reliquum
putem, quam quod dementia retineatur vestra. Sed quia tibi plura scio negotia,
quam ut hisce meis nugis vacare c possis, finem iam scribendi faciam
teque orabo, ut, quem olim pluribus adiuvisti beneficiis, eum d nunc pristinae
existimationi restituas. Quod ut velis, te vehementer etiam atque etiam oro.Briefe_Vol_10-207 arpa
Vale et me, quod soles, amare perge. Dominus velit hunc annum tibi tuisque felicem et faustum, praecor.
Marpurgi, 21. decembris anno 1540. Christi e .
Tuus lohannes Wolphius.
[Adresse auf der Rückseite:] Clarissimo viro d. Heinricho Bullingero, Tigurinorum episcopo vigilantissimo, patri suo reverendo.