14
Autographe Abschrift: Zürich ZB, Msc A 82, 91 r.-v. 1 fol. S., sehr gut erhalten Ungedruckt
Bullinger wünscht eine Kopie von Burchards Streitschrift, die dieser gegen sein Schreiben «De sacrifitio Missae aetiologia ... 1524» verfaßt hatte, um sie beantworten zu können.
Theologiae professiori [!] eximio loanni Burckardi, Bremgartentium 2 concionatori ad manus.
Gratiam et pacem a domino.
Scripsimus, reverende pater, superioribus annis epistolam quandam, cui titulum fecimus: «Aetiologia, cur missa non sit sacrifitium.» 3 Adversus eam cum tu apologiam 4 scripseris, proculdubio, ut fratrem errantem in viam veram reduceres, peto, ut mihi eius exemplaris facias copiam. Paratus enim sum meliora doctus cedere, aut, si videbitur, tuis respondere 5 . Erit autem pro re tua non modo, quod
Briefe_Vol_01-091 | arpa |
---|
fratrem lucrefacis [!]ostendisque nullo te contendendi, calumniandi aut gloriandi morbo scripsisse aliis potius quam mihi, sed hoc potissimum nomine, quod minus tua periclitabitur eruditio. Quae proculdubio non parum videretur nutatura, etsi alias satis firma, si tantum incorrectum aliquod vitio librariorum exemplar ||91v. nactus cogerer corruptis inherere paginis. Obsecramus ergo per christianam charitatem, ut tibi et mihi consulere velis, correctum exemplar mittas et hoc tibi certo persuadeas, quod inde nec apiculus peribit. Nam ita integrum remittam, ut neque desit gratiarum actio. Quod si morem mihi in re honesta, optima, utili, nec minus tibi facili, gerere nolueris, quid possum ego, nisi semilaceris et male a tuo exemplare [!] a rescriptis (si modo adsequar quod promissum) herere aut etiam respondere chartis 6 ? Proinde fac, ut tuam decet professionem; neque enim credo, quod doctor hanc rem mihi deneges et theologie professor aliud quam theologum prestare pergas.
Valeat in domino paternitas tua.
Ex Cappel, 7. calend. februarii anno ab orbe redempto 1526.
Heimrychus Bullingerus tuus,
si modo meus esse pergas.