[1051]
Autograph a : Zürich ZB, Ms F 62, 252r.-v. (Siegelspur) Ungedruckt
Bucer hat ihm aufgetragen, über die Gespräche in Bern zu berichten, doch Bullinger wird aus Bucers Brief den übersandten Akten und mündlichen Berichten schon zur Genüge unterrichtet sein; deshalb erinnert er nur kurz daran, daß eine Spaltung den Weiterbestand der Kirche in Frage stellen würde. Gegenüber der Konkordie gehegte Bedenken sind unbegründet, da ihre Bedingungen im [Ersten Helvetischen] Bekenntnis festgelegt sind; sie muß nach Kräften gefördert werden. Bullinger könnte ohne Zweifel allen von Bucer unterwegs gemachten Äußerungen zur Abendmahlslehre zustimmen; Grynäus bittet ihn und seine Kollegen, besonders Bibliander, sich für die Konkordie einzusetzen.
Salve in Christo domino. Amen.
Quae Bernae his diebus essent acta, scribere me ad vos Bucerus hinc abiens iussit. Equidem cum et ipse multis scripserit 2 et exemplar actorum ad vos mittatur 3 et fama iamdudum ad vos pleraque omnia veniant, supervacuum, arbitror, est scribere multa. Solum hoc dicam, quod saepe apud te memini conqueri: Miserabile videtur, si per nos posteris nostris confirmatum schisma transmittatur. Quod fieri necesse erit, si coire coepta concordia hoc tempore non potest, quo boni viri omnes, ut coiret, operam impenderunt idque tot annis. Fac enim dissilire nunc et fieri nil posse -quis, obsecro, rem hanc deinde tentabit, quae videbitur omnibus modis impossibilis? Itaque ecclesia patriaque nostra vixdum ad lucem divini verbi paululum suspiciens nebulam hanc miserandae discordiae ob oculos positam semper habebit et puro coelo solem hunc doctrinae Christi cernere nunquam poterit. Ac in vultu germanae ecclesiae naevus hic in oculis omnium gentium erit. Ergo stat regnum papae immotum per civile bellum nostrum, ecclesia vera nostra stare (o diram rem) diutius non potest. Testor d. Christum dominum acerbiorem cogitacionem incidere nullam posse, praesertim cum videam nudis iam suspitionibus dividi et artibus sathanae meris neminem animis Christo dignis rem tantam cogitare velle.
Haec cum animo volvo videoque, libenter me, mi Bullingere charissime, ei negotio impendo nec usquam pedem unum promoveo 4 , quin dominum orem, ut nos copulare in veritate velit. Equidem si confieri iam concordia non potest, quae mihi videtur proxime coivisse, solum hoc demus operam,
Briefe_Vol_07_259 | arpa |
---|
ut ne dissiliat praecipiti quorundam hominum studio. Nobis nullo pacto video, quid sit metuendum, qui in eam descendimus iis conditionibus, quae sunt ab omni parte tutissimae et veritate munitissimae. Mirum est b , quam frigide confessio 5 nostra c , in qua concordiae conditiones nobis positae sunt, Bernae tractata sit a quibusdam, quorum tu ingenium bene nosti 6 , ac parum abfuit. quin haec ecclesia sola prorsus nobis a concordia alienaretur. ||252v. Quid istud rei est, obsecro, Bullingere charissime: Quod semel placuit quodque placet, displicere video, quia coniungere nos cum eo videtur, unde nobis animus abhorret. Aut quomodo viris christianis gravis esse pax cum christiano intercedens potest, aut quales servi Christi erimus aeternam discordiam inter nos ipsos alentes? Verum, ut solet, superior est dominus et vincit, studiaque bonorum superabunt tandem, arbitror. Valde nos tua humanitas in hoc toto hactenus negotio iuvit. Itaque pergamus invito sathana concordiam eam ecclesiae constabilire. Quae cum veritate nixa sit, eadem et ecclesiam nostram adversus omnem incursum hostium munire d , papam cum omni suorum conspiratione deiicere possit. Dominus Christus faxit, ut vigilantissimis animis in rem tantam tractandam incumbamus.
De praesentia corporis domini in coelesti gloria manentis positique et se nullo pacto ad haec nostra corruptibilia demittentis et eius per fidem vivifica e manducatione, item de accubitu fideli f sed , indigno, de impiorum etiam esu inutili ac pernitioso ipsis sic audivi in hoc toto itinere loquentem Bucerum, ut teipsum de rebus iis locuturum esse aliter minime credam aut verbo uno variaturum. Rogabo dominum, ut bonos omnes et abs se sanctificatos animis inter se conciliare prorsus velit. Rogo te, ut illud cor pium et candidum ne desinas rei summae, concordiae ecclesiae scilicet, impendere. Idem rogo vos omnes, Bibliandrum nostrum inprimis, singulare ecclesiae ornamentum et instrumentum. Dominus Christus Iesus, in quo vincimus quique ipse praesens in nobis vivit ac nos discipulos optimus magister omni momento praesenti vivoque afflatu spiritus sui docet ac dirigit, conciliet nos in ipso vere. Amen.
3. g octobris, Basilaeae.
S. Gryneus tuus
frater in domino.
[Adresse auf f. 253v.:] Praestanti viro domino Heylricho Bullingero, charissimo in Christo fratri. Tyguri.