[1052]
Autograph a : Zürich StA, E II 336, 169r.-v. (neu: 187r.-v.)(Siegelspur) Ungedruckt
Hat mit Grynäus auf Befehl des Rates Capito und Bucer nach Bern begleitet, wo Bucer, wie die mitgesandte Urkunde bezeugt, alle Vorbehalte hinsichtlich seines Verhaltens in der Konkordienfrage ausräumen konnte; wenn auch Bullinger dem Treffen leider ferngeblieben ist, so wird doch seine nachträgliche Zustimmung zur Überwindung der Spaltung beitragen. Den Besuchern bot sich bei ihrer Ankunft ein düsteres Bild von den Zuständen in Bern, da die Uneinigkeit der Theologen den Täufern, aufrührerischen Bauern und andern Gegnern Auftrieb gegeben hat; nach der erfolgreichen Vermittlung zwischen Bernern, Straßburgern und Genfern liegt nun viel daran, daß Bullinger mögliche Unruhestifter in seinem Einflußbereich zurückbindet und jene Nachsicht an den Tag legt, die um der Einheit willen nötig ist.
S. Grynaeus et ego fuimus una Bernae cum Capitone et Bucero 1 senatu nostro
sic iubente, postquam Argentinenses petierant 2 . In mandatis fuit, ut essemus
mediatores, si res postularet, id quod fecimus pro virili. Bucerus noluit apud
Bernenses ut amicos venerandos male audire, tanquam egisset contra disputationem
3 , in qua non segniter pugnarat, vel contra synodum, cuius decreta
conscripserat Capito 4 , vel contra confessionem communem, quam nos
omnes simul confecimus 5 , vel tanquam in negocio concordiae fuisset perfidus.
Ut igitur sese multis excusavit, ita satisfecit et senatui et fratribus,
quamobrem etiam testimonium urso consignatum 6 abstulit, cuius exemplar
ad te nunc mitto 7 . Non dubium est, quin probaturus sis. Utinam actioni
interfuisses, quo vidisses etiam, quam esset hac parte synceriter actum! In
itinere saepe dictum inter nos: "Bullingerus nimirum aderit vocatus a fratribus
Bernensibus; nam ita nihil non futurum esset perfectius." Sed spe frustrati
perreximus et rem perduximus, quo vides. Consensus in eucharistiae
causa firmatus est et fraternitas pristina veluti renovata. Ego quidem putoBriefe_Vol_07_261 arpa
deum in medio nostri fuisse; tam species erat horribilis primo intuitu. Iam si
calculus tuus accesserit, spes erit ecclesias Christi futuras sine schismate.
Hic adiungerem exhortationem; verum quia circa veritatem apud te nihil hac
opus est, unum illud dico: Expendito, quae sunt acta, ut pro veritate, ut sunt,
accipias, et omnia erunt in tuto.
Explicatius imaginem horrendam istam exposuero: Postquam in ditionem Bernens[em] intraveramus, adcurrunt fratres manus sustollentes ob adventum et domino gratiis actis inquiunt: "Nisi praesentia vestra discordiam, quae est in ecclesia nostra, sustuleritis, actum est et de nobis et de evangelio. Surgunt enim de novo catabaptistae, minantur rustici caedem, respectant ad bona ecclesiae. capita erigunt adulteri, pensionarii, papistae. Unde non est quies nobis; adeo circumdederunt nos pericula." Deinde, ubi venimus in urbem, de caede plane cantio eadem non solum a plebe, sed etiam a senatoribus. Ducti catabaptistae captivi 8 magis movebant et animos et ora, ut videlicet ita loquerentur: "Quid hoc rei? Boni illi sic ducuntur, nec est causa condigna. Quidni sic agitur cum pfaffis nostris, qui tanta seminant palam dissidia in ecclesiam et rempublicam nostram" etc. Vide, mi Bullingere, speciem. Quid putas hic nos cogitasse consultasseque? Tollendae primum erant suspiciones malae contra Argentinenses, deinde concordia communis concilianda, tum discordiae privatae (quae pestilentissima) furor consopiendus; tandem et Gebennenses erant reducendi in viam 9 . Haec autem omnia sic confecit dominus, ut omnia bona speranda mihi videantur in futurum, modo eum, qui dedit finem tam optatum, invocemus, ut nos iugiter respiciat et in officio contineat. Tum etiam caveat, ne sint instigatores mali, qui ignem consopiturn denuo conentur excitare. Igitur te quaeso per dominum, diligentiam ||169v. adhibeas, ne malum discordiae apud illos resurgat et inter nos etiam caveatur; nam hoc si feceris pro authoritate, quam habes, melius facere non poteris. Prohibeto similiter, ne ex tuis aliqui frigidam suffundant 10 . Intellexi enim, quos quidam sibi confugium statuerint. Illi quales quantive sint, non decet ecclesiam dissidere, sed connivere 11 potius ad innumera, quo unitas possit retineri. Equidem non dubito, quin, dum hoc factum fuerit, brevi veniatur huc, ut deinceps connivere non sit opus. Sit concordia, et dominus erit inter nos.
Briefe_Vol_07_262 | arpa |
---|
Vale, mi Bullingere, et uxorem 12 salutato et fratres in domino.
Basileae, 4. octobris anno 37.
Os. Myconius
tuus.
[Adresse darunter:] Domino Heinricho Bullingero doctissimo, ministro Christi, domino et fratri in domino charissimo suo.