[950]
Original von der Hand Johannes Rhellikans: Zürich StA, E II 337, 225r.-v. (Siegelspur) Ungedruckt
Rechtfertigen ihre Absage an Bucer, mit der sie zum Mißfallen von Myconius und Grynäus auf seinen Brief [Nr. 939] reagiert haben; durch sein parteiisches Auftreten, das mit seinen "Retraktationen" offenkundig geworden ist, spaltet er die eidgenössischen Kirchen und erweckt zu Unrecht den Eindruck, die Zwinglianer hätten ihre Abendmahlslehre im Sinne Luthers revidiert. Wollen sein Schreiben vorläufig nicht beantworten und bitten die Zürcher, sich darüber zu äußern.
Salus et pacata conscientia per Christum Iesum, dominum ac servatorem nostrum.
Transmiserunt ad nos Basilienses communem Buceri ad ipsos, Tigurinos et Bernates spectantem epistolam 1 , viri ac fratres in domino observandi, ad quam dum d. Myconius primo quoque die respondendum urgeret ac Megander ex plaerorumque nostrum sententia eidem rescripsisset 2 nihil commertii
Briefe_Vol_07_066 | arpa |
---|
posthac nobis cum Bucero futurum, eo quod ex duarum partium arbitro pars ita sit factus, ut relicta amica ad inimicam transfugerit. Quam equidem rem dici non potest, quam indignis modis tum Myconius tum Grynaeus tulerit 3 . Uterque enim non sine stomacho perturbati animi nos accusat, quod scilicet gloriae et nominis Zvingliani assertores simus superstitiosi, praesertim hoc tempore, quo communi omnium ecclesiarum paci studendum esset, quidquid tandem Bucerus retractarit 4 . Neque enim ullum veritatis dispendium per eius retractationem in eucharistiae negotio fieri, propterea quod nihil retractet, quod communis omnium nostrum confessio 5 non contineat. Haec an per omnia sic se habeant, vobis et omnibus synceris ac circumspectis fratribus (quandoquidem nos affectibus tantopere dediti arguimur) diiudicanda permittimus. Nisi autem perturbationes rationis imperium ac iugum prorsus excusserint effrenesque in nobis factae fuerint, neque Oecolampadii neque Zvinglii, bonorum ac eruditorum virorum laus tantummodo, sed veritas ipsa (quam uterque sedulo et docuit et propugnavit) periclitari videtur. Si quis enim omnia Buceri consilia interim, dum se arbitrum conciliandae pacis inter nos et Lutheranos ultro obtulit ac se ingessit, accurate perpendat, annon cuncta huc tetendisse dicet, ut Lutherus per omnia recte super synaxeos negotio, nostri vero perperam sensisse videantur? Maxime. In hoc enim negotium subinde protelavit, acta et transacta retractavit, donec alios blanditiis et promissionibus vanis alliciendo, alios vero minis territando, innumeris denique artibus ac mille technis tandem effecit, ut ecclesias Helveticas dissiparet et quasdam ad se pertraheret. Cuius voti compos factus tum demum revocationem diu male dissimulatam aperuit. In qua non contentus fuit solus recantare, sed (quae est hominis calliditas et ingenii vafricies!) inibi scribit Basilienses quoque cum ipso sentire 6 . Atque quo id magis probabile faceret, Retractationes suas non Argentorati, sed Basileae non sine magno astu excudi curavit, mirum ni, ut toti christiano orbi innotesceret Basiliensibus cum Bucero convenire. Quid dico Basilienses? Imo ut nos omnes suspecti redderemur, quasi mutata nostra sententia super praesentia domini in sacrosancta caena Luthero cessissemus, quippe quum tantus Zvinglianorum (ut vocant) coryphaeus palinodiam cecinerit. Ne quis vero dicat nunc quoque affectibus nos indulgere, quando hunc faciendae concordiae scopum Bucero fuisse dicimus, age, praeter alias manifestas et innumeras coniecturas Frechti, Ulmensis ecclesiae parochi, epistolam in testem produ-||225v. camus, in qua ad Erasmum Hippodamum, fratrem ac symmystam nostrum, non ita pridem scripsit 7 se cum ex Argentorato tum Constantia intellexisse tres Helveticas ecclesias, nominatim Sangallensem, Basiliensem
Briefe_Vol_07_067 | arpa |
---|
et Milthusianam, nudis Wittembergensium articulis subscripsisse 8 . Atque haec vir tantus dubio procul non scripsisset, nisi ex certis et fide dignis hominibus accepisset. Ut taceamus interea, quod Bucerus cum omnibus suis complicibus in hoc unum incumbit iam, ut sacramenta et externum dei verbum ita comantur, colantur adeoque augusta et veneranda reddantur, ut, dum signa cum signatis confunduntur, tandem eveniat, ut id, quod solius gratiae divinae est, signo et mortuae literae 9 tribuatur denuo, ac posteriora saecula prioribus multo deteriora fiant. Sive autem nescientes sive scientes ac cum ratione insanientes hoc faciant et porro facturi sint, dominus novit et eos iudicabit. Nostrum non est quemquam iudicare. Domino enim suo quisque a stat aut cadit 10 . Nec iudicamus etiam nisi in manifestis insidiis et strophis deprehensos, quos in hoc agnitos operaepretium putamus, ut non passim indoctis pariter et doctis fucum faciant ac tenebras novas in coruscante evangelii luce offundant.
Haec nostra de Buceri revocatione sententia est, nec animus est ei quidquam super epistola sua respondere, donec communi et vestro et nostro consilio temporis successu melius edocti fuerimus, quid in tam ancipiti negotio faciundum sit. Vestrum erit interim, optimi fratres, sicubi nos praecipitantiores, ferventiores ac temerarios iudices existimaveritis, cohibere ac refrenare animi motum ac modestia vestra eidem moderari. Quocirca oratos vos in domino volumus, ut quam ocyssime nos certiores faciatis, quid super istis omnibus, imprimis autem de Buceri communi epistola sentiatis. Quod ad nos adtinet, quantumvis affectuum indulgentes habeamur, nihil tamen non (duce et auspice Christo) facere parati sumus, quod et ad retinendam veterem et faciendam novam fratrum concordiam pertinet, modo id citra veritatis iacturam praesentisque et posteri saeculi offendiculum fiat. Amen.
Valete in domino feliciter omnes.
Datae ex Berna, 17. februarii anno 1537.
Ministri ecclesiae Bernensis in administrando
domini verbo ac bonis literis docendis.
[Adresse auf f. 226v.:] D[ominis] Heinricho Bullingero, Leoni 11 , Pellicano et Theodoro Bibliandro, antistitibus et bonarum literarum professoribus Tigurinae ecclesiae, dominis ac fratribus suis in Christo dilectis.