[915]
Abschrift von Jörg Vögeli : Konstanz Stadtarchiv, Ref. A. Fasc. 10, 298r., Nr. 67a Ungedruckt
[Die Konstanzer Pfarrer] senden den Entwurf eines an Luther gerichteten Briefes und bitten um Stellungnahme; die darin enthaltenen Unklarheiten wurden der in Aussicht stehenden Konkordie zuliebe in Kauf genommen.
Tigurinis, 24. novembris.
En, observandissimi et charissimi omnium fratres, magistratus nostri assensu proprio tabellario isto 5 ad vos mittimus, quicquid tandem ecclesia nostra Luthero scribere et respondere statuit 6 . Petimus autem a vobis coniunctissimis nobis fratribus, hoc ipsum responsum nostrum diligenter legatis et relegatis, deinde significetis, quid fatiendum videatur. Sic enim nos urget conscientia nostra, ne scilicet quid temere a nobis. Cavete vero, ne a quid sinistri in mentem vobis veniat. Testamur enim dominum coram vobis vestrum iuditium
Briefe_Vol_06_473 | arpa |
---|
non nisi conscientiis nostris usui futurum. Et plane nichil aliud cause est, cur istud extorqueamus, quam ut bonorum iuditio intelligamus, certane sint et vera, que daturi simus semel, ut semper data sint. Nos satis dilucide expressimus nostram mentem. Ceterum, curia hec non nobis, sed aliis sit exprimenda, cupimus charitatis intuitu nichil negligere. Cum autem veritati et Christo primas debeamus, obstruendum est, ne quid cum illius offensa demus. Itaque dedimus operam, ut quam proxime imitaremur Luthero acceptas locutiones, id quod extorsit concordie desyderium. Rursus obstitit veritas, quo minus dederimus omnino. Sed, o deus, quam dolet nobis in tam miseram infelicitatem nos incedisse, ut, cum verba propter exprimendam mentem sint inventa, iam vix satis mentis sit b ad exprimenda verba. Atque utinam c non piaculum sit apertum esse! Et d certe, quicquid in nostra responsione non est clarum, nostra culpa non accidit. Nam studuimus dicere e quedam obscurius et coegimus nos ipsos preter morem nostrum ad obscuritatem quandam, idque, ne videamur pro charitatis et concordiae praesentis rationibus parum propitii. Observate vos singula et sententias et verba, ut, siquid uspiam occurrat dignum, quod vel addatur vel tollatur, moneatis libere. Apud nos stat f sententia firma, salvo semper spiritus dei calculo. Quo minus autem fallamur nostro g iuditio, subiicimus hec nostra etiam h vestrae censurae. Et scimus vos pro summa vestra benevolentia nobis non defuturos. Crescet autem spes nostra vestro opitulatu. Conciliavit nos hactenus amor Christi. Itaque optamus, ut hec amicitia non sit k temporaria, sed perpetua.