[733]
Abschrift von Johann Jakob Simler a : Zürich ZB, Ms S 40, 26 Ungedruckt
Hat noch nichts von ihm gehört, lädt ihn aber auf Empfehlung der Konstanzer und mit Zustimmung Leo [Juds]auf den 1. Februar zu einem Treffen nach Basel ein; falls dieses wegen des bernischen Feldzugs nach Savoyen nicht stattfinden kann, wird ihn Myconius benachrichtigen. Hat Bucers Schrift "Ad Monasterienses" zwar begrüsst, weil sie den Verdacht beseitigte, dieser habe sich Luther angeschlossen, kann sie aber nicht vorbehaltos billigen und verweist auf eigene neuere Darlegungen seiner Abendmahlslehre, die mit Bucers "Enarrationes"in Einklang stehen. Sendet eine unveröffentlichte Abhandlung Zwinglis über die Sakramente. Grüsse.
Gratiam et pacem a domino.
Responsionem 1 ad literas tuas, Bucere, frater charissime, accepisti, opinor, per nuncium urbis nostrae publicum 2 . Is cum nondum redierit, an placuerit, nescio 3 . Interim vero a Constant[iensibus] literas accipio 4 , quibus vehementer urgent, ut te audiam et, quum alias Basileam profecturus sim, te vocem in colloquium. Conqueri enim te nos fugere congressum, deinde esse, quae correcta velles in ecclesiis nostris; nil te impii a nobis petiturum. Exhibui epistolam Leoni 5 . communique assensu vocamus te Basileam ad 1. februarii 6 . Scripsimus autem Myconio 7 , ut tibi significet, si propter inceptum bellum 8 vel Bernatibus vel aliis non sit tutum venire Basileam. Tum enim etiam nos non veniemus; vocamus autern te ad nos. De aliis nihil polliceri possumus. Nescimus, qui veniant. Hodie iusto exercitu Bernates movent in Allobrogum regulum 9 , ut obsidione solvant Gebennas. Dominus misereatur nostri!
Briefe_Vol_06_095 | arpa |
---|
Addunt Constan[tienses] te admodum urgere, quod epistola quadam probarim aliquando librum tuum ad Monasterienses 10 . Ach, mi frater, probo omnia, quae scripturis omni ostendi b possunt. Ad ea, quae obscuriora sunt in autore quolibet, conniveo, potissimum, si sciam eum non esse impium. Non semel interim exposui ab ea epistola, quid sentiam de eucharistia. Edidi commentarios in 1. Pauli ad Corinthios 11 , exposui sententiam meam, quam et tu scripta epistola probasti 12 . Exhibita est tibi Constan[tiae] confessio nostra 13 , cui subscripsi. Misi epistolam 14 , cum ageres Augustae 15 . Scripsi apologiam pro Zvinglio, quam praefixi Open articulorum 16 . Quae in his confessus sum, confiteor hodie quoque. Haec, opinor, congruunt cum tuis, quae scripsisti in Enarrationibus evangeliorum 17 . Hactenus ergo non dissentio a te. Obscurius interim videris locutus in libello ad Monasterienses. Videbaris tamen hoc ipsum, quod attinet rei substantiam, dicere, quod nos. Dixi ergo non displicere sententiam et te spiritui meo praebuisse testimonium, qui hactenus inter spem et metum fluctuarat. Timebam enim, ne prorsus deficeres ad Lutherum asserentem carnalem praesentiam. Sperabam tamen validius te nostras partes non omnino deserturum. Cum ergo liber iste offerretur mihi, reperisse videbar, quod quaesieram.
Mitto hic Zvinglii nostri accuratissimam de sacramentis tractationem hactenus non visam 18 . Quae si tibi satisfecerit, colloquium nostrum brevius erit.
Vale. 21. ianuarii.
Capitonem meo nomine salutabis officiosissime. Salvos vos vult Leo. 1536.