[675]
Autograph: Zürich StA, E II 343, 85 (Siegelspur) Ungedruckt
Verhandelt über den Kauf von Nachschriften der Vorlesungen Theodor [Biblianders]. Sendet einen Brief Capitos. Franz Kolb ist gestorben. Eine Berner Gesandtschaft wird in Aosta mit dem Herzog von Savoyen verhandeln. Hat den vertriebenen Solothurnern vorgeschlagen, einen Bruder von [Hans und Rudolf]Roggenbach zu Bullinger zu senden. Der Pfarrer von Rifferswil wird nach seiner Rückkehr Weiteres aus Bern berichten.
S. Diem hunc vivere non dabitur, charissime Heinrice, quo tibi gratias agere,
ne dicam beneficiis respondere possim unquam. Scis multoties iam expertus,
quam cupidus sim lucubrationum tuarum et earum etiam, quae a te commendari
audiam, quod hactenus multum contulerint ministerio meo quantulocunque.
Nunc, cum occasio se tam sancta obtulerit, ut tot lucubrationum Theodori
me participem reddere peculianiter studueris 1 , sic apud me constitui: Ubi non
facile eas excudi tipis credideris, omnino cupio eas servare precio assignato,
utcunque pauper sim et valetudo omnia voret, similiter sumptus ille quottidianus,
quem tibi nimirum Sulczerus 2 aliquando indicavit. Quodsi vero excudi
deberent, ipse nosti, quam egre eas non emerem. Tuo igitur in me paterno animo
omnia committo. Quod tibi visum fuerit, hoc age. Nihil autem ages, id
quod mihi persuasissimum est, quam quod etiam mihi commodissimum. MittoBriefe_Vol_05_422 arpa
tibi duos coronatos 3 , ut si mihi emendos visum fuerit, mulieri viduae 4 reddas.
Ubi vero prae paupertate et tercio eget coronato, aut hunc tu nomine meo
accomodabis aut Lenczburgico praefecto 5 scribas. Is solvendo nomine meo
non deerit. Sic autem cuperem, ut dum volumina mittere velis, Lenczburgum
per praefecti nuncium 6 , qui has tibi reddit, probe curata, ne tempestas aut pluvia
obsit, ad praefectum ipsum mittas. Is curabit aut mihi tuto reddi, aut ego
illuc a nobis nuncium mittam, qui adferat 7 . Tracto autem pro contionibus Genesim
ab initio adhuc, unde percuperem, quandoquidem audio dumtaxat 31
capita a fratre illo defuncto absoluta, absolverentur reliqua succisivis diebus,
ut ad festum pascale partem reliquam possem pretio scriptorio probe soluto
habere.
Ceterum mitto ad te literas Capitonis 8 , quas cum consilio et responsione tua remittas, ut et nos vobiscum convenire possimus.
Migravit ab hoc seculo felici certe morte pius collega meus Franciscus Kolbius 9 , cuius memoria non facile excidet. Quamvis Conzenus 10 pie et cum ecclesiae totius applausu doceat, tamen pectus hoc christianum multis me consolatus est.
Ad 20. huius mensis convenient legati nostri ducem Allobrogum in Ougstal pro pace absque arbitris sarcienda 11
Exulibus Salodorensibus misi certo nuncio copiam tuarum literarum manu mea scriptam 12 . Consului, ut ad te fratrem Rockenbachiorum 13 mitterent alioqui rerum omnium instructissimum, non tamen e numero novem illorum, qui nunc apud nos Nidoae 14 habitant. Num fecerint, nescio.
Tu interim vale et fac, ut cepisti et fecisti semper, ne unquam a te veluti patre meo deserar.
Certe breves sunt dies mei, nisi dominus me miraculo servet.
Fuit apud nos his diebus parochus vester ex Rapferswil prope Capellam 15 . Is, dum ad te venerit, referre poterit, quae viderit.
Briefe_Vol_05_423 | arpa |
---|
Tercium coronatum viduae, quam primum scripseris, mittam, aut si expectare non possit, age, ut supra indicavi.
Vale rursum.
13. novembris anno 35.
Tuus B. H.
[Adresse auf der Rückseite:] An Meister Heinrich Bullinger, predicanten ze Zürich, sinem insunders günstigen herren und bruder.