[529]
Gedruckt: Graecae linguae rudimenta, praeter hactenus aedita singulari et diligentia et brevitate in puerorum usum conscripta, Ludovico Lopadio autore, Basel 1536, f. 2r.-3v. (Widmungsvorrede)1
Der hohe Wert der Wissenschaften und Sprachen für die menschliche Bildung wird allgemein anerkannt; besonders die neu aufgeblühte Pflege des Griechischen und Hebräischen hat schon reiche Früchte getragen und darf nicht wieder in Verfall geraten. Die von Bullinger angeregte und ihm nun zugeeignete Arbeit soll dem Wohl der Jugend und vor allem dem Unterricht von Anfängern dienen. Rechnet nicht mit Lob, aber hofft auf gute Aufnahme des kleinen Buches.
Ludovicus Lopadius Henrico Bullingero s[alutem].
Quum literae magno doctissimorum hominum consensu atque calculo primas partes mereantur easque cunctis rerum possessionibus praestare constet, nec iniuria a nobis quoque in precio habeantur. Neque enim video bona inveniri posse illis potiora excellentioraque. Quapropter meritissimo hasce appellabimus meliores ac humaniores, ut quae vel solae omnium ad hominis aliter fingendum animum, ad vitae componendos mores nostramque rectius instituendam vivendi rationem plurimum habeant ponderis et momenti. His de causis apparet literas et linguas a deo ceu dotes, quibus nihil sit divinius, esse datas
Briefe_Vol_05_104 | arpa |
---|
et humanis usibus creatas. Homini ergo pro viribus enitendum, ut illas ad suam et aliorum a utilitatem perdiscat. Quod vero ||2v. hae seculis superioribus fuerunt neglectae et ignoratae, comperimus adhuc hodie ac sentiscimus, quantam mortali generi attulerint iacturam. Nota sunt mala, quae in hunc orbem importarunt, ideo in praesens missa facio. Ingenti nostro malo ignoratus est sermo graecus. Quid nobis non dedit damni hebraei sermonis ignoratio et inscitia, bone deus? At istis temporibus, cum uterque vicissim doceri discique coeptus esset, omnibus in confesso est, quam insignes, magnificos, incomparabiles mundo fructus apportaverit, de quibus multa dicere supervacaneum foret. Ad id tempus usque cernimus elegantiores disciplinas, optimos quosque autores et libros delituisse veluti situ et pulveribus obductos. Posteaquam vero non absque maxima dei nostri commiseratione in lucem reducti et tanquam ab orco revocati revixerunt, revixit et pietas, verus dei cultus. Literarum restitutione restitutae sunt in pristinum statum leges. Redierunt in viam multa et multa, quae prioribus aetatibus et annis retroactis a recta vivendi ratione deflexerant ac deviaverant. Quos fructus quibus, quaeso, rebus acceptos referre possumus, nisi renatis recens studiis, linguis et dicendi artibus? Quodsi de integro (absit autem procul) rei literariae oriatur contemptus, retro labentur in peius omnia. Nos itaque assidue domino nostro supplices facti precemur, ne res eo redeat, neve tantum bonorum nostris laboribus, imo dei gratia et partum et inventum exiguo temporis intervallo rursus pessum II 3r eat ac amittatur.
Porro ades mihi, Bullingere doctissime, hortator et autor edendi vigiliolas meas 2 . Parebo tuis hortatibus, prodibunt sane in vulgum, sed ea lege, ut hosce ceu meos foetus, nunc vero tuos factos, utpote tuo nomini dicatos suscipias defendendos. Per te, spero, fiet, quo minus livori in me liceat; etenim cogito non defuturos, quibus conatus ille meus magis videatur temeritas quam propensa quaedam animi voluntas optime cupienti bonae frugis iuvenibus. Verum non addubitatur, quin isthaec mea temeritas apud amplae spei pubem bene cedat. Nam quod facio operae, in puerorum fit gratiam. Hic labor quantuluscunque exhauritur ob eos, quos animus est publice et privatim literis graecis instituere, praecipue illos, qui ultra primas literas nondum sunt progressi. Aetas grandiuscula habebit, quos legat, me doctiores. Ego quidem, quantum ad me attinet, a puero usque huc spectavi, eo ivi, ut, si possem, publicis commodis observirem. Sin id non assequar nec huius fiam compos, dolebit meo pectori non vulgariter. Eo usque conatus sum operamque dedi sedulo, ne sine multorum utilitatibus hoc aevum degerem ac me sic compararem, ut aliis quoque vixisse existimarer. Mihi, sat scio, nihil tam parvulam ob rem nascetur laudis. Si igitur nec ullas merebor laudes, par est, ut ne quid hinc mihi concilietur odii. Si qua inde acereverit gratiola, haud reiecturus sum, quicquid tandem a meis proficiscetur b fautoribus. Ab iis, reor, il-||3v. lud meum officiolum non pessime accipietur. Siquidem non me clam est adolescentes
Briefe_Vol_05_105 | arpa |
---|
modicis libris uti malle quam prolixis, postremo spes est hoc qualecunque studium gratum fore studiosis.
Vale et me, ut facis, ama, candidissime Bullingere.
Idus februarii 1535.