[210]
Abschrift von Johann Wernhard Huber 2 : Basel Universitätsbibliothek, G 2 I 16, f. 18r.-v. -Übersetzung: Hanhart 27-29
In Bourges floriert die Rechtswissenschaft, deren Studium aber nicht im Sinne der Zürcher zu sein scheint. Außerdem ist der Lebensunterhalt teuer. Fries ist in dieser Lage über den einzuschlagenden Weg ganz unentschieden, weshalb er noch nicht schreibt. Geßner hat das Angebot angenommen, die Kinder von Melchior [Volmar]zu unterrichten. Bitte um Übersendung der restlichen Summe des Stipendiums.
S. Si tam incolumes Biturigicas musas quam nos iactari liceret, bene sane et ex animi sententia nobiscum ageretur, greek greek greek greek greek greek greek greek 3 . Floret hic quidem ius civile 4 , quod ut nos minime avemus, sic vestro quoque animo non convenire videtur 5 . Praeterea quam vulgo greek vocant, non minoris hic quam centum francis comparatur, itidem Parisiis, ubi tanta hominum turba fuit, ut praeter caetera ne locum quidem studiis accommodum invenire licuerit. Vivimus itaque ut possumus, quando ut volumus non licet 6 . Quid, quaero, de Gallia agendum erat? Quidve hocce in Gallia stipendio? Frisius adhuc rerum dubius est atque animi pendet. Quare eum excusatum habebitis, quod minus scripserit 7 . Mihi sors quaedam obtulit D. Melchioris 8 , professoris hic graeci, pueros erudiendos. Quid, quaeso, agerem? Quove me verterem? Recepi, quamquam hic parum loci studiis relictum esset, hoc tamen pacto, ut si vestrae celsitudini aliter fuit visum, 18v. || huic muneri adstrictus non essem. Itaque quid amplius agendum sit, prudentiae et aequitati vestrae committimus. Si ubicunque in Gallia manendum sit, reliquam huius anni summam primo statim nuntio mittite. Rarissime enim praesertim tabelliones inveniuntur. Certe si aut vobis aut aliis ludibrio non fuissemus, Gallia nobis his perceptis relicta fuisset, aurea profecto et ubi sine auro nihil efficias.
O et praesidium et dulce decus 9 , vale et causam nostram sedulo age.
Briefe_Vol_03_0106 | arpa |
---|
Datum Biturigibus, 14. aprilis.
Tuus ex animo C. Gesnerus.