[185]
Autograph: Zürich StA, E II 364, 17f. Ohne Siegelspur. -Ungedruckt
Antwortet auf zwei Briefe Bulingers. Konnte nichts Sicheres über die Aktivitäten der gottlosen Gegner in Erfahrung bringen, deren Vorhaben ja allerdings bekannt ist. Versichert, die Zürcher auf dem Laufenden zu halten. Diesen wünscht er Geduld und Gottes Unterstützung in der gegenwärtigen Bedrängnis. Teilt ein in Rom veröffentlichtes Pasquill mit. Grüße.
Salus. Recepi binas literas 3 abs te, quibus uno verbo respondeo nihil me explorare potuisse certi, quid conentur impii 4 . Tamen quia non ignoras, quid habeant in animo 5 , etiam suspicari potes, quid sibi velint ipsorum conciliabula. Animus certus est, via vero, qua satisfaciant animo, non est certa. Ego ubi audiero, quod vos scire oporteat, dabo operam, ut brevi sciatis, neque dubito plures esse apud nos, qui vestro nomine solliciti sint, ut et per illos possitis adversariorum technas ediscere. Dominus autem, a cuius voluntate pendemus 6 , nihil non manifestabit, quod nos possit offendere, si modo curabimus, ne illum offendat ingratitudo nostra.
Quod persequutiones vos premant 7 , certe meo iuditio in rem vestram est. Date operam, ut in patientia multum fructum adferatis 8 . Dabit deus istis tentationibus finem aut dabit, ut magno vestro commodo istas perferatis. Dominus confirmet vos, ut spretis huius mundi conatibus intrepidi perseveretis in finem usque 9 . Et gaudete humiliatam non nihil Tigurinorum mentem. Talem enim amat dominus. Interim orate deum, ut erigat cornu salutis 10 in cordibus nostris, quacumque tandem pergat mundus, ut nos salvi fiamus et non cum illo pereamus.
Sed ecce, lepidissimum sane dialogum Theodoro 11 et tibi mitto, ex quo intelligetis etiam Romanos et exteras nationes sapere et idem sentire nobiscum, quanquam
Briefe_Vol_03_0058 | arpa |
---|
nemo se possit sine periculo prodere. Uni Pasquillo 12 omnia licent impune. Is cum Mercurio 13 verba facit, quemadmodum sequitur:
Mercurius: Quid suspiras, Pasquille?
Pasquillus: Video rem publicam cum principum tum privatorum culpa perditum ire.
Mercurius: Est, quod in his forte desideres?
Pasquillus: Multa et multa.
Mercurius: Si deus esses, quidnam his concederes?
Pasquillus: Clementi 14 clementiam et pietatem, Carolo 15 magnanimitatem et vigilantiam, Ferdinando 16 comici sententiam, ut velit, quod possit 17 , Francisco 18 fortunam, iuditium et fidem, Hainrico 19 religionem et sanam mentem, Lusitano 20 tantum potentiae, quantum arrogantiae modo per me praestare possit, senatui purpureo literas et Venerem non praeposteram. Episcopis darem, quod nolunt, scientiam, tollerem autem, quod ambiunt, dominia et voluptates. Sacerdotibus darem uxores, ut abiicerent concubinas, monachis concubinas, ut uxores invicem et mariti esse desinant.
Romae Pasquillo affixum.
Pellicanus quoque novi aliquid ex me habet 21 , quibus etiam per te et bonos quosvis perlectis intelligetis, quid moliatur satan, et orabitis deum, ne una infidelitate et discordia sopita multae aliae nascantur.
Vale quam optime cum omnibus bonis fratribus, Leone, Theodoro, Carolstadio et reliquis.
[Ohne Unterschrift und Adresse.]