[181]
Autograph a : Zürich ZB, Ms F 81, 324. Siegelspur. -Ungedruckt
Berichtet von einem Gerücht, wonach die V Orte im Kriegsfall nur zum Schein Zürich angreifen würden, um dann die Gebiete der zu Hilfe eilenden Verbündeten um so leichter überfallen zu können. Feindliche Propaganda. Unter den einflußreichsten Zürchern gibt es Gegner des Evangeliums, was die Verbündeten abschreckt. Als Beispiel nennt Myconius den Clodius [Klotz Escher]. Bullinger soll sich die Sache gut überlegen.
S. Proditiones ecce quid faciant. Admonentur Bernenses, ut sibi caveant. Nam belli
rationem hanc esse: Ubi res ad bellum pervenerit, impetus primus sit contra Tigurinos
absque damno, tamen ut illis Tigurinos auxilio levantibus aliunde hostilis in ditionem
ipsorum irrumpat exercitus, cui deinde non queant satis opportune resistere.
Hoc ita conqueruntur boni viri, tanquam ex composito fiat tuis consciis. Ad suspitionem
facit, quod nihil hi de rebus praesentibus cum illis agunt etiam provocati.
Nobis profecto de tuis tantum nephas nemo persuadebit, sed illud facile esse ex vestris,
qui talia struant, ut dissidii umbram verum faciant dissidium, ut nos distracti
sub iugum pertrahamur sine labore. Non igitur sine causa scripsimus nuper 1 aeque
cavendum vobis ab hostibus domesticis atque ab extraneis. Interim enim dum id
negligitis, illud scito, civitates multas amiciciam vestram plus quam horrere, quae
alioqui nihil magis peterent quam se et sua pro vobis, dum evangelii tuemini iustitiam
exponere. Quis se libenter adiungeret eis, quos novit pessimos quosque inter
summos habere? Nondum excidit, quod anno superiore ab istis paratum accidit 2 .
Vulnus adhuc crudum vehementius profecto dolet, quam ut istorum conatum, sed
quid dico conatum, opus pravum et crudele posthabeant. Horrent nominatim quosdam,Briefe_Vol_03_0053 arpa
sed inprimis Clodium 3 illum. Nosti. Qui quidem cum suis si gradibus aliquot
deiectior esset, haberet melius res Tigurina. Quae dico, tu sic expendas velim, ut in
opus producas, quoad fieri poterit. Hoc erit inter prima consulere reipublicae vestrae.
Serio scribo. Fac igitur, ne negligas.
Vale per dominum cum tota republica tua etc.
27. ianuarii anno 1533.
Rescribito.
[Adresse auf der Rückseite:] Her Heinrich Bullinger zu Zürich, sinem besunderen gunstigen fründ. Zürich.