[160]
Autograph: Zürich StA, E II 358,96. Siegelspur. —Gedruckt: Büeler 33
Ist mit dem Zürcher Landvogt im Thurgau [Hans Edlibach]zusammengekommen und hat mit ihm über Bullinger gesprochen. Empfiehlt diesem, im Interesse der evangelischen Sache bei Gelegenheit mit Edlibach persönlich in Verbindung zu treten.
Salutem et conscientiae pacem per Christum.
Cum nuper ad colloquium me praefectus 1 admisisset, accidit, ut dum ultro citroque 2 familiarius quaedam inter nos iactarentur, in tui quoque mentionem inciderimus. Ibi post multa dixit ille congressum tuum non mediocriter se iam pridem expetivisse, sed nescio quo genio deterritum fuisse hactenus. Tum ego: «Atqui nihil est, quod te prohiberi a Bullingeri colloquio debeat amplius, si cupis. Facilem et paratum quovis cum loco tum tempore scio illum se tibi praebiturum esse». —«Non dubito», inquit, «sed nolo impudenter illi me ingerere, si desit iusta occasio». —Quod cum ille serio prae se ferret, non abs re facturum esse putavi me, si te huius rei submonerem clanculum, ita ut quam primum audires illum Tiguri esse, non expectando illius occasionem, quam forsan observat, quemadmodum lunam Accessaeus 3 ille, qui locum fecit adagio, prior hominem compellares atque quomodocumque iniecto sermone de singulis paulatim rebus ad negotium evangelicum pertinentibus exacte cum illo colloquereris, constanter tamen interim dissimulando me instigatore hoc fieri. Protinus ille, qua est facilitate dicam an imprudentia nescio, sese tibi aperiet.
Haec in praesentia ad te pro nostra veteri consuetudine, qua mihi quidvis erga te licere puto, scribere placuit. Quod superest, facile tabellio 4 referet, a quo etiam causam audies, cur literas tuas 5 praefecto reddi noluerimus 6 .
Briefe_Vol_02_0282 | arpa |
---|
Vale, ac nos, ut hactenus fecisti, amice semper complectere.
Frowenfeldiae, idibus decembris anno 1532.
Petrus Dasypodius tuus.
[Adresse auf der Rückseite:] Domino Henrico Bullingero, vigilantissimo Tigurinorum ecclesiastae, amico suo non vulgari.