[1423]
Autograph: Zürich StA, E II 343, 195r. -v. (Siegelspur)
Ungedruckt
Mahnt ihn, sich seiner Gesundheit, aber auch der Kirche zuliebe mehr zu schonen. Bucer hat
ihm versichert, weder er noch Philipp [Melanchthon] oder Luther sei sich hinsichtlich der
Bigamie [Philipps von Hessen] einer Schuld bewußt; eine von dessen Geliebten soll sich
gebrüstet haben, seine Gattin zu sein, doch wie es sich wirklich verhält, bleibt ungewiß. In der
Frage der kirchlichen Disziplin ist [von den Straßburgern]nichts zu befürchten; es geht ihnen
nur um die Freundschaft unter den Kirchen. Bittet ihn, sich und der Kirche Sorge zu tragen.Briefe_Vol_10-169 arpa
S. Oro te, ut cures valetudinem diligentius. Contemnis imbecillitatem hanc et nullum finem laboribus facis. Purgatione integra tocius corporis erit opus, quae adhiberi hoc tempore potest optime, tum leni capitis evacuatione et dieta accurata tota hyeme Haec si vis contemnere, contemnis ecclesiam. cuius te usui subducis. Video hoc seculo in hoc peccari ab omnibus, quod sui curam credunt esse supervacuam, quasi se curans aliquis minus ecclesiae commodet quam ea ipsa curanda. Hoc igitur oro te, ut velis serio et consulere de te et mox diligenter exequi, ut morbum hunc prorsus repellas primo, tum cura diligenti te ab illo praeserves. Hoc nisi fit, caetera, ut vides, omnia iacent tibi. Hanc ergo pietatem in patriam et ecclesiam servemus, nec me credas a consulere tibi falsa b officii specie; sic me charitas vera et verum in religionem studium hortatur.
De bigamia quod quaeris 2 , etiam me res haec valde sollicitavit. Quaesivi ex ipso Bucero. Se, Philippum 3 , Lutherum negat conscios illius culpae esse; fecisse, monuisse omnia, quae quidem recta sunt coram deo. Caeterum fama est orta hoc pacto: Extra uxorem 4 duas amavit Hessus; inter has exorta aemulatio, in qua incensa et quae diutius in amore fuit, ausa est c iactare se coniugem esse. Haec stultae puellae gloriatio emanavit. Quid porro in ipsa sit re, scire ego nescius unde d [?] non potui. Hoc scio miseros nos esse propter talia exempla eoque magis miseros, quod tam frigide in summa difficultate rerum inter nos congruimus.
De disciplina ecclesiae oro te, ne quid credas temere institui aut conari istos 5 ; hoc solum quaeritur, si qua sit mutua et anctior[?} magis inter ecclesias amicitia, qua melius ||195v. et postens evangelium, quod tenemus, relinquere et fortius adversariis liceret e occurrere. De vobis omnibus omnes humanissime sentiunt.
Oro te per charitatem Christi Iesu, ut conservare te velis huic tempori cura et diligentia, tum, ut publicam religionis caussam f velis toto corde cogitare. Respiciat dominus deus noster nos de coelo. Amen.
Briefe_Vol_10-170 | arpa |
---|
Saluta mihi omnes fratres; omnes quaeso dominum, ut bene in ipso valeant. Vale in domino.
S. Gryneus tuus.
[Adresse darunter:] Domino Henricho Bullingero, fratri in Christo dilecto.