[1093]
Autograph a : Zürich StA, E II 336, 174 (neu: 192)(Siegel) Ungedruckt
Nimmt [Heinrich]Stapfer gegen Verleumdungen in Schutz und rät, ihn in der Obhut [Leonhard] Hospinians zu lassen, der Leiter des Pädagogiums geworden ist; warnt davor, den Knaben zu [Karlstadt] zurückzuschicken, befürchtet aber Schwierigkeiten, wenn diese Empfehlung letzterem zu Ohren kommen sollte.
S. Abiturus ad te Stapferus 1 petiit testimonium de se meum ob nescio quem
accusatorem 2 , qui ipsum apud te accusavit, ut literae tuae 3 docent, satis contumeliose.
Dico per veritatem, quantum mihi notus est et quantum a Tigurinis.
qui nobiscum sunt, audio, puer est innocens ac studiosus. Nescio, qui de
ipso conqueratur quicquam; scio, qui laudibus vehant propter mores et studia.
Ex colloquio deprehendes, quam sit puerilis quamque pro aetate satisBriefe_Vol_08-037 arpa
usque huc profecerit in literis. A Gallis semel seductus non dico nimium
biberat, sed sale conditum vinum per vomitum reddiderat; verum deinceps
et vinum et Gallos vitavit. Si quid huius forsitan ad te pervenisset, crede sic
actum, quemadmodum dico, nisi mentiantur testes, qui libere apud me sic
confessi sunt. Fuit iam circiter sex hebdomadas apud Hospinianum 4 , praepositum
collegii nostri 5 et his diebus praefectum paedagogio praedicatorum
6 ; is omnia bona testificatur de puero. Si posset apud hunc perdurare,
consultum esset certe illi non vulgariter; talis est enim, ut domini et academiae
et senatus ad utrunque iam dictum munus vocarint precibus et pollicitationibus.
Si mihi filius esset, nollem ei patrem in literis et moribus
alium. Puer dolet, quod acerbius ipsum convenisti; non fuit igitur quies, nisi
postquam consilium eius adprobatum est per alios adeundi te, ut coram se
defenderet. Hunc velim igitur haberes commendatum, orphanum praesertim,
ne despondeat animum. Spes est enim futurum talem, qualem optare potes.
Unum cave, ne cogas redire ad eum 7 , a quo discessit; causas narrabit ipse.
Haec tibi; nam si caput irritabile illud tale aliquid de me rescisceret, ecclesia
nostra peius habitura esset. Ego quietem amo, quocirca multa cogor devorare,
quae sunt satis acerba. Verum sanitatem interea sic conservavi in ecclesiae
capitibus.
Vale et me ama. Salva sit familia tua omnis et d. Pellicanus.
Basileae, 17. ianuarii anno 38.
Os. Myconius
tuus.
[Adresse auf der Rückseite:] Domino Heinricho Bullingero, antistiti Tigurino dignissimo, domino in primis venerando suo.