[1044]
Abschrift a : Zürich ZB, Ms S 43, 119 Übersetzung: Hanhart 63-66
Erlaubt sich, Bullinger ohne lange Floskeln sein Anliegen vorzutragen: Hat seit dem Ableben des Hans Frick (Fritz)[1535] von vier Erbteilen denjenigen seiner Verwandten [Anna Gräß] leihweise erhalten - etwa 50 Gulden, die nur ausgerichtet werden sollten, falls sie ihr Kloster [Grünenberg] verlassen würde -, muß das Geld nun aber sofort auszahlen, weil es von deren Bruder [Simon Gräß] aus Konstanz, dem sie das Erbe überschrieben hat, in Zürich eingefordert wurde; möchte eine gerichtliche Verfolgung durch Hans Hager, den Vogt der [Anna Gräß], unbedingt vermeiden und bittet Bullinger deshalb, die Sache Bürgermeister [Heinrich Walder] darzulegen und notfalls auch seinen Bruder [Jakob] zu konsultieren. Steht vor dem Aufbruch nach Lausanne.
Clarissimo viro d. Henrico Bullingero, patrono suo colendissimo.
S. d. Quod fere ad te scribam, vir humanissime, nullis prooemiis usus, sed quasi ex abrupto Greek Greek geek non aliter interpretaberis, quam adeo me de benevolentia humanitateque tua certum atque securum esse, ut nihil horum apud te opus esse putem. Iam vero, quod maxime volo, simpliciter quoque et paucis dicam: Defuncto d. banne Frizio 1 , cognato meo, quatuor bonorum haeredes (e quibus etiam mater mea 2 fuit) singuli trientem accipiunt, quorum unus ad sororem 3 matris meae pertinebat, quae adhuc in monasterio 4 quodam agit prope Stain oppidulum 5 , atque ideo conventum est inter reliquos tres haeredes, se partem debitam sorori moniali non prius concessuros, quam monasterium reliquisset. Itaque dare alicui b voluerunt, qui interim vigesimam tantum usuram sorori moniali quot annis redderet, non teneretur autem caput haereditatis prius liberare, quam soror monialis vel reliquisset religionem suam vel defuncta esset. Tum ego, nescio qua
Briefe_Vol_07_242 | arpa |
---|
fortuna, summam haereditatis illam, circiter aureos quinquaginta, in me recepi iis, ut praescriptum est, conditionibus. Dedit vero mihi Hagerus 6 , tutor monialis electus, idque toto sesquianno nunc has nunc alias haereditatis partes tradens. Nam primam partem dedit mense aprili anno 1535, postremam mense augusto 1536, neque ego simul omnia accipere curabam. Promiserat enim, usurae tempus non prius numerandum, quam ex quo omnia accepissem. Interea accidit, ut soror monialis partem suam omnem fratri 7 , qui Constantiae agit, donaret, qui continuo Tigurum venit, bona a Hagero tutore reposcit. Tandemque coram senatu actum est Hagerum statim debere Constantiensi bona reddere 8 . Interim ego quoque rei ignarus atque aliud agens Tigurum veni, tum ab Hagero in ius continuo vocor; nam uno et altero die tota summa Constantiensi numeranda erat. Senatus iterum pronuntiavit Hagerum hoc tempore debere solvere, licentia tamen mecum postea iure agendi sibi reservata. Ego igitur cum Hagero rem malui privatim componere, atque plus etiam, quam iure posse cogi viderer, praestare. Dedi enim illico a vobis acceptos 14 aureos, daturum promittens 20 aureos circiter Felicis et Regulae festum 9 , reliquum vero forte 12½ aureos, non plures (nam aliquid principio dederam, ut tantum 46 essent, non amplius 50), reliquum, inquam, nullo praestituto die, quamprimum possem, soluturum. Eam tum conditionem Hagerus accepit, iam recusat iterum, totumque numerari postulat, suppellectilem, quam Tiguri reliquam habeo, venditurum in foro minatur, exactores meis sumtibus mihi missurum, nisi causam cum matre mea vicerit, propter vadimonium, quae tamen non aliter fideiussit, quam || tum reddenda esse bona, cum soror monialis monasterio exivisset aut obiisset. Ne igitur haec infamiae nota mihi inuratur, ut res meae sub hasta palam veniant, tanquam qui creditoribus fidem non praestitit aut tanquam hominis luxuriosi et improbi, tu mihi praesidio eris, si causam meam, quamprimum has literas legeris, consuli 10 exposueris, quam inique decerneretur, si, quod toto sesquianno accepi, uno cogar die reddere, si, quod post mortem aut exitum monialis e monasterio pluribus forsan annis non debuissem solvere, neque dum negat Hagerus ita se mihi tradidisse, id omne iam cogar una hora reddere, si postremo, quod ipse Hagerus nuper admodum
Briefe_Vol_07_243 | arpa |
---|
promisit, iam cum solutionis dies adest, recuset accipere. Haec ego te, vir optime, per Christum oro, quo nihil maius habeo, ut consuli statim lectis literis indices, ut aliis quoque, si c quibus opus esse putas, significes. Si non rem omnem intellexisti, a fratre meo 11 poteris doceri.
Haec, ut vides, celeriter et negligenter scripta sunt, una enim post hora iter Losannam ingrediendum erat 12 .
Vale, Mecoenas 13 unice.
Basileae, 19. septembris 1537.
Tuus Conr. Gesnerus.