|
Briefe_Vol_07_239 | arpa |
---|
Dedit autem silentio meo caussam, quod sesquimensem in visitandis quibusdam ecclesiis a consumpsi. Sic enim a domino factum est. Vocaverat siquidem me Bucerus Isnam 2 . Quo die cum isthuc venissem, optimus vir discesserat 3 . Rogatu autem bonorum omnium ante octavum diem non potui discedere. Deinde, cum sex horis possem Campodunum contingere, placuit Sympertum 4 cum aliis fratribus invisere. Invitatus autem et multis et seriis senatus pretibus etiam ei loco dedi dies octo. Cumque non nisi dimidu diei iter esset Memmingam, eo profectus sum comite Symperto et scolae magistro, Benedicto nostro 5 , homine mihi plus quam charo. Memmingae haesi paulo b minus tribus hepdomadis. Tandem Lindavii mansi diebus sex atque hac peregrinatione finita ||41 domum redii domini conductu. Ecclesiae istae omnes satis bene habent, nec illis quicquam nocere potest, nisi non perstent in charitate fratres aut magistratus non faciant pro verbo dei offitium suum. Contentio de concordia articulorum 6 sedata est maiore ex parte, nec ego apud fratres suspecta illa movi, nisi quantum obiter ad rem facere videbatur. In hoc totus fui, ut aedificarem hominum animos pro gratia pusillo mihi data. Ubique autem rogatus sum de Helveticarum ecclesiarum ratione, quam ego diligenter et vere descripsi. Et certe nemo non amat vos. Utinam tu cogereris nonnunquam ecclesias nostrae partis invisere! lurarem per viventem 7 multis modis utrinque profuturum, maxime vero ad conciliandum animorum candorem.
Domum ubi redii, inveni literas tuas 8 , in quibus paucula quaedam de Bernatibus erga Argentinenses. Nunc autem inprimis te rogo, ut, si quid habeas, rescribere ne graveris. Nam audio Capitonem et Bucerum non nihil cum illis egisse ad 10. huius mensis diem 9 . De Bucero abiens ego nihil audivi, siquidem in thermis fuit 10 .
Fratri meo 11 vehementer irascor, quod sua praesentia non potuit vobis satis facere 12 .
Briefe_Vol_07_240 | arpa |
---|
||42 Gervasius Memmingensis 13 omnino statuit vos invisere 14 , cui me addam comitem, si modo licebit per ecclesiae negotia. Etiam Faero Episcopicellensi 15 placuit meum consilium de loco non mutando.
Capito nuper ad me scribens 16 iussit te diligenter salutare, denique et Leonem 17 ipsum iuncto Theodoro 18 , quos etiam meo nomine salvere iubeas. Quae Zieglero addita sunt, dabit tibi Pellicanus meo nomine 19 .
Thomas Blarerus, consul noster, quartanam habet cum multis communem. Is te cum fratre Cunrado impensissime salutat. Uxorem tuam 20 , matrem 21 , pueros 22 et omnes omnino bonos cupio in Christo bene habere.
Vale.
Constantiae, 15. decembris c 1537.
Tuus Io. Zvick.
Generationem antichristi et veram et doctam 23 hic ad te mitto, quam et Theodoro, Pellicano et Leone communica.
[Adresse auf der Rückseite:] Domino Hainricho Bullingero, Tigurinae ecclesiae antistiti, suo charissimo fratri. Zurch.