[1027]
Autograph: Zürich StA, E II 343, 141 (Siegelspur) Ungedruckt
Es wäre -besonders in der gegenwärtigen Situation -aussichtslos, wenn er den [Berner]Rat
um die Aufnahme eines [auswärtigen] Knaben in das Brugger Stipendium ersuchen würde.
Bucer soll [vom Rat]angefragt worden sein, mit wem er verhandeln wolle; auf Grund seiner
Antwort werde dann das weitere Vorgehen festgelegt. Megander bittet angesichts seiner unhaltbar
gewordenen Lage nochmals dringend, ihm ein Haus [in Zürich] zu verschaffen. Die
Frau, deretwegen Leo [Jud] schrieb, ist eine verlogene Schwätzerin, die nicht nur ihn und
Berchtold [Haller]verleumdet, sondern auch in Basel Unheil angerichtet hat.Briefe_Vol_07_208 arpa
Gratiam a domino.
De recipiendo in stipendium nostrum Brugense puero 1 , quando certo constat impetrari non posse, non est, ut ad senatum referam, praesertim hoc tempore. Negocium tentandum esse plane non videtur.
Quantum ad responsionem Buceri 2 , hoc modo homini responsum esse inteligo: Quando non solum nostri, sed aliarum quoque Helve[ticarum] ecclesiarum mentionem scriptis suis facit, scire cupiunt domini, an solum nobiscum et apud nos, quo cum aut contra quem agere velit; quo intelecto latius, quid agant, se consulturos pollicentur 3 .
Quo vero ad rem meam accedam: Verbis certo adsequi non possem, quanto subinde labyrintho versat. Adeo enim res mea impedita et inextricabilis est, ut huius exitum nullum videam. Per Christum igitur rogo, ut ex illo me reducatis. Sunt certe, qui sedulo sursum ac deorsum cursitando neminem non exosum adversarium et hostem mihi reddere conantur; quam ob rem, nemo surdus non inteligit. Rogo igitur per Christum et mutuam nostram amiciciam et fraternitatem, ut in hoc sitis, quo domus mihi curetur, hoc est, modo proxime praescripto 4 promittatur. Quo facto domum me recipiam et suppellectilem meam vel in Pinderi edes 5 vel aliquem alium in locum transferam a . luvate me, obsecro; necessitas instat.
Mulier 6 , de qua proxime Leo plura 7 , vana est, futilis, mendax, maledica, sediciosa, perturba[trix]reipublicae, iniqua non solum erga maritum suum, sed in nos omnes. Ego illa nunquam cogitavi, ne dicam Berchtoldus 8 , quae
Briefe_Vol_07_209 | arpa |
---|
contra nos effutivit mendaciter. Ex quo facile coniicere poteritis, et reliqua omnia esse ficta et mendaciter et maliciose excogitata. Verum quidem est, ut narrat, quod hisce nugis non semel domi meae obtudit. Sed quia cognita mulier, semper nihili faeci et adhuc facio. Basileae longe aliam tragediam et plane diversam movit. Sy ist ein klapper 9 und verlogen wyb, uff deren red nutz 10 ze setzen ist. Synd yr wol ze fryden? O sectio, o heresis, quam odiosae et hostiles ex te oboriuntur partes! Megander hoc nunquam credidisset, nisi ipse suis vidisset oculis et fere per crucem expertus esset.
Festinate cum domo, et habebitis brevi rem coram me narrantem.
Iulio 27. anno 37.
Megand. vester.
[Adresse auf der Rückseite:] Charissimis suis et amicis et fratribus Bullingero et Leoni, Tiguri a concionibus.