[69]
Autograph: Zürich StA, E II 343,5. Siegelspur. —Ungedruckt
Teilt Bullinger seine Besorgnis wegen der nur langsamen Wiederannäherung zwischen Bern und Zürich mit; Bullinger soll sich mit prominenten Bernern in Verbindung setzen. Haller wünscht Klarheit über angebliche Pläne, Megander nach Zürich zurückzurufen. Erwähnt einen Brief von Jud, möchte häufiger mit Bullinger und Pelikan korrespondieren und bittet um die Zusendung ihrer neuesten Werke.
S. Nondum a Walthero 1 tuo te meas accepisse literas 2 a nuncio urbis nostrae didici,
selectissime frater. Quod totus es in componenda civitate utraque 3 , sum et ego
multique cordati viri. At qua ratione quibusve mediis id fieri possit, non video, nisi
quod audio tandem a Röstio per Basilienses fieri posse consultum. Scripserunt illucBriefe_Vol_02_0056 arpa
ex nostris. De responso nihil audio. Megander, ut videtur, hunc assumpsit laborem,
quamvis non omnia mecum communicet consilia. Misit ad vos proprium nuncium 4
me nesciente sed propter quid, nescio. Quod cogito, facilius conticuero. Simplex
sum et apertus. Vellem alios etiam, quibuscum me agere oportet, tales esse. Causam
itaque habes, quare ad binas tuas literas 5 nihil responderim nisi per Waltherum.
Utinam quisquis ageret, felicissime ageret, ut simultas illa civitatum, qua utraque
alteram quasi dedignatur alloqui, tolleretur.
Caeterum velim me certiorem reddas, quam primum poteris, quid sibi hoc velit, quod Capito binis indicavit literis 6 , nempe Megandrum ad vos in suam revocari provinciam, num hoc prae manibus sit et vel tui desiderent vel ipse 7 . Utcunque, bonus alioqui vir est, doctus et pius, sed hoc desiderarem, ut ubi nobiscum manere nollet, indicaret. Non enim parum refert, quis illi succedat. O utinam is, quem tu optime nosti 8 !
Scripsit Leo 9 de pecuniis ad vos fratrum collecta missis 10 . Tui mentionem nullam fecit, et nescio, quid tandem parturiat, quum nos, qui unus esse debemus, ita vicissim negligimus 11 . Scribitur saepius ad nos, ad me nemo nisi pius Pellicanus et tu. Quare non male consulas, quod non mox responderim. Videbar mihi alios 12 hanc provinciam suscepisse, quos etiam me felicius agere facile confitear, modo me etiam suorum consiliorum aliquando conscium facerent. In summa: A te pendeo, charissime frater; quicquid iusseris, praesto sum, quod et a te expecto. De civitatum concordia questori Tilmanno 13 amicissime scribas, nam omnia potes apud hominem, similiter Petro Imm Hag, lacobo Wagner 14 , qui te optime norunt.
Misit Froschoverus duas paginas de officio prophetae 15 , reliquas propediem missurus, item initia laborum Pellicani 16 , quae mirum in modum fratribus arrident. Utinam citius prodeant. Interim, quae de studiorum ratione 17 et praedestinatione 18
Briefe_Vol_02_0057 | arpa |
---|
docenda visa fuerint, non me negligas. In Ioannis epistolas tuas promisit typographus anotationes 19 . Utinam et in Hebreos 20 statim habeam.
Vale, mihi charissime frater, et quem cepisti amare, ferventius tuo indies amore prosequere.
28. febr. anno 32.
Tuum minimum numisma.
[Adresse auf der Rückseite:] An Meister Heinrich Bullinger, predicanten ze Zürich. Gen Zürich.