[970]
Autograph: Zürich StA, E II 343, 126 (Siegelspur) Ungedruckt
Zweifelt daran, daß die scharfe Antwort, die Leo [Jud]auf den gemeinsamen Brief der Basler Pfarrer an Grynäus gerichtet hat, von Juds Kollegen mitgetragen wird; wenn die in der Sorge um den Zustand der Kirche gründende Mahnung, Bucer gerecht zu beurteilen, so unfreundlich aufgenommen wird, bleibt nichts mehr zu schreiben. Schickt den Brief; den Luther an den Bürgermeister [Jakob Meyer] gesandt hat; glaubt, daß man Luther ohne Gefahr vertrauen kann.
S. Fratres scripserunt Leoni adeoque vobis 1 , Leo respondet d. Grynaeo 2 , non
fratribus, quod aequi bonique consulimus, non quod fratres me excepto literas
legerint, sed quod acceperunt Grynaeo responsum ad literas, quas communiter
miserimus. Miror ego, numquid vestro consilio tam ferventer scribere
sit iussus Leo. Aeque nos taxat atque Bucerum, qui tamen non, quod
ipse dicit, praeripere vobis iudicium volumus de Buceri scriptis; sed ne, si is
aberravit, nos propterea negligamus ecclesiae statum incolumem, quod fieri
videtur, dum illi non satis aequi esse videmini. Adfectu posito, qui et me
nonnunquam abripit trahitque adversus Bucerum, non video alias caeculus,
ubinam tantum patrarit peccatum, quod non propter labores, propter diligentiam,
propter animum erga nos amicum et propter concordiam ecclesiasticam
firmam et veram condonandum foret. Per me abundet quisque in
sensu suo 3 ; nam postquam Leo scribit: "Feremus Bucerum; tantum non
cogite, ut subscribamus, tantum ne tot literis irritetis patientiam nostram" -
et nobis tamen nihil tale in mentem venit; nam utrum cogere an fraterne
monere voluerimus, literae nostrae satis, puto, testantur. Deinde, quod non
sustinet irritari patientiam vestram nostris literis, quos placare, non irritare
tentavimus et ob id scribendi munus Grynaeo dederamus, ne ineptus ego
peccarem alicubi - postquam ita scribit, inquam, et literas fraternas non
aliter accipit et vos in eadem sententia consistitis, equidem a scribendo vel
de hac re vel de aliis facile supersederem. Verum adhuc in hoc sum, ut eius
literas non putem esse communes; fratres enim, qui vere fratres sunt, non ita
decet alloqui fratrum a quenquam. Haec tibi uni, tibi inquam uni, quamvis
paucula.Briefe_Vol_07_102 arpa
Mitto Lutheri epistolam ad consulem nostrum 4 . Iudicabis. Mihi placet per omnia, et homini fido; praesertim, cum id liceat sine nostro periculo. Si fallet, non nos, sed seipsum fallet.
Vale.
Raptim, Basileae, 14. martii anno 37.
Tuus Myconius.
[Adresse auf der Rückseite:] Domino Heinricho Bullingero, episcopo Tigurino vigilantissimo, fratri in domino suo.