Projektseite Bullinger - Briefwechsel © Heinrich Bullinger-Stiftung
Textbreite
Schriftgröße
Kapitel 

[1828]

Oswald Myconius an
Bullinger
Basel,
16. Dezember 1543

Autograph a : Zürich StA, E II 336, 199 (neu: 217)(Siegelspur) Ungedruckt

Man schreibt, in Speyer sei die Unterkunft für Kaiser (Karl V.]und die Straßburger [Gesandten] schon vorbereitet, doch der Reichstag werde wohl nicht vor Epiphanias eröffnet; vielleicht ist es nicht bloß ein Gerücht, dass auch die französische Königin [Claude] und [Kronprinz Heinrich]dorthin kommen wollen; dem Evangelium droht große Gefahr, doch Christus wird der Kirche beistehen, wenn wir uns treu an ihn halten. Gruß.

S. De comitiis scribit quidam 1 caesarem quidem Spirae parasse sibi et suis hospitium idemque fecisse Argentinenses, 2 verum sibi non videri coitura esse ante epiphaniam 3 , tum forsitan adparitura cum magis 4 . Rumor est reginam Galliae 5 una cum filio altero 6 ad comitia venturam. Quod si fiet, divina, quid possit esse futurum de evangelio. Unde sunt, qui nihil minus credunt quam rumorem esse. Saevit malus 7 contra evangelium, saeviunt membra eius multo crudelissime; greek nos occupavit valde turpiter, quamobrem ego nihil aliud expecto quam malum. Interim scio ecclesiam Christi non derelictum iri, sed corpori semel patiendum esse. Opus est itaque nobis certitudine doctrine nostrae et multo robore spiritus, quo possimus in tentationibus perdurare. Ergo impellendus populus, ut in emendanda vita sit diligentia et labor, in implorando iugiter domino studium et fidelis constantia; secus enim si factum fuerit, periimus omnes.

Vale per dominum cum tuis et Theodoro 8 .

Basileae, 16. decembris ante lucem anno 1543.

Os. Myconius

tuus.

[Adresse auf der Rückseite:] D. Heinricho Bullingero doctissimo, in domino suo. Z[ürich]b .

a Mit Anstreichungen von späterer Hand.
b Teilweise auf das nicht mehr vorhandene Verschlussband geschrieben.
1 Ein entsprechender Brief liegt nicht vor.
2 Kaiser Karl V. und die Gesandten Straßburgs trafen erst am 30. Januar bzw. am 1. Februar in Speyer ein; s. PC III 452. Zu den organisatorischen Vorbereitungen vgl. RTA JR XV/1 112, Anm. 240.
3 6. Januar.
4 mit den Hl. Drei Königen. —Die Eröffnung des Reichstags verzögerte sich bis zum 20. Februar; s. RTA JR XV/1 118.
5 Claude de France.
6 Kronprinz Heinrich.
7 der Teufel.
8 Theodor Bibliander.