Projektseite Bullinger - Briefwechsel © Heinrich Bullinger-Stiftung
Textbreite
Schriftgröße
Kapitel 

[1826]

Bullinger an
Matthias Erb
Zürich,
8. Dezember 1543

Autograph: Basel UB, Ms Ki. Ar. 25c, 66r., Nr. 50 (Siegelspur) Ungedruckt

Lobt Erbs Einsatz für den jungen [Hans Wilpert]Zoller, der inzwischen einer Tätigkeit im Handel zuneigt; eine solche ist dem höfischen Leben vorzuziehen. Wünscht sich sehnlich, Erb einmal in Zürich zu sehen. Dankt für die Kopie des Briefes von Beatus Rhenanus, der bei Bullinger in höchstem Ansehen steht und von dem er weitere historische Forschungen erhofft. Vor einigen Tagen sind die eidgenössischen Söldner aus dem Krieg in den Niederlanden zurückgekehrt; Bullinger wäre dankbar für sichere Informationen über den Reichstag zu Speyer. In Zürich herrscht Eintracht unter den Pfarrern; Grüße.

Gratiam et pacem a domino.

Ego diligentiam tuam laudo, quam in negotio Zolleri, iuvenis a me tibi iniuncto, fideliter praestitisti. 1 Dominus rependat tibi. Quod non successit, ita nimirum fuit domini voluntas. Applicuit interim animum adolescens ad mercaturam. Utinam illi faustum sit et salutare! Plus id quidem probo quam vitam aulicam.

Polliceor autem pro illa tua fide me totum, et quod pari fide nec impari diligentia id quoque curaturus sim, quod rerum tuarum mihi iniunxerim. Utinam vero videam aliquando Erbium Tiguri! Magna spes praeterito autumno detinebat multos nostrorum, fore, ut tunc frueremur fratre exoptatissimo. Quoniam vero id tunc non obtigit, age, obveniat quando tibi fuerit opportunum, quanto tum citius, tanto gratius.

26 Der ursprünglich auf den 30. November nach Speyer einberufene Reichstag wurde erst am 20. Februar des folgenden Jahres eröffnet; s. RTA JR XV/1 118.
27 Karl V.
1 Vgl. oben Nr. 1793, 2-13; 1806, 2-30.

Porro rem fecisti longe gratissimam, qui mihi apographum epistolae d. Beati Rhenani, viri undiquaque doctissimi et mihi ab annis multis colendissimi, miseris. 2 Neque enim vivit hodie inter eruditos ullus alius, quem, cum nunquam viderim, amem et colam tam reverenter. Dominus illum nobis diu servet incolumem et reliqua antiquitatum Germaniae, patriae dulcissimae, per hunc nobis eruat. 3

Nova nos habemus nulla, nisi quod milites Helvetiorum, foederatorum nostrorum, superioribus diebus e bello Belgico redierunt. 4 Rem feceris non ingratam, si communicaveris ea, quae certa fide ad te de comitiis Spirensibus allata fuerint. 5

Valemus hic omnes ministri et maxima nos mutuo a complectimur charitate. Procedit religionis negotium, et summa est inter nos, deo gratiae, concordia. Id ut nobis iuge sit et perpetuum, pro nobis, quaeso, ora dominum. Salvi sint fratres omnes in domino. Salutant te d. Megander, Fabritius 6 , Pelicanus, Bibliander, Gvaltherus ac reliqui omnes. Vale in domino.

Tiguri, 8. decembris anno 1543.

H. Bullingerus tuus.

[Adresse auf der Rückseite:] Praestantissimo viro d. Matthiae Erbio, pastori Rychenvilae, fratri charissimo.