Projektseite Bullinger - Briefwechsel © Heinrich Bullinger-Stiftung
Textbreite
Schriftgröße
Kapitel 

[1744]

Anna Hilles an
Bullinger
Straßburg,
9. Mai 1543

Original a : Zürich StA, E II 369, 74 (ohne Siegel) Ungedruckt 2

Entschuldigt sich für ihr Schreiben, da Bullinger sehr beschäftigt sein wird, aber es ergab sich in der Abwesenheit ihres Mannes [Richard Hilles] die Notwendigkeit. Der Grund für ihr Schreiben ist dieser: Da John Burcher darum gebeten hat, bei Bullinger 30 Gulden für ihn zu hinterlegen, übersendet sie hierbei 21 Kronen zu treuen Händen. Grüße und Übersendung einen kleinen Geschenkes; sie bediente sich beim Abfassen dieses Briefes der Hilfe ihres Dieners [Francis Warner], der auch grüßen lässt.

Argentorati, 9. maii anno 1543.

Salutem atque in vinea domini profectum.

Satius ne foret quicquam scribere, vir modis omnibus observande, an secus, multum profecto dubitavi; nam cum non ignorarem, quam multis quamque necessariis fidus christiani gregis pastor nunquam non obruatur occupationibus, horrebam aut interturbare illas aut ab iisdem quoque modo te avocare. At rursus ad scribendum hortabatur cum fratris utilitate coniuncta necessitas, quae[!] aequae[!] negligere sine turpitudinis ingratitudinisque nota vix potui. Immo obversabatur ob oculos interdum nimium stultam futuram fuisse me, nisi cogitarem isthac (nempe tacendo) non minus in te quoque peccari irreverentia quam illac imprudentia ceu importunitate. Itaque tua humanitate freta piorumque officiorum, que ultro marito meo 3 et obtulisti et etiam prestitisti, non immemor fiduciam sumpsi nunc eo absente paucula ad te perscribendi. Quo pacto spero, ut nec ob loquacitatem videar nullam tuorum sanctissimorum negociorum habuisse rationem nec e contra propter silentium intempestivum et indecorum negligentiae aut contemptus merito debeam condemnari.

Verum ne diutius te detineam, occasionem mearum literarum brevibus accipe: Misit ad nos nuper Ioannes Burcherus 4 , conterraneus noster, rogans,

a Der Brief ist nicht von Anna Hilles selbst geschrieben, sondern von Francis Warner, der sich zu diesem Zeitpunkt anscheinend in Hilles' Haus aufhielt; vgl. den Brief von Richard Hilles an Bullinger, unten Nr. 1815, und den Brief Warners an Bullinger, unten Nr. 1761.
1 Anna Hilles, die Tochter des gutsituierten Christopher Lacey aus Yorkshire, heiratete Richard Hilles vor 1538, dem Jahr, in dem der erste Sohn John geboren wurde; in den Jahren 1540 bis 1548 folgten noch
die Söhne Gerson, Barnabas und Daniel. Die Tatsache, dass Hilles in seinem Testament vom Juni 1586 Anna nicht erwähnte, legt nahe, dass sie vor diesem Datum verstorben war. Weitere Briefe von Anna Hilles an Bullinger sind nicht bekannt. — Lit.: David Loades, in: Oxford DNB XXVII 214f.
2 Maschinenschriftliche Abschrift in: Hildebrandt, Exiles 294f.
3 Richard Hilles.
4 Burcher scheint sich seit Herbst 1542 wegen Holzgeschäften in Zürich und

ut illi vir meus 30 florenos domum tuam b perferri curaret ibi tantisper asservandos, quoad iisdem opus haberet. Mittimus igitur tibi ex eius sententia una cum hoc epistolio coronatos 21, quos si tamdiu apud te servaveris, donec iuvenis repoposcerit, rem facies cum mihi gratam, tum illi utilissimam.

Salutabis praeterea (queso) meis verbis uxorem tuam 5 in domino charissimam, pro qua etiam xeniolum 6 recipies inclusum in amicitiae signum c . Salutat te ex familia nostra famulus meus 7 , quamvis de facie ignotus, cuius opera ad has literas componendas sum usus.

Vale.

Tua in Christo soror Anna

Hils, Angla.

[Adresse auf der Rückseite:] Domino Henricho Bullingero, Tigurinensium pastori summo vigilantissimoque, hae tradantur literae. Tiguri.