[1282]
Autograph: Zürich StA, E II 346, 111r. -v. (Siegelspur) Ungedruckt
Die Arbeit an der Stellungnahme der Theologen zum geplanten Religionsgespräch hinderte ihn am Schreiben; nun teilt er vertraulich das dem Rat übergebene Gutachten sowie seine private Stellungnahme mit und bittet um sofortige Rücksendung durch Gervasius [Schulen. Dieser kann aufgrund eines Schreibens von Bucer Näheres berichten; vielleicht ist seine Reise sogar durch Bucer veranlaßt, doch wollte er Bullinger schon vor zwei Jahren besuchen. Zwick hat auch von Vadian eine Meinungsäußerung erbeten; dessen Antwort läßt Bucers Einfluß vermuten. Bittet, ihm Vadians Brief über die Verherrlichung Christi [Nr. 894]auszuleihen. Schuler wäre bereit, einen Brief Bullingers und dessen Buch "De origine errorum" an [Balthasar von] Kuenring zu übermitteln. Glückwunsch zur Geburt von Bullingers Sohn [Johannes]. Sendet Bullingers Artikel [zum Frankfurter Anstand?]zurück.
Salus.
Fuimus hactenus implicatissimi in congerenda responsione, quae per nos magistratui danda fuit de conventu futuro 1 , atque pendente ista deliberatione
nichil potui ad te certo scribere. Nunc, cum certissimus nuntius 2 contigerit et responsum nostrum senatui hoc mane obtulerimus a , statui morem tibi gerere et nostra mittere, ex quibus intelliges, quod voluisti. Proinde et meam privatam deliberationem mitto 3 , sed omnia ea lege, mi frater, ne quisquam legat aut habeat te uno excepto, imo ne tabellio sciat, quid misérim; expedit enim mussitare in istis nec prodere sententiam ante tempus; alioqui enim satis astutas deliberationes quidam habent, ut non opus sit illos contra b nos armare. Itaque tu, cui tanquam candidissimo fratri bene fidimus, lege ista et, si quae placent, excerpe paucis, ut nostra scripta per Gervasium illum nostrum charissimum fratrem remittas; aegerrime enim caremus exemplariis.
De causis conventus quaere Gervasium; hunc intelligo omnia habere in promptu, nam ad illum scripsit Bucerus 4 , ad nos hactenus ne verbum quidem 5 . Et ne non omnia tibi in aurem libere dicam, suspicor Gervasium hortatu c Buceri hanc profectionem suscepisse. Sed falsus esse possum; nam biennium ante intellexi Gervasium cupidissimum esse te visendi 6 .
Scripsi nuper Vadiano 7 quaedam de conventu illo; sed sic respondet 8 , ut intelligam eum forte per Bu[cerum] probe instructum. Sed quid tandem dicamus omnes? ||111v. O pater in caelis, fiat voluntas tua 9 etc.
Proinde epistolam habes a Vadiano scriptam de discrimine inter deificationem et glorificationem Christi 10 , quam iussit a te petere, ut legam 11 ; lectam vero quamprimum tibi remisero.
Quodsi vacaret scribere aliquid Khienringio 12 et libellum mittere De origine errorum 13 etc., posses cum Gervasio mittere; nam commodum esset illi mittere intra dies octo.
Quod prole auctus es d14 , felix sit et faustum utrisque parentibus, cum primis vero regno Christi. Salutabis puerperam 15 totamque domum. Vale. 18. iunii 1539.
Tuus Io. Zvick.
Articulos tuos 16 remitto, qui nobis summe probantur; gratiam autem habeo, quod legendos miseris.
[Adresse auf f. 112v.:] Ornatissimo viro domino Hainricho Bullingero, fratri suo per omnia charissimo.