Projektseite Bullinger - Briefwechsel © Heinrich Bullinger-Stiftung
Textbreite
Schriftgröße
Kapitel 

[1196]

Oswald Myconius an
Bullinger
Basel,
9. November 1538

Autograph a : Zürich StA, E II 336, 181 (neu: 199)(Siegelspur) Ungedruckt

Freut sich über Bullingers Brief [Nr. 1190], der ihn vom Zweifel befreit, ob er ihm noch wohlgesinnt sei; Gerüchte, Myconius sei vom Glauben abgefallen, sind abwegig. Klagt über den erneuten Versuch der Universität, sich die kirchlichen Amtsträger zu unterstellen und sich durch deren Inkorporation ähnlich wie der Papst zum Haupt der Kirche zu machen. Übersendet Brief und Geld aus Bern für Stephan Willi, der sich wohl bei Pellikan aufhält.

S. Exhilarasti me valde literis tuis proximis 1 , charissime Bullingere, quod ostenderunt pristinum tuum erga me b animum, de quo fere coeperam dubitare, mutatusne forsitan esset. Omnia nempe sunt hodie tam suspecta, ut saepius precer a domino malorum finem. Venit rumor isthinc, quam quidam de me pessime loquantur privatim et publice, tanquam defecerim a fide. Dolet ea res mihi, non certe mea gratia, sed quod hominum iudicia tam sunt vana. In domino iudicari debebant omnia, non in vanitate sensus nostri. Equidem pro Christo patior tam multa et dicor defecisse? Fide sola sustineor; hinc mihi solatium fortissimum.

Praeter caetera de novo me petunt universitatenses hoc conatu, ut ministerium sanctum ecclesiae sibi subiectum habeant 2 . Qualem tu putas hic superbire satanam? Praetexunt unum corpus se velle suum et ministrorum. Ergo, inquio, iam non sunt de corpore Christi, hoc est ecclesiae; nos enim eius membra sumus 3 . Quid igitur? Aliquid sint oportet ab ecclesia diversum. Accedant ad nos, et unum efficietur corpus. Sed aliud volunt, esse nempe caput non alio, quantum adparet, animo, quam universalis ecclesiae papa se scribit esse caput. Dolent mihi nugae. Tu, quaeso per dominum, mecum ista feras; non est enim alia causa, quur ea tibi exponam. Interim volo tamen in sinum haec tuum recondita. Condole et consolator.

a Mit Anstreichungen von späterer Hand.
b vor me ein gestrichenes Zeichen.
1 Oben Nr. 1190.
2 Die Forderung der Universität, die Lehrer der Theologie hätten den Doktorgrad zu erwerben, war von Myconius und Grynäus bereits 1535 bekämpft worden; nun verlangte die Regenz darüber hinaus, die Pfarrer sollten der Universität unterstellt werden. Zum Konflikt, der daraufhin in
aller Schärfe neu entbrannte, s. Theophil Burckhardt-Biedermann, Die Erneuerung der Universität zu Basel in den Jahren 1529-1539, in: Beiträge zur vaterländischen Geschichte, hg. von der Historischen und Antiquarischen Gesellschaft zu Basel, NF IV, 1892, S. 401-487 (bes. S. 457-465); vgl. auch HBBW V, S. 50, Anm. 7.
3 Vgl. 1 Kor 12, 12-27.

In fasciculo literarum invenies literas 4 , in quibus inclusa est pecunia. Ex Berna venit et Stephano Willio pertinet; quaeso, reddas. Arbitror esse apud Pellicanum 5 .

Vale per Christum cum tuis et me semper ama.

Raptim, Basileae, 9. novembris anno 38.

Tuus Myconius.

[Adresse auf der Rückseite:] Domino Heinricho Bullingero, episcopo Tigurino, fratri in domino observando suo.